Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 3


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante PontioPilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eiustetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,1 Anno autem quintodecimo imperii Tiberii Cæsaris, procurante Pontio Pilato Judæam, tetrarcha autem Galilææ Herode, Philippo autem fratre ejus tetrarcha Iturææ, et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinæ tetrarcha,
2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super IoannemZachariae filium in deserto.2 sub principibus sacerdotum Anna et Caipha : factum est verbum Domini super Joannem, Zachariæ filium, in deserto.
3 Et venit in omnem regionem circa Iordanempraedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,3 Et venit in omnem regionem Jordanis, prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum,
4 sicut scriptumest in libro sermonum Isaiae prophetae:
“ Vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
4 sicut scriptum est in libro sermonum Isaiæ prophetæ : Vox clamantis in deserto :
Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus :
5 Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
5 omnis vallis implebitur,
et omnis mons, et collis humiliabitur :
et erunt prava in directa, et aspera in vias planas :
6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”.
6 et videbit omnis caro salutare Dei.
7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Geniminaviperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?7 Dicebat ergo ad turbas quæ exibant ut baptizarentur ab ipso : Genimina viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira ?
8 Facite ergo fructusdignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemusAbraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitareAbrahae filios.8 Facite ergo fructus dignos pœnitentiæ, et ne cœperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis quia potens est Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahæ.
9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergoarbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”.
9 Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur.
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.10 Et interrogabant eum turbæ, dicentes : Quid ergo faciemus ?
11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et,qui habet escas, similiter faciat ”.11 Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
12 Venerunt autem et publicani, utbaptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”.12 Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus ?
13 Atille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”.13 At ille dixit ad eos : Nihil amplius, quam quod constitutum est vobis, faciatis.
14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”.Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contentiestote stipendiis vestris ”.
14 Interrogabant autem eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos ? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis : et contenti estote stipendiis vestris.
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne,ne forte ipse esset Christus,15 Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipse esset Christus,
16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Egoquidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solverecorrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;16 respondit Joannes, dicens omnibus : Ego quidem aqua baptizo vos : veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus : ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni :
17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandumtriticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
17 cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili.
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo.
19 Herodes autemtetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibusmalis, quae fecit Herodes,19 Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui, et de omnibus malis quæ fecit Herodes,
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem incarcere.
20 adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere.
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato etorante, apertum est caelum,21 Factum est autem cum baptizaretur omnis populus, et Jesu baptizato, et orante, apertum est cælum :
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali speciesicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meusdilectus; in te complacui mihi ”.
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum : et vox de cælo facta est : Tu es filius meus dilectus, in te complacui mihi.
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filiusIoseph, qui fuit Heli,23 Et ipse Jesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filius Joseph, qui fuit Heli, qui fuit Mathat,
24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, quifuit Iannae, qui fuit Ioseph,24 qui fuit Levi, qui fuit Melchi, qui fuit Janne, qui fuit Joseph,
25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuitNahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae,25 qui fuit Mathathiæ, qui fuit Amos, qui fuit Nahum, qui fuit Hesli, qui fuit Nagge,
26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae,qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,26 qui fuit Mahath, qui fuit Mathathiæ, qui fuit Semei, qui fuit Joseph, qui fuit Juda,
27 qui fuit Ioanna, qui fuitResa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,27 qui fuit Joanna, qui fuit Resa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,
28 qui fuit Melchi,qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,28 qui fuit Melchi, qui fuit Addi, qui fuit Cosan, qui fuit Elmadan, qui fuit Her,
29 qui fuit Iesu,qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,29 qui fuit Jesu, qui fuit Eliezer, qui fuit Jorim, qui fuit Mathat, qui fuit Levi,
30 qui fuitSimeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,30 qui fuit Simeon, qui fuit Juda, qui fuit Joseph, qui fuit Jona, qui fuit Eliakim,
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuitDavid,31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Mathatha, qui fuit Natham, qui fuit David,
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, quifuit Naasson,32 qui fuit Jesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, qui fuit Naasson,
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuitEsrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,33 qui fuit Aminadab, qui fuit Aram, qui fuit Esron, qui fuit Phares, qui fuit Judæ,
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, quifuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,34 qui fuit Jacob, qui fuit Isaac, qui fuit Abrahæ, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,
35 qui fuit Seruch, qui fuitRagau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,35 qui fuit Sarug, qui fuit Ragau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sale,
36 qui fuit Cainan, quifuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,36 qui fuit Cainan, qui fuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noë, qui fuit Lamech,
37 qui fuitMathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,37 qui fuit Methusale, qui fuit Henoch, qui fuit Jared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,
38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
38 qui fuit Henos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.