1 Et praeteriens vidit hominem caecum a nativitate. | 1 Et præteriens Jesus vidit hominem cæcum a nativitate : |
2 Et interro gaverunteum discipuli sui dicentes: “ Rabbi, quis peccavit, hic aut parentes eius, utcaecus nasceretur? ”. | 2 et interrogaverunt eum discipuli ejus : Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut cæcus nasceretur ? |
3 Respondit Iesus: “ Neque hic peccavit neque parenteseius, sed ut manifestentur opera Dei in illo. | 3 Respondit Jesus : Neque hic peccavit, neque parentes ejus : sed ut manifestentur opera Dei in illo. |
4 Nos oportet operari opera eius,qui misit me, donec dies est; venit nox, quando nemo potest operari. | 4 Me oportet operari opera ejus qui misit me, donec dies est : venit nox, quando nemo potest operari : |
5 Quamdiuin mundo sum, lux sum mundi ”. | 5 quamdiu sum in mundo, lux sum mundi. |
6 Haec cum dixisset, exspuit in terram et fecitlutum ex sputo et linivit lutum super oculos eius | 6 Hæc cum dixisset, exspuit in terram, et fecit lutum ex sputo, et linivit lutum super oculos ejus, |
7 et dixit ei: “ Vade, lavain natatoria Siloae! ” — quod interpretatur Missus C. Abiit ergo et lavit etvenit videns. | 7 et dixit ei : Vade, lava in natatoria Siloë (quod interpretatur Missus). Abiit ergo, et lavit, et venit videns. |
8 Itaque vicini et, qui videbant eum prius quia mendicus erat,dicebant: “ Nonne hic est, qui sedebat et mendicabat? ”; | 8 Itaque vicini, et qui viderant eum prius quia mendicus erat, dicebant : Nonne hic est qui sedebat, et mendicabat ? Alii dicebant : Quia hic est. |
9 alii dicebant:“ Hic est! ”; alii dicebant: “ Nequaquam, sed similis est eius! ”. Illedicebat: “ Ego sum! ”. | 9 Alii autem : Nequaquam, sed similis est ei. Ille vero dicebat : Quia ego sum. |
10 Dicebant ergo ei: “ Quomodo igitur aperti suntoculi tibi? ”. | 10 Dicebant ergo ei : Quomodo aperti sunt tibi oculi ? |
11 Respondit ille: “ Homo, qui dicitur Iesus, lutum fecit etunxit oculos meos et dixit mihi: “Vade ad Siloam et lava! “. Abii ergo etlavi et vidi ”. | 11 Respondit : Ille homo qui dicitur Jesus, lutum fecit : et unxit oculos meos, et dixit mihi : Vade ad natatoria Siloë, et lava. Et abii, et lavi, et video. |
12 Et dixerunt ei: “ Ubi est ille? ”. Ait: “ Nescio ”.
| 12 Et dixerunt ei : Ubi est ille ? Ait : Nescio.
|
13 Adducunt eum ad pharisaeos, qui caecus fuerat. | 13 Adducunt eum ad pharisæos, qui cæcus fuerat. |
14 Erat autem sabbatum, in quadie lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius. | 14 Erat autem sabbatum quando lutum fecit Jesus, et aperuit oculos ejus. |
15 Iterum ergo interrogabant eteum pharisaei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: “ Lutum posuit superoculos meos, et lavi et video ”. | 15 Iterum ergo interrogabant eum pharisæi quomodo vidisset. Ille autem dixit eis : Lutum mihi posuit super oculos, et lavi, et video. |
16 Dicebant ergo ex pharisaeis quidam: “Non est hic homo a Deo, quia sabbatum non custodit! ”; alii autem dicebant:“ Quomodo potest homo peccator haec signa facere? ”. Et schisma erat in eis. | 16 Dicebant ergo ex pharisæis quidam : Non est hic homo a Deo, qui sabbatum non custodit. Alii autem dicebant : Quomodo potest homo peccator hæc signa facere ? Et schisma erat inter eos. |
17 Dicunt ergo caeco iterum: “ Tu quid dicis de eo quia aperuit oculos tuos?”. Ille autem dixit: “ Propheta est! ”. | 17 Dicunt ergo cæco iterum : Tu quid dicis de illo qui aperuit oculos tuos ? Ille autem dixit : Quia propheta est. |
18 Non crediderunt ergo Iudaei deillo quia caecus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes eius, quividerat. | 18 Non crediderunt ergo Judæi de illo, quia cæcus fuisset et vidisset, donec vocaverunt parentes ejus, qui viderat : |
19 Et interrogaverunt eos dicentes: “ Hic est filius vester, quem vosdicitis quia caecus natus est? Quomodo ergo nunc videt? ”. | 19 et interrogaverunt eos, dicentes : Hic est filius vester, quem vos dicitis quia cæcus natus est ? quomodo ergo nunc videt ? |
20 Responderuntergo parentes eius et dixerunt: “ Scimus quia hic est filius noster et quiacaecus natus est. | 20 Responderunt eis parentes ejus, et dixerunt : Scimus quia hic est filius noster, et quia cæcus natus est : |
21 Quomodo autem nunc videat nescimus, aut quis eius aperuitoculos nos nescimus; ipsum interrogate. Aetatem habet; ipse de se loquetur! ”. | 21 quomodo autem nunc videat, nescimus : aut quis ejus aperuit oculos, nos nescimus ; ipsum interrogate : ætatem habet, ipse de se loquatur. |
22 Haec dixerunt parentes eius, quia timebant Iudaeos; iam enim conspiraverantIudaei, ut, si quis eum confiteretur Christum, extra synagogam fieret. | 22 Hæc dixerunt parentes ejus, quoniam timebant Judæos : jam enim conspiraverunt Judæi, ut si quis eum confiteretur esse Christum, extra synagogam fieret. |
