Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Proverbia 2


font
VULGATANOVA VULGATA
1 Fili mi, si susceperis sermones meos,
et mandata mea absconderis penes te :
1 Fili mi, si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te,
2 ut audiat sapientiam auris tua,
inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam.
2 intendens ad sapientiam aurem tuam,
inclinans cor tuum ad cognoscendam prudentiam;
3 Si enim sapientiam invocaveris,
et inclinaveris cor tuum prudentiæ ;
3 si enim sapientiam invocaveris
et dederis vocem tuam prudentiae,
4 si quæsieris eam quasi pecuniam,
et sicut thesauros effoderis illam :
4 si quaesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros conquisieris illam,
5 tunc intelliges timorem Domini,
et scientiam Dei invenies,
5 tunc intelleges timorem Domini
et scientiam Dei invenies.
6 quia Dominus dat sapientiam,
et ex ore ejus prudentia et scientia.
6 Quia Dominus dat sapientiam,
et ex ore eius scientia et prudentia.
7 Custodiet rectorum salutem,
et proteget gradientes simpliciter,
7 Thesaurizabit rectis sollertiam
et clipeus erit gradientibus simpliciter
8 servans semitas justitiæ,
et vias sanctorum custodiens.
8 servans semitas iustitiae
et vias sanctorum custodiens.
9 Tunc intelliges justitiam, et judicium,
et æquitatem, et omnem semitam bonam.
9 Tunc intelleges iustitiam et iudicium
et aequitatem et omnem semitam bonam,
10 Si intraverit sapientia cor tuum,
et scientia animæ tuæ placuerit,
10 quia intrabit sapientia cor tuum,
et scientia animae tuae placebit.
11 consilium custodiet te,
et prudentia servabit te :
11 Consilium custodiet te,
et prudentia servabit te,
12 ut eruaris a via mala,
et ab homine qui perversa loquitur ;
12 ut eruaris a via mala
et ab homine, qui perversa loquitur;
13 qui relinquunt iter rectum,
et ambulant per vias tenebrosas ;
13 qui relinquunt iter rectum,
ut ambulent per vias tenebrosas;
14 qui lætantur cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis ;
14 qui laetantur, cum malefecerint,
et exsultant in rebus pessimis:
15 quorum viæ perversæ sunt,
et infames gressus eorum.
15 quorum viae perversae sunt,
et pravi gressus eorum.
16 Ut eruaris a muliere aliena,
et ab extranea quæ mollit sermones suos,
16 Ut eruaris a muliere aliena
et ab extranea, quae mollit sermones suos
17 et relinquit ducem pubertatis suæ,
17 et relinquit ducem pubertatis suae
et pacti Dei sui oblita est.
18 et pacti Dei sui oblita est.
Inclinata est enim ad mortem domus ejus,
et ad inferos semitæ ipsius.
18 Inclinata est enim ad mortem domus eius,
et ad inferos semitae ipsius;
19 Omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur,
nec apprehendent semitas vitæ.
19 omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur
nec apprehendent semitas vitae.
20 Ut ambules in via bona,
et calles justorum custodias :
20 Ut ambules in via bonorum
et calles iustorum custodias:
21 qui enim recti sunt habitabunt in terra,
et simplices permanebunt in ea ;
21 qui enim recti sunt, habitabunt in terra,
et simplices permanebunt in ea;
22 impii vero de terra perdentur,
et qui inique agunt auferentur ex ea.
22 impii vero de terra perdentur,
et, qui inique agunt, auferentur ex ea.