1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt: | 1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt: |
2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda, | 2 Ruben, Simeon, Levi, Iuda, |
3 Issachar, Zabulon et Beniamin, | 3 Issachar, Zabulon et Beniamin, |
4 Dan et Nephthali, Gad et Aser. | 4 Dan et Nephthali, Gad et Aser. |
5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. | 5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. |
6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, | 6 Quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, |
7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
| 7 filii Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram.
|
8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; | 8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui ignorabat Ioseph; |
9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; | 9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum Israel multus et fortior nobis est; |
10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”. | 10 venite, prudenter agamus cum eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”. |
11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. | 11 Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus; aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. |
12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. | 12 Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. |
13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos | 13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt eos |
14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
| 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus premebantur.
|
15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, | 15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum, quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, |
16 praecipiens eis: “ Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ”. | 16 praecipiens eis: “ Quando obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit, interficite eum; si femina, reservate ”. |
17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. | 17 Timuerunt autem obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed conservabant mares. |
18 Quibus ad se accersitis rex ait: “ Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”. | 18 Quibus ad se accersitis rex ait: “ Quidnam est hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”. |
19 Quae responderunt: “ Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ”. | 19 Quae responderunt: “ Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ”. |
20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; | 20 Bene ergo fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis; |
21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
| 21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos.
|
22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ”.
| 22 Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate ”.
|