23 Propterea parentes eius dixerunt: “ Aetatem habet; ipsum interrogate! ”.
| 23 Propterea parentes ejus dixerunt : Quia ætatem habet, ipsum interrogate. |
24 Vocaverunt ergo rursum hominem, qui fuerat caecus, et dixerunt ei: “ Dagloriam Deo! Nos scimus quia hic homo peccator est ”. | 24 Vocaverunt ergo rursum hominem qui fuerat cæcus, et dixerunt ei : Da gloriam Deo : nos scimus quia hic homo peccator est. |
25 Respondit ergo ille:“ Si peccator est nescio; unum scio quia, caecus cum essem, modo video ”. | 25 Dixit ergo eis ille : Si peccator est, nescio ; unum scio, quia cæcus cum essem, modo video. |
26 Dixerunt ergo illi: “ Quid fecit tibi? Quomodo aperuit oculos tuos? ”. | 26 Dixerunt ergo illi : Quid fecit tibi ? quomodo aperuit tibi oculos ? |
27 Respondit eis: “ Dixi vobis iam, et non audistis; quid iterum vultis audire?Numquid et vos vultis discipuli eius fieri? ”. | 27 Respondit eis : Dixi vobis jam, et audistis : quod iterum vultis audire ? numquid et vos vultis discipuli ejus fieri ? |
28 Et maledixerunt ei etdixerunt: “ Tu discipulus illius es, nos autem Moysis discipuli sumus. | 28 Maledixerunt ergo ei, et dixerunt : Tu discipulus illius sis : nos autem Moysi discipuli sumus. |
29 Nosscimus quia Moysi locutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit ”. | 29 Nos scimus quia Moysi locutus est Deus ; hunc autem nescimus unde sit. |
30 Respondit homo et dixit eis: “ In hoc enim mirabile est, quia vos nescitisunde sit, et aperuit meos oculos! | 30 Respondit ille homo, et dixit eis : In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit, et aperuit meos oculos : |
31 Scimus quia peccatores Deus non audit; sed,si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit, hunc exaudit. | 31 scimus autem quia peccatores Deus non audit : sed si quis Dei cultor est, et voluntatem ejus facit, hunc exaudit. |
32 A saeculo nonest auditum quia aperuit quis oculos caeci nati; | 32 A sæculo non est auditum quia quis aperuit oculos cæci nati. |
33 nisi esset hic a Deo, nonpoterat facere quidquam ”. | 33 Nisi esset hic a Deo, non poterat facere quidquam. |
34 Responderunt et dixerunt ei: “ In peccatis tunatus es totus et tu doces nos? ”. Et eiecerunt eum foras.
| 34 Responderunt, et dixerunt ei : In peccatis natus es totus, et tu doces nos ? Et ejecerunt eum foras.
|
35 Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et, cum invenisset eum, dixit ei: “Tu credis in Filium hominis? ”. | 35 Audivit Jesus quia ejecerunt eum foras : et cum invenisset eum, dixit ei : Tu credis in Filium Dei ? |
36 Respondit ille et dixit: “ Et quis est,Domine, ut credam in eum? ”. | 36 Respondit ille, et dixit : Quis est, Domine, ut credam in eum ? |
37 Dixit ei Iesus: “ Et vidisti eum; et, quiloquitur tecum, ipse est ”. | 37 Et dixit ei Jesus : Et vidisti eum, et qui loquitur tecum, ipse est. |
38 At ille ait: “ Credo, Domine! ”; etadoravit eum. | 38 At ille ait : Credo, Domine. Et procidens adoravit eum. |
39 Et dixit Iesus: “ In iudicium ego in hunc mundum veni, ut,qui non vident, videant, et, qui vident, caeci fiant ”. | 39 Et dixit Jesus : In judicium ego in hunc mundum veni : ut qui non vident videant, et qui vident cæci fiant. |
40 Audierunt haec expharisaeis, qui cum ipso erant, et dixerunt ei: “ Numquid et nos caeci sumus?”. | 40 Et audierunt quidam ex pharisæis qui cum ipso erant, et dixerunt ei : Numquid et nos cæci sumus ? |
41 Dixit eis Iesus: “ Si caeci essetis, non haberetis peccatum. Nunc verodicitis: “Videmus!”; peccatum vestrum manet ”.
| 41 Dixit eis Jesus : Si cæci essetis, non haberetis peccatum. Nunc vero dicitis, Quia videmus : peccatum vestrum manet. |