Vangelo secondo Luca 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intra vitCapharnaum. | 1 Cum autem implesset omnia verba sua in aures plebis, intravit Capharnaum. |
2 Centurionis autem cuiusdam servus male habens erat moriturus, quiilli erat pretiosus. | 2 Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus : qui illi erat pretiosus. |
3 Et cum audisset de Iesu, misit ad eum seniores Iudaeorumrogans eum, ut veniret et salvaret servum eius. | 3 Et cum audisset de Jesu, misit ad eum seniores Judæorum, rogans eum ut veniret et salvaret servum ejus. |
4 At illi cum venissent adIesum, rogabant eum sollicite dicentes: “ Dignus est, ut hoc illi praestes: | 4 At illi cum venissent ad Jesum, rogabant eum sollicite, dicentes ei : Quia dignus est ut hoc illi præstes : |
5 diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis ”. | 5 diligit enim gentem nostram, et synagogam ipse ædificavit nobis. |
6 Iesusautem ibat cum illis. At cum iam non longe esset a domo, misit centurio amicosdicens ei: “ Domine, noli vexari; non enim dignus sum, ut sub tectum meumintres, | 6 Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens : Domine, noli vexari : non enim sum dignus ut sub tectum meum intres : |
7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus, ut venirem ad te;sed dic verbo, et sanetur puer meus. | 7 propter quod et meipsum non sum dignum arbitratus ut venirem ad te : sed dic verbo, et sanabitur puer meus. |
8 Nam et ego homo sum sub potestateconstitutus, habens sub me milites, et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii:“Veni”, et venit; et servo meo: “Fac hoc”, et facit ”. | 8 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites : et dico huic, Vade, et vadit : et alii, Veni, et venit : et servo meo, Fac hoc, et facit. |
9 Quo audito,Iesus miratus est eum et conversus sequentibus se turbis dixit: “ Dico vobis,nec in Israel tantam fidem inveni! ”. | 9 Quo audito Jesus miratus est : et conversus sequentibus se turbis, dixit : Amen dico vobis, nec in Israël tantam fidem inveni. |
10 Et reversi, qui missi fuerant, domum,invenerunt servum sanum. | 10 Et reversi, qui missi fuerant, domum, invenerunt servum, qui languerat, sanum. |
11 Et factum est, deinceps ivit in civitatem, quae vocatur Naim, et ibant cumillo discipuli eius et turba copiosa. | 11 Et factum est : deinceps ibat in civitatem quæ vocatur Naim : et ibant cum eo discipuli ejus et turba copiosa. |
12 Cum autem appropinquaret portaecivitatis, et ecce defunctus efferebatur filius unicus matri suae; et haec viduaerat, et turba civitatis multa cum illa. | 12 Cum autem appropinquaret portæ civitatis, ecce defunctus efferebatur filius unicus matris suæ : et hæc vidua erat : et turba civitatis multa cum illa. |
13 Quam cum vidisset Dominus,misericordia motus super ea dixit illi: “ Noli flere! ”. | 13 Quam cum vidisset Dominus, misericordia motus super eam, dixit illi : Noli flere. |
14 Et accessit ettetigit loculum; hi autem, qui portabant, steterunt. Et ait: “ Adulescens,tibi dico: Surge! ”. | 14 Et accessit, et tetigit loculum. (Hi autem qui portabant, steterunt.) Et ait : Adolescens, tibi dico, surge. |
15 Et resedit, qui erat mortuus, et coepit loqui; etdedit illum matri suae. | 15 Et resedit qui erat mortuus, et cœpit loqui. Et dedit illum matri suæ. |
16 Accepit autem omnes timor, et magnificabant Deumdicentes: “ Propheta magnus surrexit in nobis ” et: “ Deus visitavitplebem suam ”. | 16 Accepit autem omnes timor : et magnificabant Deum, dicentes : Quia propheta magnus surrexit in nobis : et quia Deus visitavit plebem suam. |
17 Et exiit hic sermo in universam Iudaeam de eo et omnem circaregionem. | 17 Et exiit hic sermo in universam Judæam de eo, et in omnem circa regionem. |
