Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Filippesi 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solacium cari tatis, si quacommunio spiritus, si quae viscera et miserationes,1 Si qua ergo consolatio in Christo, si quod solatium caritatis, si qua societas spiritus, si qua viscera miserationis :
2 implete gaudium meum, utidem sapiatis, eandem caritatem habentes, unanimes, id ipsum sapientes;2 implete gaudium meum ut idem sapiatis, eamdem caritatem habentes, unanimes, idipsum sentientes,
3 nihilper contentionem neque per inanem gloriam, sed in humilitate superiores sibiinvicem arbitrantes;3 nihil per contentionem, neque per inanem gloriam : sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes,
4 non, quae sua sunt, singuli considerantes, sed et ea,quae aliorum.
4 non quæ sua sunt singuli considerantes, sed ea quæ aliorum.
5 Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Iesu:
5 Hoc enim sentite in vobis, quod et in Christo Jesu :
6 qui cum in forma Dei esset,
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo,
6 qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se æqualem Deo :
7 sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens,
in similitudinem hominum factus;
et habitu inventus ut homo,
7 sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo.
8 humiliavit semetipsum factus oboediens usque ad mortem,
mortem autem crucis.
8 Humiliavit semetipsum factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis.
9 Propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen,
quod est super omne nomen,
9 Propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen, quod est super omne nomen :
10 ut in nomine Iesu omne genu flectatur
caelestium et terrestrium et infernorum,
10 ut in nomine Jesu omne genu flectatur cælestium, terrestrium et infernorum,
11 et omnis lingua confiteatur
“ Dominus Iesus Christus! ”,
in gloriam Dei Patris.
11 et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris.
12 Itaque, carissimi mei, sicut semper oboedistis, non ut in praesentia meitantum sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutemoperamini;12 Itaque carissimi mei (sicut semper obedistis), non ut in præsentia mei tantum, sed multo magis nunc in absentia mea, cum metu et tremore vestram salutem operamini.
13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle et perficere pro suobeneplacito.13 Deus est enim, qui operatur in vobis et velle, et perficere pro bona voluntate.
14 Omnia facite sine murmurationibus et haesitationibus,14 Omnia autem facite sine murmurationibus et hæsitationibus :
15 utefficiamini sine querela et simplices, filii Dei sine reprehensione in mediogenerationis pravae et perversae, inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,15 ut sitis sine querela, et simplices filii Dei, sine reprehensione in medio nationis pravæ et perversæ : inter quos lucetis sicut luminaria in mundo,
16 verbum vitae firmiter tenentes ad gloriam meam in die Christi, quia non invacuum cucurri neque in vacuum laboravi.16 verbum vitæ continentes ad gloriam meam in die Christi, quia non in vacuum cucurri, neque in vacuum laboravi.
17 Sed et si delibor supra sacrificiumet obsequium fidei vestrae, gaudeo et congaudeo omnibus vobis;17 Sed et si immolor supra sacrificium, et obsequium fidei vestræ, gaudeo, et congratulor omnibus vobis.
18 idipsum autemet vos gaudete et congaudete mihi.18 Idipsum autem et vos gaudete, et congratulamini mihi.
19 Spero autem in Domino Iesu Timotheum citome mittere ad vos, ut et ego bono animo sim, cognitis, quae circa vos sunt.19 Spero autem in Domino Jesu, Timotheum me cito mittere ad vos : ut et ego bono animo sim, cognitis quæ circa vos sunt.
20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincere pro vobis sollicitus sit;20 Neminem enim habeo tam unanimem, qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit.
21 omnesenim sua quaerunt, non quae sunt Iesu Christi.21 Omnes enim quæ sua sunt quærunt, non quæ sunt Jesu Christi.
22 Probationem autem eiuscognoscitis, quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium.22 Experimentum autem ejus cognoscite, quia sicut patri filius, mecum servivit in Evangelio.
23 Huncigitur spero me mittere, mox ut videro, quae circa me sunt;23 Hunc igitur spero me mittere ad vos, mox ut videro quæ circa me sunt.
24 confido autem inDomino, quoniam et ipse cito veniam.
24 Confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito.
25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem et cooperatorem etcommilitonem meum, vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae,mittere ad vos,25 Necessarium autem existimavi Epaphroditum fratrem, et cooperatorem, et commilitonem meum, vestrum autem apostolum, et ministrum necessitatis meæ, mittere ad vos :
26 quoniam omnes vos desiderabat et maestus erat, propterea quodaudieratis illum infirmatum.26 quoniam quidem omnes vos desiderabat : et mœstus erat, propterea quod audieratis illum infirmatum.
27 Nam et infirmatus est usque ad mortem, sed Deusmisertus est eius; non solum autem eius, verum et mei, ne tristitiam supertristitiam haberem.27 Nam et infirmatus est usque ad mortem : sed Deus misertus est ejus : non solum autem ejus, verum etiam et mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.
28 Festinantius ergo misi illum, ut, viso eo, iterumgaudeatis, et ego sine tristitia sim.28 Festinantius ergo misi illum, ut viso eo iterum gaudeatis, et ego sine tristitia sim.
29 Excipite itaque illum in Domino cumomni gaudio et eiusmodi cum honore habetote,29 Excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino, et ejusmodi cum honore habetote ;
30 quoniam propter opus Christiusque ad mortem accessit in interitum tradens animam suam, ut suppleret id, quodvobis deerat ministerii erga me.
30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit, tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium.