Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Factum est autem, cum turba urgeret illum et audiret verbum Dei, et ipsestabat secus stagnum Genesareth1 Factum est autem, cum turbæ irruerunt in eum ut audirent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genesareth.
2 et vidit duas naves stantes secus stagnum;piscatores autem descenderant de illis et lavabant retia.2 Et vidit duas naves stantes secus stagnum : piscatores autem descenderant, et lavabant retia.
3 Ascendens autem inunam navem, quae erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum; et sedensdocebat de navicula turbas.
3 Ascendens autem in unam navim, quæ erat Simonis, rogavit eum a terra reducere pusillum. Et sedens docebat de navicula turbas.
4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem: “ Duc in altum et laxate retiavestra in capturam ”.4 Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.
5 Et respondens Simon dixit: “ Praeceptor, per totamnoctem laborantes nihil cepimus; in verbo autem tuo laxabo retia ”.5 Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.
6 Et cumhoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam; rumpebantur autemretia eorum.6 Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.
7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent etadiuvarent eos; et venerunt et impleverunt ambas naviculas, ita ut mergerentur.7 Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.
8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Iesu dicens: “ Exi a me,quia homo peccator sum, Domine ”.8 Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.
9 Stupor enim circumdederat eum et omnes,qui cum illo erant, in captura piscium, quos ceperant;9 Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :
10 similiter autem etIacobum et Ioannem, filios Zebedaei, qui erant socii Simonis. Et ait ad SimonemIesus: “ Noli timere; ex hoc iam homines eris capiens ”.10 similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.
11 Et subductis adterram navibus, relictis omnibus, secuti sunt illum.
11 Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.
12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra; etvidens Iesum et procidens in faciem rogavit eum dicens: “ Domine, si vis,potes me mundare ”.12 Et factum est, cum esset in una civitatum, et ecce vir plenus lepra, et videns Jesum, et procidens in faciem, rogavit eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
13 Et extendens manum tetigit illum dicens: “ Volo,mundare! ”; et confestim lepra discessit ab illo.13 Et extendens manum, tetigit eum dicens : Volo : mundare. Et confestim lepra discessit ab illo.
14 Et ipse praecepit illi,ut nemini diceret, sed: “ Vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundationetua, sicut praecepit Moyses, in testimonium illis ”.14 Et ipse præcepit illi ut nemini diceret : sed, Vade, ostende te sacerdoti, et offer pro emundatione tua, sicut præcepit Moyses, in testimonium illis.
15 Perambulabat autemmagis sermo de illo, et conveniebant turbae multae, ut audirent et curarentur abinfirmitatibus suis;15 Perambulabat autem magis sermo de illo : et conveniebant turbæ multæ ut audirent, et curarentur ab infirmitatibus suis.
16 ipse autem secedebat in desertis et orabat.
16 Ipse autem secedebat in desertum, et orabat.
17 Et factum est, in una dierum, et ipse erat docens, et erant pharisaeisedentes et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilaeae et Iudaeaeet Ierusalem; et virtus Domini erat ei ad sanandum.17 Et factum est in una dierum, et ipse sedebat docens. Et erant pharisæi sedentes, et legis doctores, qui venerant ex omni castello Galilææ, et Judææ, et Jerusalem : et virtus Domini erat ad sanandum eos.
18 Et ecce viri portantes inlecto hominem, qui erat paralyticus, et quaerebant eum inferre et ponere anteeum.18 Et ecce viri portantes in lecto hominem, qui erat paralyticus : et quærebant eum inferre, et ponere ante eum.
19 Et non invenientes qua parte illum inferrent prae turba, ascenderuntsupra tectum et per tegulas summiserunt illum cum lectulo in medium ante Iesum.19 Et non invenientes qua parte illum inferrent præ turba, ascenderunt supra tectum, et per tegulas summiserunt eum cum lecto in medium ante Jesum.
20 Quorum fidem ut vidit, dixit: “ Homo, remittuntur tibi peccata tua ”.20 Quorum fidem ut vidit, dixit : Homo, remittuntur tibi peccata tua.
21 Et coeperunt cogitare scribae et pharisaei dicentes: “ Quis est hic, quiloquitur blasphemias? Quis potest dimittere peccata nisi solus Deus? ”.21 Et cœperunt cogitare scribæ et pharisæi, dicentes : Quis est hic, qui loquitur blasphemias ? quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus ?
