1 Haec sunt iudicia, quae propones eis:
| 1 Haec sunt iudicia, quae propones eis:
|
2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. | 2 Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. |
3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. | 3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. |
4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. | 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. |
5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", | 5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", |
6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
| 6 afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum.
|
7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. | 7 Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. |
8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. | 8 Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. |
9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. | 9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. |
10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. | 10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et concubitum non negabit. |
11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
| 11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur gratis absque pretio.
|
12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. | 12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus fuerit, morte moriatur. |
13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. | 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere debeat. |
14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
| 14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur.
|
15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
| 15 Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur.
|
16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
| 16 Qui furatus fuerit hominem sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte moriatur.
|
17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
| 17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur.
|
18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, | 18 Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, |
19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
| 19 si surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela restituat.
|
20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. | 20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. |
21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
| 21 Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est.
|
22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. | 22 Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint. |
23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, | 23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, |
24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, | 24 oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, |
25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. | 25 adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. |
26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. | 26 Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. |
27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
| 27 Dentem quoque si excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente.
|
28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. | 28 Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens erit. |
29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. | 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. |
30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. | 30 Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit postulatus. |
31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. | 31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili sententiae subiacebit. |
32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
| 32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur.
|
33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, | 33 Si quis aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel asinus in eam, |
34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
| 34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod autem mortuum est, ipsius erit.
|
35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. | 35 Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. |
36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. | 36 Sin autem notum erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet. |
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.
| 37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit, quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una ove.
|