Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 3


font
NOVA VULGATAEINHEITSUBERSETZUNG BIBEL
1 Anno autem quinto decimo im perii Tiberii Caesaris, procu rante PontioPilato Iudaeam, tetrarcha autem Galilaeae Herode, Philippo autem fratre eiustetrarcha Ituraeae et Trachonitidis regionis, et Lysania Abilinae tetrarcha,1 Es war im fünfzehnten Jahr der Regierung des Kaisers Tiberius; Pontius Pilatus war Statthalter von Judäa, Herodes Tetrarch von Galiläa, sein Bruder Philippus Tetrarch von Ituräa und Trachonitis, Lysanias Tetrarch von Abilene;
2 sub principe sacerdotum Anna et Caipha, factum est verbum Dei super IoannemZachariae filium in deserto.2 Hohepriester waren Hannas und Kajaphas. Da erging in der Wüste das Wort Gottes an Johannes, den Sohn des Zacharias.
3 Et venit in omnem regionem circa Iordanempraedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum,3 Und er zog in die Gegend am Jordan und verkündigte dort überall Umkehr und Taufe zur Vergebung der Sünden.
4 sicut scriptumest in libro sermonum Isaiae prophetae:
“ Vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini,
rectas facite semitas eius.
4 (So erfüllte sich,) was im Buch der Reden des Propheten Jesaja steht: Eine Stimme ruft in der Wüste:
Bereitet dem Herrn den Weg!
Ebnet ihm die Straßen!
5 Omnis vallis implebitur,
et omnis mons et collis humiliabitur;
et erunt prava in directa,
et aspera in vias planas:
5 Jede Schlucht soll aufgefüllt werden,
jeder Berg und Hügel sich senken. Was krumm ist, soll gerade werden,
was uneben ist, soll zum ebenen Weg werden.
6 et videbit omnis caro salutare Dei” ”.
6 Und alle Menschen werden das Heil sehen, das von Gott kommt.
7 Dicebat ergo ad turbas, quae exibant, ut baptizarentur ab ipso: “ Geniminaviperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira?7 Das Volk zog in Scharen zu ihm hinaus, um sich von ihm taufen zu lassen. Er sagte zu ihnen: Ihr Schlangenbrut, wer hat euch denn gelehrt, dass ihr dem kommenden Gericht entrinnen könnt?
8 Facite ergo fructusdignos paenitentiae et ne coeperitis dicere in vobis ipsis: “Patrem habemusAbraham”; dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitareAbrahae filios.8 Bringt Früchte hervor, die eure Umkehr zeigen, und fangt nicht an zu sagen: Wir haben ja Abraham zum Vater. Denn ich sage euch: Gott kann aus diesen Steinen Kinder Abrahams machen.
9 Iam enim et securis ad radicem arborum posita est; omnis ergoarbor non faciens fructum bonum exciditur et in ignem mittitur ”.
9 Schon ist die Axt an die Wurzel der Bäume gelegt; jeder Baum, der keine gute Frucht hervorbringt, wird umgehauen und ins Feuer geworfen.
10 Et interrogabant eum turbae dicentes: “ Quid ergo faciemus? ”.10 Da fragten ihn die Leute: Was sollen wir also tun?
11 Respondens autem dicebat illis: “ Qui habet duas tunicas, det non habenti; et,qui habet escas, similiter faciat ”.11 Er antwortete ihnen: Wer zwei Gewänder hat, der gebe eines davon dem, der keines hat, und wer zu essen hat, der handle ebenso.
12 Venerunt autem et publicani, utbaptizarentur, et dixerunt ad illum: “ Magister, quid faciemus? ”.12 Es kamen auch Zöllner zu ihm, um sich taufen zu lassen, und fragten: Meister, was sollen wir tun?
13 Atille dixit ad eos: “ Nihil amplius quam constitutum est vobis, faciatis ”.13 Er sagte zu ihnen: Verlangt nicht mehr, als festgesetzt ist.
14 Interrogabant autem eum et milites dicentes: “ Quid faciemus et nos? ”.Et ait illis: “ Neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contentiestote stipendiis vestris ”.
14 Auch Soldaten fragten ihn: Was sollen denn wir tun? Und er sagte zu ihnen: Misshandelt niemand, erpresst niemand, begnügt euch mit eurem Sold!
15 Existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Ioanne,ne forte ipse esset Christus,15 Das Volk war voll Erwartung und alle überlegten im Stillen, ob Johannes nicht vielleicht selbst der Messias sei.
16 respondit Ioannes dicens omnibus: “ Egoquidem aqua baptizo vos. Venit autem fortior me, cuius non sum dignus solverecorrigiam calceamentorum eius: ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni;16 Doch Johannes gab ihnen allen zur Antwort: Ich taufe euch nur mit Wasser. Es kommt aber einer, der stärker ist als ich, und ich bin es nicht wert, ihm die Schuhe aufzuschnüren. Er wird euch mit dem Heiligen Geist und mit Feuer taufen.
