Qoelet 7
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | NOVA VULGATA |
---|---|
1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. | 1 Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. |
2 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. | 2 Melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum hominum, et vivens hoc conferet in corde. |
3 Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus. | 3 Melior est tristitia risu, quia per tristitiam vultus corrigitur animus. |
4 Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae. | 4 Cor sapientium in domo luctus, et cor stultorum in domo laetitiae. |
5 Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, | 5 Melius est a sapiente corripi quam laetari stultorum canticis, |
6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. | 6 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus stulti. Sed et hoc vanitas. |
7 Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. | 7 Quia calumnia stultum facit sapientem, et munus cor insanire facit. |
8 “ Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante ”. | 8 “ Melior est finis negotii quam principium, melior est patiens arrogante ”. |
9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. | 9 Ne sis velox in animo ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit. |
10 Nedicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nuncsunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. | 10 Nedicas: “Quid, putas, causae est quod priora tempora meliora fuere quam nuncsunt? ”. Non enim ex sapientia interrogas de hoc. |
11 Bona est sapientia cumdivitiis et prodest videntibus solem. | 11 Bona est sapientia cumdivitiis et prodest videntibus solem. |
12 Sicut enim protegit sapientia, sicprotegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuitpossessori suo. | 12 Sicut enim protegit sapientia, sicprotegit pecunia; hoc autem plus habet eruditio, quod sapientia vitam tribuitpossessori suo. |
13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod illecurvum fecerit. | 13 Considera opera Dei: quod nemo possit corrigere, quod illecurvum fecerit. |
14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicuthanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. | 14 In die bona fruere bonis et in die mala considera: sicuthanc, sic et illam fecit Deus, ita ut non inveniat homo quidquam de futuro. |
15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua,et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. | 15 Cuncta vidi in diebus vanitatis meae: est iustus, qui perit in iustitia sua,et impius, qui multo vivit tempore in malitia sua. |
16 Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? | 16 Noli esse nimis iustus neque sapiens supra modum! Cur te perdere vis? |
17 Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? | 17 Ne agas nimis impie et noli esse stultus! Cur mori debeas in tempore non tuo? |
18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam,quia qui timet Deum, utrumque devitat. | 18 Bonum est ut, quod habes, teneas, sed et ab illo ne subtrahas manum tuam,quia qui timet Deum, utrumque devitat. |
19 Sapientia confortabit sapientem superdecem principes civitatis. | 19 Sapientia confortabit sapientem superdecem principes civitatis. |
20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonumet non peccet. | 20 Nullus enim homo iustus in terra, qui faciat bonumet non peccet. |
21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cortuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; | 21 Sed et cunctis sermonibus, qui dicuntur, ne accommodes cortuum, ne forte audias servum tuum maledicentem tibi; |
22 scit enim conscientiatua, quia et tu crebro maledixisti aliis. | 22 scit enim conscientiatua, quia et tu crebro maledixisti aliis. |
23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”. | 23 Cuncta tentavi in sapientia, dixi: “ Sapiens efficiar ”. |
24 Et ipsalongius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quisinveniet eam? | 24 Et ipsalongius recessit a me. Longe est, quod fuit; et alta est profunditas. Quisinveniet eam? |
25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaereremsapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et erroremimprudentiam. | 25 Lustravi universa animo meo, ut scirem et considerarem et quaereremsapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem esse stultitiam et erroremimprudentiam. |
26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorumest, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugieteam; qui autem peccator est, capietur ab illa. | 26 Et invenio amariorem morte mulierem, quae laqueus venatorumest, et sagena cor eius, vincula sunt manus illius. Qui placet Deo, effugieteam; qui autem peccator est, capietur ab illa. |
27 Ecce hoc inveni, dixitEcclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, | 27 Ecce hoc inveni, dixitEcclesiastes, unum et alterum, ut invenirem rationem, |
28 quam adhuc quaeritanima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. | 28 quam adhuc quaeritanima mea, et non inveni: Hominem de mille unum repperi, mulierem ex omnibus non inveni. |
29 Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones. | 29 Ecce solummodo hoc inveni: Quod fecerit Deus hominem rectum, et ipsi quaesierint infinitas quaestiones. |