Isaia 34
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Accedite, gentes, ad audien dum; et populi, attendite. Audiat terra et plenitudo eius, orbis et omne germen eius. | 1 Accedite, gentes, et audite ; et populi, attendite : audiat terra, et plenitudo ejus ; orbis, et omne germen ejus. |
2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum: ad interitum devovit eos et dedit eos in occisionem. | 2 Quia indignatio Domini super omnes gentes, et furor super universam militiam eorum : interfecit eos, et dedit eos in occisionem. |
3 Interfecti eorum proicientur, et de cadaveribus eorum ascendet foetor; dissolventur montes sanguine eorum. | 3 Interfecti eorum projicientur, et de cadaveribus eorum ascendet fœtor ; tabescent montes a sanguine eorum. |
4 Et tabescet omnis militia caelorum, et complicabuntur sicut liber caeli, et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et arida frons de ficu. | 4 Et tabescet omnis militia cælorum, et complicabuntur sicut liber cæli : et omnis militia eorum defluet, sicut defluit folium de vinea et de ficu. |
5 Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. | 5 Quoniam inebriatus est in cælo gladius meus ; ecce super Idumæam descendet, et super populum interfectionis meæ, ad judicium. |
6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de adipe viscerum arietum; victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. | 6 Gladius Domini repletus est sanguine, incrassatus est adipe, de sanguine agnorum et hircorum, de sanguine medullatorum arietum : victima enim Domini in Bosra, et interfectio magna in terra Edom. |
7 Cadunt bubali cum eis, iuvenci cum tauris; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium, | 7 Et descendent unicornes cum eis, et tauri cum potentibus ; inebriabitur terra eorum sanguine, et humus eorum adipe pinguium. |
8 quia dies ultionis Domini, annus retributionum ad vindicandam Sion. | 8 Quia dies ultionis Domini, annus retributionum judicii Sion. |
9 Et convertentur torrentes eius in picem, et humus eius in sulphur, et erit terra eius in picem ardentem. | 9 Et convertentur torrentes ejus in picem, et humus ejus in sulphur ; et erit terra ejus in picem ardentem. |
10 Nocte et die non exstinguetur, in sempiternum ascendet fumus eius, a generatione in generationem desolabitur, in saecula saeculorum non erit transiens per eam. | 10 Nocte et die non extinguetur, in sempiternum ascendet fumus ejus, a generatione in generationem desolabitur, in sæcula sæculorum non erit transiens per eam. |
11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius, noctua et corvus habitabunt in ea; et extendet super eam mensuram solitudinis et perpendiculum desolationis. | 11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ; ibis et corvus habitabunt in ea : et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum, et perpendiculum in desolationem. |
12 Nobiles eius non erunt, nec regnum proclamabunt; et omnes principes eius erunt in nihilum. | 12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt, et omnes principes ejus erunt in nihilum. |
13 Et orientur in domibus eius spinae, urticae et paliurus in munitionibus eius; et erit cubile draconum et pascua struthionum. | 13 Et orientur in domibus ejus spinæ et urticæ, et paliurus in munitionibus ejus ; et erit cubile draconum, et pascua struthionum. |
14 Et occurrent hyaenae thoibus, et pilosus clamat ad amicum suum; ibi cubat lamia et invenit sibi requiem. | 14 Et occurrent dæmonia onocentauris, et pilosus clamabit alter ad alterum ; ibi cubavit lamia, et invenit sibi requiem. |
15 Ibi nidificat serpens ovaque deponit et circumfodit et fovet in umbra eius; illuc congregantur milvi alter ad alterum. | 15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos, et circumfodit, et fovit in umbra ejus ; illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum. |
16 Requirite in libro Domini et legite: unum ex eis non deest, alter alterum exspectare non debet; quia os Domini praecepit, et spiritus eius ipse congregavit ea. | 16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite : Unum ex eis non defuit, alter alterum non quæsivit ; quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit, et spiritus ejus ipse congregavit ea. |
17 Et ipse misit eis sortem, et manus eius divisit terram illis in mensura; usque in aeternum possidebunt eam, in generatione et generatione habitabunt in ea. | 17 Et ipse misit eis sortem, et manus ejus divisit eam illis in mensuram : usque in æternum possidebunt eam ; in generationem et generationem habitabunt in ea. |