Isaia 64
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
1Sicut ignis succendit sarmenta,
aquam ebullire facit ignis,
ut notum facias nomen tuum inimicis tuis,
a facie tua gentes turbentur,
2cum feceris mirabilia,
quae non sperabamus.
Descendisti, et a facie tua montes defluxerunt.
3A saeculo non audierunt, neque aures perceperunt;
oculus non vidit Deum, absque te,
qui operaretur pro sperantibus in eum.
4Occurris laetanti, facienti iustitiam
et his, qui in viis tuis recordantur tui.
Ecce tu iratus es, et peccavimus;
in ipsis a saeculo nos salvabimur.
5Et facti sumus ut immundus omnes nos,
et quasi pannus inquinatus universae iustitiae nostrae;
et marcuimus quasi folium universi,
et iniquitates nostrae quasi ventus abstulerunt nos.
6Non est qui invocet nomen tuum,
qui consurgat et adhaereat tibi,
quia abscondisti faciem tuam a nobis
et dissolvisti nos in manu iniquitatis nostrae.
7Et nunc, Domine, pater noster es tu,
nos vero lutum; et fictor noster tu,
et opera manuum tuarum omnes nos.
8Ne irascaris, Domine, nimis
et ne ultra memineris iniquitatis;
ecce, respice: populus tuus omnes nos.
9Urbes sanctitatis tuae factae sunt in desertum,
Sion deserta facta est,
Ierusalem desolata est.10Domus sanctitatis nostrae et gloriae nostrae,
ubi laudaverunt te patres nostri,
facta est in exustionem ignis,
et omnia desiderabilia nostra versa sunt in ruinas.11Numquid super his continebis te, Domine,
tacebis et affliges nos vehementer?
123456789101112131415161718192021222324252627282930313233343536373839404142434445464748495051525354555657585960616263646566
Gen Es Lv Nm Dt Gs Gdc Rt 1Sam 2Sam 1Re 2Re 1Cr 2Cr Esd Ne Tb Gdt Est 1Mac 2Mac Gb Sal Pr Qo Ct Sap Sir Is Ger Lam Bar Ez Dn Os Gl Am Abd Gn Mi Na Ab Sof Ag Zc Ml Mt Mc Lc Gv At Rm 1Cor 2Cor Gal Ef Fil Col 1Ts 2Ts 1Tm 2Tm Tt Fm Eb Gc 1Pt 2Pt 1Gv 2Gv 3Gv Gd Ap
Altre sezioni del sito