Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 9


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Convocatis autem Duodecim, dedit illis virtutem et potesta tem superomnia daemonia, et ut languores curarent,1 Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent.
2 et misit illos praedicare regnum Deiet sanare infirmos;2 Et misit illos prædicare regnum Dei, et sanare infirmos.
3 et ait ad illos: “ Nihil tuleritis in via, neque virgamneque peram neque panem neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.3 Et ait ad illos : Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis.
4 Et inquamcumque domum intraveritis, ibi manete et inde exite.4 Et in quamcumque domum intraveritis, ibi manete, et inde ne exeatis.
5 Et quicumque nonreceperint vos, exeuntes de civitate illa pulverem pedum vestrorum excutite intestimonium supra illos ”.5 Et quicumque non receperint vos : exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos.
6 Egressi autem circumibant per castellaevangelizantes et curantes ubique.
6 Egressi autem circuibant per castella evangelizantes, et curantes ubique.
7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quae fiebant, et haesitabat, eo quoddiceretur a quibusdam: “ Ioannes surrexit a mortuis ”;7 Audivit autem Herodes tetrarcha omnia quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur
8 a quibusdam vero:“ Elias apparuit ”; ab aliis autem: “ Propheta unus de antiquis surrexit”.8 a quibusdam : Quia Joannes surrexit a mortuis : a quibusdam vero : Quia Elias apparuit : ab aliis autem : Quia propheta unus de antiquis surrexit.
9 Et ait Herodes: “ Ioannem ego decollavi; quis autem est iste, de quoaudio ego talia? ”. Et quaerebat videre eum.9 Et ait Herodes : Joannem ego decollavi : quis est autem iste, de quo ego talia audio ? Et quærebat videre eum.
10 Et reversi apostolinarraverunt illi, quaecumque fecerunt. Et assumptis illis, secessit seorsum adcivitatem, quae vocatur Bethsaida.10 Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt : et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ.
11 Quod cum cognovissent turbae, secutae suntillum. Et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos, qui curaindigebant, sanabat.11 Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum : et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat.
12 Dies autem coeperat declinare; et accedentes Duodecimdixerunt illi: “ Dimitte turbam, ut euntes in castella villasque, quae circasunt, divertant et inveniant escas, quia hic in loco deserto sumus ”.12 Dies autem cœperat declinare, et accedentes duodecim dixerunt illi : Dimitte turbas, ut euntes in castella villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas : quia hic in loco deserto sumus.
13 Aitautem ad illos: “ Vos date illis manducare ”. At illi dixerunt: “ Non suntnobis plus quam quinque panes et duo pisces, nisi forte nos eamus et emamus inomnem hanc turbam escas ”.13 Ait autem ad illos : Vos date illis manducare. At illi dixerunt : Non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces : nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas.
14 Erant enim fere viri quinque milia. Ait autem addiscipulos suos: “ Facite illos discumbere per convivia ad quinquagenos ”.14 Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos : Facite illos discumbere per convivia quinquagenos.
15 Et ita fecerunt et discumbere fecerunt omnes.15 Et ita fecerunt : et discumbere fecerunt omnes.
16 Acceptis autem quinquepanibus et duobus piscibus, respexit in caelum et benedixit illis et fregit etdabat discipulis suis, ut ponerent ante turbam.16 Acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus, respexit in cælum, et benedixit illis : et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas.
17 Et manducaverunt et saturatisunt omnes; et sublatum est, quod superfuit illis, fragmentorum cophiniduodecim.
17 Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim.
18 Et factum est, cum solus esset orans, erant cum illo discipuli, etinterrogavit illos dicens: “ Quem me dicunt esse turbae? ”.18 Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli : et interrogavit illos, dicens : Quem me dicunt esse turbæ ?
19 At illiresponderunt et dixerunt: “ Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero:Propheta unus de prioribus surrexit ”.19 At illi responderunt, et dixerunt : Joannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus propheta de prioribus surrexit.
