1Oratio Jesu filii Sirach. Confitebor tibi, Domine rex,
et collaudabo te Deum salvatorem meum.
2Confitebor nomini tuo,
quoniam adjutor et protector factus es mihi,
3et liberasti corpus meum a perditione :
a laqueo linguæ iniquæ, et a labiis operantium mendacium :
et in conspectu astantium factus es mihi adjutor.
4Et liberasti me, secundum multitudinem misericordiæ nominis tui,
a rugientibus præparatis ad escam :
5de manibus quærentium animam meam,
et de portis tribulationum quæ circumdederunt me ;
6a pressura flammæ quæ circumdedit me,
et in medio ignis non sum æstuatus ;
7de altitudine ventris inferi,
et a lingua coinquinata, et a verbo mendacii,
a rege iniquo, et a lingua injusta.
8Laudabit usque ad mortem anima mea Dominum,
9et vita mea appropinquans erat in inferno deorsum.
10Circumdederunt me undique, et non erat qui adjuvaret :
respiciens eram ad adjutorium hominum, et non erat.
11Memoratus sum misericordiæ tuæ Domine,
et operationis tuæ, quæ a sæculo sunt :
12quoniam eruis sustinentes te, Domine,
et liberas eos de manibus gentium.
13Exaltasti super terram habitationem meam,
et pro morte defluente deprecatus sum.
14Invocavi Dominum patrem Domini mei,
ut non derelinquat me in die tribulationis meæ,
et in tempore superborum, sine adjutorio.
15Laudabo nomen tuum assidue,
et collaudabo illud in confessione :
et exaudita est oratio mea,
16et liberasti me de perditione,
et eripuisti me de tempore iniquo.
17Propterea confitebor, et laudem dicam tibi,
et benedicam nomini Domini.

18Cum adhuc junior essem, priusquam oberrarem,
quæsivi sapientiam palam in oratione mea.
19Ante templum postulabam pro illis,
et usque in novissimis inquiram eam :
et effloruit tamquam præcox uva.
20Lætatum est cor meum in ea :
ambulavit pes meus iter rectum :
a juventute mea investigabam eam.
21Inclinavi modico aurem meam,
et excepi illam.
22Multam inveni in meipso sapientiam,
et multum profeci in ea.
23Danti mihi sapientiam dabo gloriam :
24consiliatus sum enim ut facerem illam.
Zelatus sum bonum, et non confundar.
25Colluctata est anima mea in illa,
et in faciendo eam confirmatus sum.
26Manus meas extendi in altum,
et insipientiam ejus luxi ;
27animam meam direxi ad illam,
et in agnitione inveni eam.
28Possedi cum ipsa cor ab initio :
propter hoc, non derelinquar.
29Venter meus conturbatus est quærendo illam :
propterea bonam possidebo possessionem.
30Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam,
et in ipsa laudabo eum.
31Appropiate ad me, indocti,
et congregate vos in domum disciplinæ.
32Quid adhuc retardatis ? et quid dicitis in his ?
animæ vestræ sitiunt vehementer.
33Aperui os meum, et locutus sum :
Comparate vobis sine argento,
34et collum vestrum subjicite jugo :
et suscipiat anima vestra disciplinam :
in proximo est enim invenire eam.
35Videte oculis vestris, quia modicum laboravi,
et inveni mihi multam requiem.
36Assumite disciplinam in multo numero argenti,
et copiosum aurum possidete in ea.
37Lætetur anima vestra in misericordia ejus,
et non confundemini in laude ipsius.
38Operamini opus vestrum ante tempus,
et dabit vobis mercedem vestram in tempore suo.

Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc