Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Lettera ai Galati 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugoservitutis detineri.1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini,Christus vobis nihil proderit.2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
3 Testificor autem rursum omni hominicircumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
4 Evacuati estisa Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis.
5 Nos enim Spiritu exfide spem iustitiae exspectamus.5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquidvalet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.
6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?7 Currebatis bene : quis vos impedivit veritati non obedire ?
8 Haec persuasionon est ex eo, qui vocat vos.8 persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.
10 Egoconfido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos,portabit iudicium, quicumque est ille.10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis : qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
11 Ego autem, fratres, si circumcisionemadhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalumcrucis.11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico : quid adhuc persecutionem patior ? ergo evacuatum est scandalum crucis.
12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!
12 Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem inoccasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.
13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres : tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicutteipsum.14 Omnis enim lex in uno sermone impletur : Diliges proximum tuum sicut teipsum.
15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicemconsumamini!
15 Quod si invicem mordetis, et comeditis : videte ne ab invicem consumamini.
16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.16 Dico autem : Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haecenim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.17 Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem : hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
18 Quod siSpiritu ducimini, non estis sub lege.18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
19 Manifesta autem sunt opera carnis, quaesunt fornicatio, immunditia, luxuria,19 Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
20 idolorum servitus, veneficia,inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicutpraedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.21 invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi : quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
22 Fructusautem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas,fides,22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.23 mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
24 Qui autemsunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.24 Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
25 Sivivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.
25 Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, inviceminvidentes.
26 Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.