Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Lettera ai Filippesi 4


font

1Itaque, fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium et co rona mea,sic state in Domino, carissimi!
2Evodiam rogo et Syntychen deprecor idipsum sapere in Domino.3Etiam rogo ette, germane compar, adiuva illas, quae mecum concertaverunt in evangelio cumClemente et ceteris adiutoribus meis, quorum nomina sunt in libro vitae.
4Gaudete in Domino semper. Iterum dico: Gaudete!5Modestia vestra nota sitomnibus hominibus. Dominus prope.6Nihil solliciti sitis, sed in omnibusoratione et obsecratione cum gratiarum actione petitiones vestrae innotescantapud Deum.7Et pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiet corda vestra etintellegentias vestras in Christo Iesu.8De cetero, fratres, quaecumque suntvera, quaecumque pudica, quaecumque iusta, quaecumque casta, quaecumqueamabilia, quaecumque bonae famae, si qua virtus et si qua laus, haec cogitate;9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me, haec agite; etDeus pacis erit vobiscum.
10Gavisus sum autem in Domino vehementer, quoniam tandem aliquando refloruistispro me sentire, sicut et sentiebatis, opportunitate autem carebatis.11Nonquasi propter penuriam dico, ego enim didici, in quibus sum, sufficiens esse.12Scio et humiliari, scio et abundare; ubique et in omnibus institutus sum etsatiari et esurire et abundare et penuriam pati.13Omnia possum in eo, qui meconfortat.
14Verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae.15Scitis autem etvos, Philippenses, quod in principio evangelii, quando profectus sum aMacedonia, nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti, nisi vossoli;16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi misistis.17Nonquia quaero datum, sed requiro fructum, qui abundet in rationem vestram.18Accepi autem omnia et abundo; repletus sum acceptis ab Epaphrodito, quaemisistis odorem suavitatis, hostiam acceptam, placentem Deo.19Deus autem meusimplebit omne desiderium vestrum secundum divitias suas in gloria in ChristoIesu.20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum. Amen.
21Salutate omnem sanctum in Christo Iesu. Salutant vos, qui mecum sunt,fratres.22Salutant vos omnes sancti, maxime autem, qui de Caesaris domo sunt.
23Gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro. Amen.