18 Et nuntiaverunt Ioanni discipuli eius de omnibus his. | 18 Et nuntiaverunt Joanni discipuli ejus de omnibus his. |
19 Et convocavit duosde discipulis suis Ioannes et misit ad Dominum dicens: “ Tu es qui venturuses, an alium exspectamus? ”. | 19 Et convocavit duos de discipulis suis Joannes, et misit ad Jesum, dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? |
20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt: “Ioannes Baptista misit nos ad te dicens: “Tu es qui venturus es, an aliumexspectamus?” ”. | 20 Cum autem venissent ad eum viri, dixerunt : Joannes Baptista misit nos ad te dicens : Tu es qui venturus es, an alium exspectamus ? |
21 In ipsa hora curavit multos a languoribus et plagis etspiritibus malis et caecis multis donavit visum. | 21 (In ipsa autem hora multos curavit a languoribus, et plagis, et spiritibus malis, et cæcis multis donavit visum.) |
22 Et respondens dixit illis:“ Euntes nuntiate Ioanni, quae vidistis et audistis: caeci vident, claudiambulant, leprosi mundantur et surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperesevangelizantur; | 22 Et respondens, dixit illis : Euntes renuntiate Joanni quæ audistis et vidistis : quia cæci vident, claudi ambulant, leprosi mundantur, surdi audiunt, mortui resurgunt, pauperes evangelizantur : |
23 et beatus est, quicumque non fuerit scandalizatus in me ”. | 23 et beatus est quicumque non fuerit scandalizatus in me. |
24 Et cum discessissent nuntii Ioannis, coepit dicere de Ioanne ad turbas: “Quid existis in desertum videre? Arundinem vento moveri? | 24 Et cum discessissent nuntii Joannis, cœpit de Joanne dicere ad turbas : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? |
25 Sed quid existisvidere? Hominem mollibus vestimentis indutum? Ecce, qui in veste pretiosa suntet deliciis, in domibus regum sunt. | 25 Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestibus indutum ? Ecce qui in veste pretiosa sunt et deliciis, in domibus regum sunt. |
26 Sed quid existis videre? Prophetam?Utique, dico vobis, et plus quam prophetam. | 26 Sed quid existis videre ? prophetam ? Utique dico vobis, et plus quam prophetam : |
27 Hic est, de quo scriptum est: “Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui praeparabit viam tuam ante te”. | 27 hic est, de quo scriptum est : Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. |
28 Dico vobis: Maior inter natos mulierum Ioanne nemo est; qui autem minor estin regno Dei, maior est illo. | 28 Dico enim vobis : major inter natos mulierum propheta Joanne Baptista nemo est : qui autem minor est in regno Dei, major est illo. |
29 Et omnis populus audiens et publicaniiustificaverunt Deum, baptizati baptismo Ioannis; | 29 Et omnis populus audiens et publicani, justificaverunt Deum, baptizati baptismo Joannis. |
30 pharisaei autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. | 30 Pharisæi autem et legisperiti consilium Dei spreverunt in semetipsos, non baptizati ab eo. |
31 Cui ergo similes dicam homines generationis huius, et cui similes sunt? | 31 Ait autem Dominus : Cui ergo similes dicam homines generationis hujus ? et cui similes sunt ? |
32 Similes sunt pueris sedentibus in foro et loquentibus ad invicem, quod dicit: “Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis; lamentavimus, et non plorastis!”. | 32 Similes sunt pueris sedentibus in foro, et loquentibus ad invicem, et dicentibus : Cantavimus vobis tibiis, et non saltastis : lamentavimus, et non plorastis. |
33 Venit enim Ioannes Baptista neque manducans panem neque bibens vinum, etdicitis: “Daemonium habet!”; | 33 Venit enim Joannes Baptista, neque manducans panem, neque bibens vinum, et dicitis : Dæmonium habet. |
