Scrutatio

Martedi, 30 aprile 2024 - San Pio V ( Letture di oggi)

Esodo 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt:1 Hæc sunt nomina filiorum Israël qui ingressi sunt in Ægyptum cum Jacob : singuli cum domibus suis introierunt :
2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda,2 Ruben, Simeon, Levi, Judas,
3 Issachar, Zabulon et Beniamin,3 Issachar, Zabulon et Benjamin,
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.4 Dan et Nephthali, Gad et Aser.
5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat.5 Erant igitur omnes animæ eorum qui egressi sunt de femore Jacob, septuaginta : Joseph autem in Ægypto erat.
6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa,6 Quo mortuo, et universis fratribus ejus, omnique cognatione illa,
7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
7 filii Israël creverunt, et quasi germinantes multiplicati sunt : ac roborati nimis, impleverunt terram.
8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph;8 Surrexit interea rex novus super Ægyptum, qui ignorabat Joseph.
9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est;9 Et ait ad populum suum : Ecce, populus filiorum Israël multus, et fortior nobis est.
10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”.10 Venite, sapienter opprimamus eum, ne forte multiplicetur : et si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis egrediatur de terra.
11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses.11 Præposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus : ædificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni, Phithom et Ramesses.
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur, et crescebant :
13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos13 oderantque filios Israël Ægyptii, et affligebant illudentes eis,
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris, omnique famulatu, quo in terræ operibus premebantur.
15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua,15 Dixit autem rex Ægypti obstetricibus Hebræorum, quarum una vocabatur Sephora, altera Phua,
16 praecipiens eis: “ Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ”.16 præcipiens eis : Quando obstetricabitis Hebræas, et partus tempus advenerit : si masculus fuerit, interficite eum : si femina, reservate.
17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares.17 Timuerunt autem obstetrices Deum, et non fecerunt juxta præceptum regis Ægypti, sed conservabant mares.
18 Quibus ad se accersitis rex ait: “ Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”.18 Quibus ad se accersitis, rex ait : Quidnam est hoc quod facere voluistis, ut pueros servaretis ?
19 Quae responderunt: “ Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ”.19 Quæ responderunt : Non sunt Hebreæ sicut ægyptiæ mulieres : ipsæ enim obstetricandi habent scientiam, et priusquam veniamus ad eas, pariunt.
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus : et crevit populus, confortatusque est nimis.
21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
21 Et quia timuerunt obstetrices Deum, ædificavit eis domos.
22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ”.
22 Præcepit ergo Pharao omni populo suo, dicens : Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen projicite : quidquid feminini, reservate.