Ad Corinthios I - 16

12345678910111213141516

1De collectis autem, quae fiunt in sanctos, sicut ordina vi ecclesiisGalatiae, ita et vos facite. 2Per primam sabbati unusquisque vestrum apud seponat recondens, quod ei beneplacuerit, ut non, cum venero, tunc collectaefiant. 3Cum autem praesens fuero, quos probaveritis, per epistulas hos mittamperferre gratiam vestram in Ierusalem; 4quod si dignum fuerit, ut et ego eam,mecum ibunt.
5Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero, nam Macedoniam pertransibo; 6apud vos autem forsitan manebo vel etiam hiemabo, ut vos me deducatis,quocumque iero. 7Nolo enim vos modo in transitu videre; spero enim mealiquantum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. 8Permanebo autemEphesi usque ad Pentecosten; 9ostium enim mihi apertum est magnum et efficax,et adversarii multi. 10Si autem venerit Timotheus, videte, ut sine timore sitapud vos, opus enim Domini operatur, sicut et ego; 11ne quis ergo illumspernat. Deducite autem illum in pace, ut veniat ad me; exspecto enim illum cumfratribus. 12De Apollo autem fratre, multum rogavi eum, ut veniret ad vos cumfratribus, et utique non fuit voluntas, ut nunc veniret; veniet autem, cum eiopportunum fuerit.
13Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini; 14omnia vestra incaritate fiant. 15Obsecro autem vos, fratres: nostis domum Stephanae, quoniamsunt primitiae Achaiae et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos; 16utet vos subditi sitis eiusmodi et omni cooperanti et laboranti. 17Gaudeo autemin praesentia Stephanae et Fortunati et Achaici, quoniam id quod vobis deerat,ipsi suppleverunt; 18refecerunt enim et meum spiritum et vestrum. Cognosciteergo, qui eiusmodi sunt.
19Salutant vos ecclesiae Asiae. Salutant vos in Domino multum Aquila et Priscacum domestica sua ecclesia. 20Salutant vos fratres omnes. Salutate invicem inosculo sancto.
21Salutatio mea manu Pauli. 22Si quis non amat Dominum, sit anathema. Maranatha!
23Gratia Domini Iesu vobiscum. 24Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Iesu.
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc