Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Isaia 66


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Haec dicit Dominus:
“ Caelum thronus meus,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quae ista domus, quam aedificabitis mihi,
et quis iste locus quietis meae?
1 Hæc dicit Dominus : Cælum sedes mea,
terra autem scabellum pedum meorum.
Quæ est ista domus quam ædificabitis mihi ?
et quis est iste locus quietis meæ ?
2 Omnia haec manus mea fecit,
et mea sunt universa ista,
dicit Dominus.
Ad hunc autem respiciam,
ad pauperculum et contritum spiritu
et trementem sermones meos.
2 Omnia hæc manus mea fecit,
et facta sunt universa ista,
dicit Dominus ;
ad quem autem respiciam, nisi ad pauperculum,
et contritum spiritu, et trementem sermones meos ?
3 Qui immolat bovem, interficit virum;
qui sacrificat ovem, excerebrat canem;
qui offert oblationem, idemque sanguinem suillum;
qui adolet incensum, benedicit idolo.
Sicut isti elegerunt vias suas,
et in abominationibus suis anima eorum delectatur,
3 Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum ;
qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem ;
qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat ;
qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo.
Hæc omnia elegerunt in viis suis,
et in abominationibus suis anima eorum delectata est.
4 sic ego eligam malam sortem eorum
et, quae timebant, adducam eis;
quia vocavi, et non erat qui responderet,
locutus sum, et non audierunt
feceruntque malum in oculis meis
et, quod displicet mihi, elegerunt ”.
4 Unde et ego eligam illusiones eorum,
et quæ timebant adducam eis ;
quia vocavi, et non erat qui responderet ;
locutus sum, et non audierunt ;
feceruntque malum in oculis meis,
et quæ nolui elegerunt.
5 Audite verbum Domini,
qui tremitis ad verbum eius.
Dixerunt fratres vestri odientes vos
et abicientes vos propter nomen meum:
“ Gloriam suam manifestet Dominus,
ut videamus laetitiam vestram”;
ipsi autem confundentur.
5 Audite verbum Domini,
qui tremitis ad verbum ejus.
Dixerunt fratres vestri odientes vos,
et abjicientes propter nomen meum :
Glorificetur Dominus,
et videbimus in lætitia vestra ;
ipsi autem confundentur.
6 Vox clamoris de civitate,
vox de templo,
vox Domini
reddentis retributionem inimicis suis.
6 Vox populi de civitate,
vox de templo,
vox Domini
reddentis retributionem inimicis suis.
7 Antequam parturiret, peperit;
antequam veniret partus eius, peperit masculum.
7 Antequam parturiret, peperit ;
antequam veniret partus ejus,
peperit masculum.
8 Quis audivit umquam tale?
Et quis vidit huic simile?
Numquid oritur terra in die una,
aut parietur gens in momento?
Quia parturivit, iam peperit Sion filios suos.
8 Quis audivit umquam tale ?
et quis vidit huic simile ?
numquid parturiet terra in die una,
aut parietur gens simul,
quia parturivit et peperit
Sion filios suos ?
9 “ Numquid aperiam uterum et parere non faciam? ”,
dicit Dominus.
“ Aut ego, qui parere facio, uterum claudam? ”,
ait Deus tuus.
9 Numquid ego qui alios parere facio, ipse non pariam ?
dicit Dominus.
Si ego, qui generationem ceteris tribuo, sterilis ero ?
ait Dominus Deus tuus.
10 Laetamini cum Ierusalem et exsultate in ea,
omnes, qui diligitis eam;
gaudete cum ea gaudio,
universi, qui lugebatis super eam,
10 Lætamini cum Jerusalem et exsultate in ea,
omnes qui diligitis eam ;
gaudete cum ea gaudio,
universi qui lugetis super eam :
11 ut sugatis et repleamini
ab ubere consolationis eius,
ut mulgeatis et deliciis affluatis
ex uberibus gloriae eius.
11 ut sugatis et repleamini
ab ubere consolationis ejus ;
ut mulgeatis et deliciis affluatis
ab omnimoda gloria ejus.
12 Quia haec dicit Dominus:
“ Ecce ego dirigam ad eam quasi fluvium pacem
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium.
Sugetis, in ulnis portabimini,
et super genua blandientur vobis.
