Scrutatio

Sabato, 20 aprile 2024 - Beata Chiara Bosatta ( Letture di oggi)

Lettera ai Filippesi 2


font

1Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si quacommunio spiritus, si quae viscera et miserationes,2implete gaudium meum, utidem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;3nihilper contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibiinvicem arbitrantes;4non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea,quae aliorum.
5Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
6qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
7sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,
8humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
9Propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
10ut in nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium et terrestrium et infernorum,
11et omnis lingua confiteatur
“ Dominus Iesus Christus! ”,
in gloriam Dei Patris.
12Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia meitantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutemoperamini;13Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suobeneplacito.14Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,15utefficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in mediogenerationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,16verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non invacuum cucurri neque in vacuum laboravi.17Sed et si delibor supra sacrificiumet obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;18idipsum autemet vos gaudete et congaudete mihi.19Spero autem in Domino Iesu Timotheum citome mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.20Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;21omnesenim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.22Probationem autem eiuscognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.23Huncigitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;24confido autem inDomino, quoniam et ipse cito veniam.
25Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem etcommilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae,mittere ad vos,26quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quodaudieratis illum infirmatum.27Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deusmisertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam supertristitiam haberem.28Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterumgaudeatis, et ego sine tristitia sim.29Excipite itaque illum in Domino cumomni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,30quoniam propter opus Christiusque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quodvobis deerat ministerii erga me.