20 Dixit autem illis: “ Vos autemquem me esse dicitis? ”. Respondens Petrus dixit: “ Christum Dei ”.20 Dixit autem illis : Vos autem quem me esse dicitis ? Respondens Simon Petrus, dixit : Christum Dei.
21 Atille increpans illos praecepit, ne cui dicerent hoc,21 At ille increpans illos, præcepit ne cui dicerent hoc,
22 dicens: “ OportetFilium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum etscribis et occidi et tertia die resurgere ”.
22 dicens : Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere.
23 Dicebat autem ad omnes: “ Si quis vult post me venire, abneget semetipsumet tollat crucem suam cotidie et sequatur me.23 Dicebat autem ad omnes : Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me.
24 Qui enim voluerit animam suamsalvam facere, perdet illam; qui autem perdiderit animam suam propter me, hicsalvam faciet illam.24 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam : nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam.
25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum,se autem ipsum perdat vel detrimentum sui faciat?25 Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat ?
26 Nam qui me erubuerit etmeos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in gloria sua etPatris et sanctorum angelorum.26 Nam qui me erubuerit, et meos sermones : hunc Filius hominis erubescet cum venerit in majestate sua, et Patris, et sanctorum angelorum.
27 Dico autem vobis vere: Sunt aliqui hicstantes, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei ”.
27 Dico autem vobis vere : sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei.
28 Factum est autem post haec verba fere dies octo, et assumpsit Petrum etIoannem et Iacobum et ascendit in montem, ut oraret.28 Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Jacobum, et Joannem, et ascendit in montem ut oraret.
29 Et facta est, dumoraret, species vultus eius altera, et vestitus eius albus, refulgens.29 Et facta est, dum oraret, species vultus ejus altera : et vestitus ejus albus et refulgens.
30 Etecce duo viri loquebantur cum illo, et erant Moyses et Elias,30 Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses et Elias,
31 qui visi ingloria dicebant exodum eius, quam completurus erat in Ierusalem.31 visi in majestate : et dicebant excessum ejus, quem completurus erat in Jerusalem.
32 Petrus veroet qui cum illo gravati erant somno; et evigilantes viderunt gloriam eius etduos viros, qui stabant cum illo.32 Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt majestatem ejus, et duos viros qui stabant cum illo.
33 Et factum est, cum discederent ab illo, aitPetrus ad Iesum: “ Praeceptor, bonum est nos hic esse; et faciamus triatabernacula: unum tibi et unum Moysi et unum Eliae ”, nesciens quid diceret.33 Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Jesum : Præceptor, bonum est nos hic esse : et faciamus tria tabernacula, unum tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ : nesciens quid diceret.
34 Haec autem illo loquente, facta est nubes et obumbravit eos; et timueruntintrantibus illis in nubem.34 Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos : et timuerunt, intrantibus illis in nubem.
35 Et vox facta est de nube dicens: “ Hic estFilius meus electus; ipsum audite ”.35 Et vox facta est de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, ipsum audite.
36 Et dum fieret vox, inventus est Iesussolus. Et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his,quae viderant.
36 Et dum fieret vox, inventus est Jesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his quæ viderant.
37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurritilli turba multa.37 Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa.
38 Et ecce vir de turba exclamavit dicens: “ Magister,obsecro te, respice in filium meum, quia unicus est mihi;38 Et ecce vir de turba exclamavit, dicens : Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi :
39 et ecce spiritusapprehendit illum, et subito clamat, et dissipat eum cum spuma et vix disceditab eo dilanians eum;39 et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum :
40 et rogavi discipulos tuos, ut eicerent illum, et nonpotuerunt ”.40 et rogavi discipulos tuos ut ejicerent illum, et non potuerunt.
41 Respondens autem Iesus dixit: “ O generatio infidelis etperversa, usquequo ero apud vos et patiar vos? Adduc huc filium tuum ”.41 Respondens autem Jesus, dixit : O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos ? adduc huc filium tuum.
