Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Lettera ai Filippesi 3


font

1De cetero, fratres mei, gaudete in Domino. Eadem vobis scribe re mihiquidem non pigrum, vobis autem securum.2Videte canes, videte malos operarios,videte concisionem!3Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus etgloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes,4quamquam egohabeam confidentiam et in carne. Si quis alius videtur confidere in carne, egomagis:5circumcisus octava die, ex genere Israel, de tribu Beniamin, Hebraeusex Hebraeis, secundum legem pharisaeus,6secundum aemulationem persequensecclesiam, secundum iustitiam, quae in lege est, conversatus sine querela.
7Sed, quae mihi erant lucra, haec arbitratus sum propter Christum detrimentum.8Verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentiam scientiaeChristi Iesu Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror utstercora, ut Christum lucrifaciam9et inveniar in illo non habens meamiustitiam, quae ex lege est, sed illam, quae per fidem est Christi, quae ex Deoest iustitia in fide;10ad cognoscendum illum et virtutem resurrectionis eiuset communionem passionum illius, conformans me morti eius,11si quo modooccurram ad resurrectionem, quae est ex mortuis.12Non quod iam acceperim autiam perfectus sim; persequor autem si umquam comprehendam, sicut et comprehensussum a Christo Iesu.13Fratres, ego me non arbitror comprehendisse; unum autem:quae quidem retro sunt, obliviscens, ad ea vero, quae ante sunt, extendens me14ad destinatum persequor, ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu.
15Quicumque ergo perfecti, hoc sentiamus; et si quid aliter sapitis, et hocvobis Deus revelabit;16verumtamen, ad quod pervenimus, in eodem ambulemus.
17Coimitatores mei estote, fratres, et observate eos, qui ita ambulant, sicuthabetis formam nos.18Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autemet flens dico, inimicos crucis Christi,19quorum finis interitus, quorum deusventer et gloria in confusione ipsorum, qui terrena sapiunt.20Noster enimmunicipatus in caelis est, unde etiam salvatorem exspectamus Dominum IesumChristum,21qui transfigurabit corpus humilitatis nostrae, ut illud conformefaciat corpori gloriae suae secundum operationem, qua possit etiam subicere sibiomnia.