Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Atti degli Apostoli 5


font

1Vir autem quidam nomine Ananias cum Sapphira uxore sua vendidit agrum2et subtraxit de pretio, conscia quoque uxore, et afferens partem quandam adpedes apostolorum posuit.3Dixit autem Petrus: “ Anania, cur implevit Satanascor tuum mentiri te Spiritui Sancto et subtrahere de pretio agri?4Nonne manenstibi manebat et venumdatum in tua erat potestate? Quare posuisti in corde tuohanc rem? Non es mentitus hominibus sed Deo! ”.5Audiens autem Ananias haecverba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes.6Surgentes autem iuvenes involverunt eum et efferentes sepelierunt.
7Factum est autem quasi horarum trium spatium, et uxor ipsius nesciens, quodfactum fuerat, introivit.8Respondit autem ei Petrus: “ Dic mihi, si tantiagrum vendidistis? ”. At illa dixit: “ Etiam, tanti ”.9Petrus autem adeam: “ Quid est quod convenit vobis tentare Spiritum Domini? Ecce pedes eorum,qui sepelierunt virum tuum, ad ostium, et efferent te ”.10Confestim ceciditante pedes eius et exspiravit; intrantes autem iuvenes invenerunt illam mortuamet efferentes sepelierunt ad virum suum.11Et factus est timor magnus superuniversam ecclesiam et in omnes, qui audierunt haec.
12Per manus autem apostolorum fiebant signa et prodigia multa in plebe; eterant unanimiter omnes in porticu Salomonis.13Ceterorum autem nemo audebatconiungere se illis, sed magnificabat eos populus;14magis autem addebanturcredentes Domino multitudines virorum ac mulierum,15ita ut et in plateasefferrent infirmos et ponerent in lectulis et grabatis, ut, veniente Petro,saltem umbra illius obumbraret quemquam eorum.16Concurrebat autem et multitudovicinarum civitatum Ierusalem, afferentes aegros et vexatos ab spiritibusimmundis, qui curabantur omnes.
17Exsurgens autem princeps sacerdotum et omnes, qui cum illo erant, quae esthaeresis sadducaeorum, repleti sunt zelo18et iniecerunt manus in apostolos etposuerunt illos in custodia publica.19Angelus autem Domini per noctem aperuitianuas carceris et educens eos dixit:20“ Ite et stantes loquimini in temploplebi omnia verba vitae huius ”.21Qui cum audissent, intraverunt diluculo intemplum et docebant.
Adveniens autem princeps sacerdotum et, qui cum eo erant, convocaveruntconcilium et omnes seniores filiorum Israel et miserunt in carcerem, utadducerentur illi.
22Cum venissent autem ministri, non invenerunt illos incarcere; reversi autem nuntiaverunt23dicentes: “ Carcerem invenimus clausumcum omni diligentia et custodes stantes ad ianuas; aperientes autem intusneminem invenimus! ”.24Ut audierunt autem hos sermones, magistratus templiet principes sacerdotum ambigebant de illis quidnam fieret illud.25Adveniensautem quidam nuntiavit eis: “ Ecce viri, quos posuistis in carcere, sunt intemplo stantes et docentes populum ”.
26Tunc abiens magistratus cum ministris adducebat illos, non per vim; timebantenim populum, ne lapidarentur.27Et cum adduxissent illos, statuerunt inconcilio. Et interrogavit eos princeps sacerdotum28dicens: “ Nonnepraecipiendo praecepimus vobis, ne doceretis in nomine isto? Et ecce replevistisIerusalem doctrina vestra et vultis inducere super nos sanguinem hominis istius”.29Respondens autem Petrus et apostoli dixerunt: “ Oboedire oportet Deomagis quam hominibus.30Deus patrum nostrorum suscitavit Iesum, quem vosinteremistis suspendentes in ligno;31hunc Deus Ducem et Salvatorem exaltavitdextera sua ad dandam paenitentiam Israel et remissionem peccatorum.32Et nossumus testes horum verborum, et Spiritus Sanctus, quem dedit Deus oboedientibussibi ”.33Haec cum audissent, dissecabantur et volebant interficere illos.34Surgens autem quidam in concilio pharisaeus nomine Gamaliel, legis doctorhonorabilis universae plebi, iussit foras ad breve homines fieri35dixitque adillos: “ Viri Israelitae, attendite vobis super hominibus istis quid acturisitis.36Ante hos enim dies exstitit Theudas dicens esse se aliquem, cuiconsensit virorum numerus circiter quadringentorum; qui occisus est, et omnes,quicumque credebant ei, dissipati sunt et redacti sunt ad nihilum.37Post huncexstitit Iudas Galilaeus in diebus census et avertit populum post se; et ipseperiit, et omnes, quotquot consentiebant ei, dispersi sunt.38Et nunc dicovobis: Discedite ab hominibus istis et sinite illos. Quoniam si est ex hominibusconsilium hoc aut opus hoc, dissolvetur;39si vero ex Deo est, non poteritisdissolvere eos, ne forte et adversus Deum pugnantes inveniamini! ”.
Consenserunt autem illi
40et convocantes apostolos, caesis denuntiaverunt, neloquerentur in nomine Iesu, et dimiserunt eos.41Et illi quidem ibant gaudentesa conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine contumeliam pati;42et omni die in templo et circa domos non cessabant docentes et evangelizantesChristum, Iesum.