34 venit Filius hominis manducans et bibens, etdicitis: “Ecce homo devorator et bibens vinum, amicus publicanorum etpeccatorum!”. | 34 Venit Filius hominis manducans, et bibens, et dicitis : Ecce homo devorator, et bibens vinum, amicus publicanorum et peccatorum. |
35 Et iustificata est sapientia ab omnibus filiis suis ”. | 35 Et justificata est sapientia ab omnibus filiis suis. |
36 Rogabat autem illum quidam de pharisaeis, ut manducaret cum illo; etingressus domum pharisaei discubuit. | 36 Rogabat autem illum quidam de pharisæis ut manducaret cum illo. Et ingressus domum pharisæi discubuit. |
37 Et ecce mulier, quae erat in civitatepeccatrix, ut cognovit quod accubuit in domo pharisaei, attulit alabastrumunguenti; | 37 Et ecce mulier, quæ erat in civitate peccatrix, ut cognovit quod accubuisset in domo pharisæi, attulit alabastrum unguenti : |
38 et stans retro secus pedes eius flens lacrimis coepit rigare pedeseius et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes eius et unguentoungebat. | 38 et stans retro secus pedes ejus, lacrimis cœpit rigare pedes ejus, et capillis capitis sui tergebat, et osculabatur pedes ejus, et unguento ungebat. |
39 Videns autem pharisaeus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens: “ Hic siesset propheta, sciret utique quae et qualis mulier, quae tangit eum, quiapeccatrix est ”. | 39 Videns autem pharisæus, qui vocaverat eum, ait intra se dicens : Hic si esset propheta, sciret utique quæ et qualis est mulier, quæ tangit eum : quia peccatrix est. |
40 Et respondens Iesus dixit ad illum: “ Simon, habeo tibialiquid dicere ”. At ille ait: “ Magister, dic ”. | 40 Et respondens Jesus, dixit ad illum : Simon, habeo tibi aliquid dicere. At ille ait : Magister, dic. |
41 “ Duo debitoreserant cuidam feneratori: unus debebat denarios quingentos, alius quinquaginta. | 41 Duo debitores erant cuidam fœneratori : unus debebat denarios quingentos, et alius quinquaginta. |
42 Non habentibus illis, unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eorum plusdiliget eum? ”. | 42 Non habentibus illis unde redderent, donavit utrisque. Quis ergo eum plus diligit ? |
43 Respondens Simon dixit: “ Aestimo quia is, cui plusdonavit ”. At ille dixit ei: “ Recte iudicasti ”. | 43 Respondens Simon dixit : Æstimo quia is cui plus donavit. At ille dixit ei : Recte judicasti. |
44 Et conversus admulierem, dixit Simoni: “ Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam: aquampedibus meis non dedisti; haec autem lacrimis rigavit pedes meos et capillissuis tersit. | 44 Et conversus ad mulierem, dixit Simoni : Vides hanc mulierem ? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti : hæc autem lacrimis rigavit pedes meos, et capillis suis tersit. |
45 Osculum mihi non dedisti; haec autem, ex quo intravi, noncessavit osculari pedes meos. | 45 Osculum mihi non dedisti : hæc autem ex quo intravit, non cessavit osculari pedes meos. |
46 Oleo caput meum non unxisti; haec autemunguento unxit pedes meos. | 46 Oleo caput meum non unxisti : hæc autem unguento unxit pedes meos. |
47 Propter quod dico tibi: Remissa sunt peccata eiusmulta, quoniam dilexit multum; cui autem minus dimittitur, minus diligit ”. | 47 Propter quod dico tibi : remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Cui autem minus dimittitur, minus diligit. |
48 Dixit autem ad illam: “ Remissa sunt peccata tua ”. | 48 Dixit autem ad illam : Remittuntur tibi peccata. |
49 Et coeperunt, quisimul accumbebant, dicere intra se: “ Quis est hic, qui etiam peccatadimittit?”. | 49 Et cœperunt qui simul accumbebant, dicere intra se : Quis est hic qui etiam peccata dimittit ? |
50 Dixit autem ad mulierem: “ Fides tua te salvam fecit; vade inpace! ”. | 50 Dixit autem ad mulierem : Fides tua te salvam fecit : vade in pace. |