22 Utcognovit autem Iesus cogitationes eorum, respondens dixit ad illos: “ Quidcogitatis in cordibus vestris?22 Ut cognovit autem Jesus cogitationes eorum, respondens, dixit ad illos : Quid cogitatis in cordibus vestris ?
23 Quid est facilius, dicere: “Dimittuntur tibipeccata tua”, an dicere: “Surge et ambula”?23 Quid est facilius dicere : Dimittuntur tibi peccata : an dicere : Surge, et ambula ?
24 Ut autem sciatis quiaFilius hominis potestatem habet in terra dimittere peccata — ait paralytico - :Tibi dico: Surge, tolle lectulum tuum et vade in domum tuam ”.24 Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata, (ait paralytico) tibi dico, surge, tolle lectum tuum, et vade in domum tuam.
25 Et confestimsurgens coram illis tulit, in quo iacebat, et abiit in domum suam magnificansDeum.25 Et confestim consurgens coram illis, tulit lectum in quo jacebat : et abiit in domum suam, magnificans Deum.
26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum; et repleti sunttimore dicentes: “ Vidimus mirabilia hodie ”.
26 Et stupor apprehendit omnes, et magnificabant Deum. Et repleti sunt timore, dicentes : Quia vidimus mirabilia hodie.
27 Et post haec exiit et vidit publicanum nomine Levi sedentem ad teloneum etait illi: “ Sequere me ”.27 Et post hæc exiit, et vidit publicanum nomine Levi, sedentem ad telonium, et ait illi : Sequere me.
28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.28 Et relictis omnibus, surgens secutus est eum.
29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua; et erat turba multapublicanorum et aliorum, qui cum illis erant discumbentes.29 Et fecit ei convivium magnum Levi in domo sua : et erat turba multa publicanorum, et aliorum qui cum illis erant discumbentes.
30 Et murmurabantpharisaei et scribae eorum adversus discipulos eius dicentes: “ Quare cumpublicanis et peccatoribus manducatis et bibitis? ”.30 Et murmurabant pharisæi et scribæ eorum, dicentes ad discipulos ejus : Quare cum publicanis et peccatoribus manducatis et bibitis ?
31 Et respondens Iesusdixit ad illos: “ Non egent, qui sani sunt, medico, sed qui male habent.31 Et respondens Jesus, dixit ad illos : Non egent qui sani sunt medico, sed qui male habent.
32 Non veni vocare iustos sed peccatores in paenitentiam ”.
32 Non veni vocare justos, sed peccatores ad pœnitentiam.
33 At illi dixerunt ad eum: “ Discipuli Ioannis ieiunant frequenter etobsecrationes faciunt, similiter et pharisaeorum; tui autem edunt et bibunt ”.33 At illi dixerunt ad eum : Quare discipuli Joannis jejunant frequenter, et obsecrationes faciunt, similiter et pharisæorum : tui autem edunt et bibunt ?
34 Quibus Iesus ait: “ Numquid potestis convivas nuptiarum, dum cum illis estsponsus, facere ieiunare?34 Quibus ipse ait : Numquid potestis filios sponsi, dum cum illis est sponsus, facere jejunare ?
35 Venient autem dies; et cum ablatus fuerit ab illissponsus, tunc ieiunabunt in illis diebus ”.35 Venient autem dies, cum ablatus fuerit ab illis sponsus : tunc jejunabunt in illis diebus.
36 Dicebat autem et similitudinemad illos: “ Nemo abscindit commissuram a vestimento novo et immittit investimentum vetus; alioquin et novum rumpet, et veteri non conveniet commissuraa novo.36 Dicebat autem et similitudinem ad illos : Quia nemo commissuram a novo vestimento immittit in vestimentum vetus : alioquin et novum rumpit, et veteri non convenit commissura a novo.
37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres; alioquin rumpet vinumnovum utres et ipsum effundetur, et utres peribunt;37 Et nemo mittit vinum novum in utres veteres : alioquin rumpet vinum novum utres, et ipsum effundetur, et utres peribunt :
38 sed vinum novum in utresnovos mittendum est.38 sed vinum novum in utres novos mittendum est, et utraque conservantur.
39 Et nemo bibens vetus vult novum; dicit enim: “Vetusmelius est!” ”.
39 Et nemo bibens vetus, statim vult novum : dicit enim : Vetus melius est.