12 Quia hæc dicit Dominus :
Ecce ego declinabo super eam quasi fluvium pacis,
et quasi torrentem inundantem gloriam gentium,
quam sugetis :
ad ubera portabimini,
et super genua blandientur vobis.
13 Quomodo si quem mater consolatur,
ita ego consolabor vos;
et in Ierusalem consolabimini.
13 Quomodo si cui mater blandiatur,
ita ego consolabor vos,
et in Jerusalem consolabimini.
14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra quasi herba germinabunt,
et manifestabitur manus Domini in servis eius,
et indignabitur inimicis suis.
14 Videbitis, et gaudebit cor vestrum,
et ossa vestra quasi herba germinabunt :
et cognoscetur manus Domini servis ejus,
et indignabitur inimicis suis.
15 Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigae eius,
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis;
15 Quia ecce Dominus in igne veniet,
et quasi turbo quadrigæ ejus,
reddere in indignatione furorem suum
et increpationem suam in flamma ignis :
16 quia in igne Dominus diiudicabit
et in gladio suo omnem carnem,
et multiplicabuntur interfecti a Domino.
16 quia in igne Dominus dijudicabit,
et in gladio suo ad omnem carnem ;
et multiplicabuntur interfecti a Domino,
17 Qui sanctificantur et purificantur, ut ingrediantur
in hortos post aliquem stantem in medio,
qui comedunt carnem suillam
et abominationem et murem,
simul consumentur,
dicit Dominus.
17 qui sanctificabantur et mundos se putabant in hortis
post januam intrinsecus,
qui comedebant carnem suillam,
et abominationem et murem :
simul consumentur, dicit Dominus.
18 Ego autem cognoscens opera eorum et cogitationes eorum veniam, ut congregemomnes gentes et linguas; et venient et videbunt gloriam meam.18 Ego autem opera eorum et cogitationes eorum
venio ut congregem,
cum omnibus gentibus et linguis :
et venient, et videbunt gloriam meam.
19 Et ponam in eissignum et mittam ex eis, qui salvati fuerint, ad gentes in Tharsis, Phut, Lud,Mosoch, Ros, Thubal et Iavan, ad insulas longinquas, ad eos, qui non audieruntde me et non viderunt gloriam meam, et annuntiabunt gloriam meam gentibus;19 Et ponam in eis signum,
et mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes
in mare, in Africam, et Lydiam, tendentes sagittam ;
in Italiam et Græciam,
ad insulas longe,
ad eos qui non audierunt de me,
et non viderunt gloriam meam.
Et annuntiabunt gloriam meam gentibus ;
20 etadducent omnes fratres vestros de cunctis gentibus oblationem Domino, in equiset in quadrigis et in lecticis et in mulis et in dromedariis, ad montem sanctummeum Ierusalem, dicit Dominus: quomodo si inferant filii Israel oblationem invase mundo in domum Domini.20 et adducent omnes fratres vestros
de cunctis gentibus
donum Domino,
in equis, et in quadrigis, et in lecticis,
et in mulis, et in carrucis,
ad montem sanctum meum
Jerusalem, dicit Dominus :
quomodo si inferant filii Israël munus
in vase mundo in domum Domini.
21 Et assumam ex eis in sacerdotes et Levitas, dicitDominus.
21 Et assumam ex eis
in sacerdotes et Levitas, dicit Dominus.
22 Quia sicut caeli novi
et terra nova, quae ego faciam,
stabunt coram me,
dicit Dominus,
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
22 Quia sicut cæli novi et terra nova,
quæ ego facio stare coram me, dicit Dominus,
sic stabit semen vestrum et nomen vestrum.
23 Et erit: unoquoque novilunio
et quovis sabbato
veniet omnis caro, ut adoret coram facie mea,
dicit Dominus.
23 Et erit mensis ex mense,
et sabbatum ex sabbato :
veniet omnis caro ut adoret coram facie mea,
dicit Dominus.
24 Et egredientur et videbunt cadavera virorum,
qui praevaricati sunt in me;
nam vermis eorum non morietur,
et ignis eorum non exstinguetur,
et erunt abominationi omni carni ”.
24 Et egredientur, et videbunt cadavera
virorum qui prævaricati sunt in me ;
vermis eorum non morietur,
et ignis eorum non extinguetur :
et erunt usque ad satietatem visionis omni carni.