Sapienza 6
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae. | 1 Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae. |
2 Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum. | 2 Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum. |
3 Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, | 3 Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur, |
4 quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. | 4 quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis. |
5 Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; | 5 Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet; |
6 exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur. | 6 exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur. |
7 Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; | 7 Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus; |
8 potentibus autem durum instat scrutinium. | 8 potentibus autem durum instat scrutinium. |
9 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. | 9 Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis. |
10 Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. | 10 Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem. |
11 Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. | 11 Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam. |
12 Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. | 12 Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam. |
13 Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis. | 13 Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis. |
14 Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet. | 14 Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet. |
15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit. | 15 Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit. |
16 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis. | 16 Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis. |
17 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, | 17 Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est, |
18 et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, | 18 et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est, |
19 incorruptio autem facit esse proximum Deo; | 19 incorruptio autem facit esse proximum Deo; |
20 concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. | 20 concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum. |
21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. | 21 Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis. |
22 Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. | 22 Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem. |
23 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. | 23 Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae. |
24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. | 24 Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est. |
25 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. | 25 Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis. |