17 cuius ventilabrum in manu eius ad purgandam aream suam et ad congregandumtriticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili ”.
17 Schon hält er die Schaufel in der Hand, um die Spreu vom Weizen zu trennen und den Weizen in seine Scheune zu bringen; die Spreu aber wird er in nie erlöschendem Feuer verbrennen.
18 Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum.18 Mit diesen und vielen anderen Worten ermahnte er das Volk in seiner Predigt.
19 Herodes autemtetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibusmalis, quae fecit Herodes,19 Johannes tadelte auch den Tetrarchen Herodes wegen (der Sache mit) Herodias, der Frau seines Bruders, und wegen all der anderen Schandtaten, die er verübt hatte.
20 adiecit et hoc supra omnia et inclusit Ioannem incarcere.
20 Deshalb ließ Herodes Johannes ins Gefängnis werfen und lud so noch mehr Schuld auf sich.
21 Factum est autem, cum baptizaretur omnis populus, et Iesu baptizato etorante, apertum est caelum,21 Zusammen mit dem ganzen Volk ließ auch Jesus sich taufen. Und während er betete, öffnete sich der Himmel,
22 et descendit Spiritus Sanctus corporali speciesicut columba super ipsum; et vox de caelo facta est: “ Tu es Filius meusdilectus; in te complacui mihi ”.
22 und der Heilige Geist kam sichtbar in Gestalt einer Taube auf ihn herab, und eine Stimme aus dem Himmel sprach: Du bist mein geliebter Sohn, an dir habe ich Gefallen gefunden.
23 Et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta, ut putabatur, filiusIoseph, qui fuit Heli,23 Jesus war etwa dreißig Jahre alt, als er zum ersten Mal öffentlich auftrat. Man hielt ihn für den Sohn Josefs. Die Vorfahren Josefs waren: Eli,
24 qui fuit Matthat, qui fuit Levi, qui fuit Melchi, quifuit Iannae, qui fuit Ioseph,24 Mattat, Levi, Melchi, Jannai, Josef,
25 qui fuit Matthathiae, qui fuit Amos, qui fuitNahum, qui fuit Esli, qui fuit Naggae,25 Mattitja, Amos, Nahum, Hesli, Naggai,
26 qui fuit Maath, qui fuit Matthathiae,qui fuit Semei, qui fuit Iosech, qui fuit Ioda,26 Mahat, Mattitja, Schimi, Josech, Joda,
27 qui fuit Ioanna, qui fuitResa, qui fuit Zorobabel, qui fuit Salathiel, qui fuit Neri,27 Johanan, Resa, Serubbabel, Schealtiël, Neri,
28 qui fuit Melchi,qui fuit Addi, qui fuit Cosam, qui fuit Elmadam, qui fuit Her,28 Melchi, Addi, Kosam, Elmadam, Er,
29 qui fuit Iesu,qui fuit Eliezer, qui fuit Iorim, qui fuit Matthat, qui fuit Levi,29 Joschua, Eliëser, Jorim, Mattat, Levi,
30 qui fuitSimeon, qui fuit Iudae, qui fuit Ioseph, qui fuit Iona, qui fuit Eliachim,30 Simeon, Juda, Josef, Jonam, Eljakim,
31 qui fuit Melea, qui fuit Menna, qui fuit Matthatha, qui fuit Nathan, qui fuitDavid,31 Melea, Menna, Mattata, Natan, David,
32 qui fuit Iesse, qui fuit Obed, qui fuit Booz, qui fuit Salmon, quifuit Naasson,32 Isai, Obed, Boas, Salmon, Nachschon,
33 qui fuit Aminadab, qui fuit Admin, qui fuit Arni, qui fuitEsrom, qui fuit Phares, qui fuit Iudae,33 Amminadab, Admin, Arni, Hezron, Perez, Juda,
34 qui fuit Iacob, qui fuit Isaac, quifuit Abrahae, qui fuit Thare, qui fuit Nachor,34 Jakob, Isaak, Abraham, Terach, Nahor,
35 qui fuit Seruch, qui fuitRagau, qui fuit Phaleg, qui fuit Heber, qui fuit Sala,35 Serug, Regu, Peleg, Eber, Schelach,
36 qui fuit Cainan, quifuit Arphaxad, qui fuit Sem, qui fuit Noe, qui fuit Lamech,36 Kenan, Arpachschad, Sem, Noach, Lamech,
37 qui fuitMathusala, qui fuit Henoch, qui fuit Iared, qui fuit Malaleel, qui fuit Cainan,37 Metuschelach, Henoch, Jered, Mahalalel, Kenan,
38 qui fuit Enos, qui fuit Seth, qui fuit Adam, qui fuit Dei.
38 Enosch, Set, Adam; (der stammte von) Gott.