Proverbia 29
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen
Ex
Lv
Nm
Deut
Ios
Iudc
Ruth
1 Re
2 Re
3 Re
4 Re
1 Par
2 Par
Esd
Neh
Tob
Iudt
Esth
1 Mach
2 Mach
Iob
Ps
Prov
Eccle
Cant
Sap
Eccli
Isa
Ier
Lam
Bar
Ez
Dan
Os
Ioel
Am
Abd
Ion
Mi
Nah
Hab
Soph
Agg
Zach
Mal
Mt
Mc
Lc
Io
Act
Rom
1Cor
2Cor
Gal
Eph
Phil
Col
1 Thess
2 Thess
1 Tim
2 Tim
Tit
Philem
Hebr
Iac
1 Pt
2 Pt
1 Io
2 Io
3 Io
Iud
Apoc
Compare with another Bible
Change Bible
1Viro qui corripientem dura cervice contemnit,
repentinus ei superveniet interitus,
et eum sanitas non sequetur.
2In multiplicatione justorum lætabitur vulgus ;
cum impii sumpserint principatum, gemet populus.
3Vir qui amat sapientiam lætificat patrem suum ;
qui autem nutrit scorta perdet substantiam.
4Rex justus erigit terram ;
vir avarus destruet eam.
5Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus ejus.
6Peccantem virum iniquum involvet laqueus,
et justus laudabit atque gaudebit.
7Novit justus causam pauperum ;
impius ignorat scientiam.
8Homines pestilentes dissipant civitatem ;
sapientes vero avertunt furorem.
9Vir sapiens si cum stulto contenderit,
sive irascatur, sive rideat, non inveniet requiem.
10Viri sanguinum oderunt simplicem ;
justi autem quærunt animam ejus.
11Totum spiritum suum profert stultus ;
sapiens differt, et reservat in posterum.
12Princeps qui libenter audit verba mendacii,
omnes ministros habet impios.
13Pauper et creditor obviaverunt sibi :
utriusque illuminator est Dominus.
14Rex qui judicat in veritate pauperes,
thronus ejus in æternum firmabitur.
15Virga atque correptio tribuit sapientiam ;
puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.
16In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera,
et justi ruinas eorum videbunt.
17Erudi filium tuum, et refrigerabit te,
et dabit delicias animæ tuæ.
18Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus ;
qui vero custodit legem beatus est.
19Servus verbis non potest erudiri,
quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
20Vidisti hominem velocem ad loquendum ?
stultitia magis speranda est quam illius correptio.
21Qui delicate a pueritia nutrit servum suum
postea sentiet eum contumacem.
22Vir iracundus provocat rixas,
et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior.
23Superbum sequitur humilitas,
et humilem spiritu suscipiet gloria.
24Qui cum fure participat odit animam suam ;
adjurantem audit, et non indicat.
25Qui timet hominem cito corruet ;
qui sperat in Domino sublevabitur.
26Multi requirunt faciem principis,
et judicium a Domino egreditur singulorum.
27Abominantur justi virum impium,
et abominantur impii eos qui in recta sunt via.
Verbum custodiens filius
extra perditionem erit.
12345678910111213141516171819202122232425262728293031
Gen Ex Lv Nm Deut Ios Iudc Ruth 1 Re 2 Re 3 Re 4 Re 1 Par 2 Par Esd Neh Tob Iudt Esth 1 Mach 2 Mach Iob Ps Prov Eccle Cant Sap Eccli Isa Ier Lam Bar Ez Dan Os Ioel Am Abd Ion Mi Nah Hab Soph Agg Zach Mal Mt Mc Lc Io Act Rom 1Cor 2Cor Gal Eph Phil Col 1 Thess 2 Thess 1 Tim 2 Tim Tit Philem Hebr Iac 1 Pt 2 Pt 1 Io 2 Io 3 Io Iud Apoc
Altre sezioni del sito