42 Etcum accederet, elisit illum daemonium et dissipavit. Et increpavit Iesusspiritum immundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius.42 Et cum accederet, elisit illum dæmonium, et dissipavit.
43 Stupebantautem omnes in magnitudine Dei.
Omnibusque mirantibus in omnibus, quae faciebat, dixit ad discipulos suos:
43 Et increpavit Jesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri ejus.
44 “ Ponite vos in auribus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurumest ut tradatur in manus hominum ”.44 Stupebant autem omnes in magnitudine Dei : omnibusque mirantibus in omnibus quæ faciebat, dixit ad discipulos suos : Ponite vos in cordibus vestris sermones istos : Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum.
45 At illi ignorabant verbum istud, eterat velatum ante eos, ut non sentirent illud, et time bant interrogare eum dehoc verbo.45 At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud : et timebant eum interrogare de hoc verbo.
46 Intravit autem cogitatio in eos, quis eorum maior esset.46 Intravit autem cogitatio in eos quis eorum major esset.
47 AtIesus sciens cogitationem cordis illorum, apprehendens puerum statuit eum secusse47 At Jesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se,
48 et ait illis: “ Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, merecipit; et, quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit; nam qui minorest inter omnes vos, hic maior est ”.
48 et ait illis : Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit : et quicumque me receperit, recipit eum qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic major est.
49 Respondens autem Ioannes dixit: “ Praeceptor, vidimus quendam in nomine tuoeicientem daemonia et prohibuimus eum, quia non sequitur nobiscum ”.49 Respondens autem Joannes dixit : Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, et prohibuimus eum : quia non sequitur nobiscum.
50 Et aitad illum Iesus: “ Nolite prohibere; qui enim non est adversus vos, pro vobisest ”.
50 Et ait ad illum Jesus : Nolite prohibere : qui enim non est adversum vos, pro vobis est.
51 Factum est autem, dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciemsuam firmavit, ut iret Ierusalem,51 Factum est autem dum complerentur dies assumptionis ejus, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Jerusalem.
52 et misit nuntios ante conspectum suum. Eteuntes intraverunt in castellum Samaritanorum, ut pararent illi.52 Et misit nuntios ante conspectum suum : et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi.
53 Et nonreceperunt eum, quia facies eius erat euntis Ierusalem.53 Et non receperunt eum, quia facies ejus erat euntis in Jerusalem.
54 Cum vidissent autemdiscipuli Iacobus et Ioannes, dixerunt: “ Domine, vis dicamus, ut ignisdescendat de caelo et consumat illos? ”.54 Cum vidissent autem discipuli ejus Jacobus et Joannes, dixerunt : Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos ?
55 Et conversus increpavit illos.55 Et conversus increpavit illos, dicens : Nescitis cujus spiritus estis.
56 Et ierunt in aliud castellum.
56 Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum.
57 Et euntibus illis in via, dixit quidam ad illum: “ Sequar te, quocumqueieris ”.57 Factum est autem : ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum : Sequar te quocumque ieris.
58 Et ait illi Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caelinidos, Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.58 Dixit illi Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos : Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
59 Ait autem adalterum: “ Sequere me ”. Ille autem dixit: “ Domine, permitte mihi primumire et sepelire patrem meum ”.59 Ait autem ad alterum : Sequere me : ille autem dixit : Domine, permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum.
60 Dixitque ei Iesus: “ Sine, ut mortuisepeliant mortuos suos; tu autem vade, annuntia regnum Dei ”.60 Dixitque ei Jesus : Sine ut mortui sepeliant mortuos suos : tu autem vade, et annuntia regnum Dei.
61 Et ait alter:“ Sequar te, Domine, sed primum permitte mihi renuntiare his, qui domi sunt”.61 Et ait alter : Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renuntiare his quæ domi sunt.
62 Ait ad illum Iesus: “ Nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciensretro, aptus est regno Dei ”.
62 Ait ad illum Jesus : Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.