Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Isaia 53


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 “ Quis credidit auditui nostro,
et brachium Domini cui revelatum est?
1 מי האמין לשמעתנו וזרוע יהוה על מי נגלתה
2 Et ascendit sicut virgultum coram eo
et sicut radix de terra sitienti.
Non erat species ei neque decor, ut aspiceremus eum,
et non erat aspectus, ut desideraremus eum.
2 ויעל כיונק לפניו וכשרש מארץ ציה לא תאר לו ולא הדר ונראהו ולא מראה ונחמדהו
3 Despectus erat et novissimus virorum,
vir dolorum et sciens infirmitatem,
et quasi abscondebamus vultum coram eo;
despectus, unde nec reputabamus eum.
3 נבזה וחדל אישים איש מכאבות וידוע חלי וכמסתר פנים ממנו נבזה ולא חשבנהו
4 Vere languores nostros ipse tulit
et dolores nostros ipse portavit;
et nos putavimus eum quasi plagatum,
percussum a Deo et humiliatum.
4 אכן חלינו הוא נשא ומכאבינו סבלם ואנחנו חשבנהו נגוע מכה אלהים ומענה
5 Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras,
attritus est propter scelera nostra;
disciplina pacis nostrae super eum,
et livore eius sanati sumus.
5 והוא מחלל מפשענו מדכא מעונתינו מוסר שלומנו עליו ובחברתו נרפא לנו
6 Omnes nos quasi oves erravimus,
unusquisque in viam suam declinavit;
et posuit Dominus in eo
iniquitatem omnium nostrum ”.
6 כלנו כצאן תעינו איש לדרכו פנינו ויהוה הפגיע בו את עון כלנו
7 Afflictus est et ipse subiecit se
et non aperuit os suum;
sicut agnus, qui ad occisionem ducitur,
et quasi ovis, quae coram tondentibus se obmutuit
et non aperuit os suum.
7 נגש והוא נענה ולא יפתח פיו כשה לטבח יובל וכרחל לפני גזזיה נאלמה ולא יפתח פיו
8 Angustia et iudicio sublatus est.
De generatione eius quis curabit?
Quia abscissus est de terra viventium;
propter scelus populi mei percussus est ad mortem.
8 מעצר וממשפט לקח ואת דורו מי ישוחח כי נגזר מארץ חיים מפשע עמי נגע למו
9 Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis,
cum divitibus tumulum eius,
eo quod iniquitatem non fecerit,
neque dolus fuerit in ore eius.
9 ויתן את רשעים קברו ואת עשיר במתיו על לא חמס עשה ולא מרמה בפיו
10 Et Dominus voluit conterere eum infirmitate.
Si posuerit in piaculum animam suam,
videbit semen longaevum,
et voluntas Domini in manu eius prosperabitur.
10 ויהוה חפץ דכאו החלי אם תשים אשם נפשו יראה זרע יאריך ימים וחפץ יהוה בידו יצלח
11 Propter laborem animae eius
videbit lucem, saturabitur in scientia sua.
Iustificabit iustus servus meus multos
et iniquitates eorum ipse portabit.
11 מעמל נפשו יראה ישבע בדעתו יצדיק צדיק עבדי לרבים ועונתם הוא יסבל
12 Ideo dispertiam ei multos,
et cum fortibus dividet spolia,
pro eo quod tradidit in mortem animam suam
et cum sceleratis reputatus est;
et ipse peccatum multorum tulit
et pro transgressoribus rogat.
12 לכן אחלק לו ברבים ואת עצומים יחלק שלל תחת אשר הערה למות נפשו ואת פשעים נמנה והוא חטא רבים נשא ולפשעים יפגיע