Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Lettera ai Romani 2


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis, qui iudicas. In quo enimiudicas alterum, teipsum condemnas; eadem enim agis, qui iudicas.1 Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas. In quo enim judicas alterum, teipsum condemnas : eadem enim agis quæ judicas.
2 Scimus enimquoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt.2 Scimus enim quoniam judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt.
3 Existimasautem hoc, o homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tueffugies iudicium Dei?3 Existimas autem hoc, o homo, qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies judicium Dei ?
4 An divitias benignitatis eius et patientiae etlonganimitatis contemnis, ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam teadducit?4 an divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis ? ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit ?
5 Secundum duritiam autem tuam et impaenitens cor thesaurizas tibi iramin die irae et revelationis iusti iudicii Dei,5 Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei,
6 qui reddet unicuique secundumopera eius:6 qui reddet unicuique secundum opera ejus :
7 his quidem, qui secundum patientiam boni operis gloriam et honoremet incorruptionem quaerunt, vitam aeternam;7 iis quidem qui secundum patientiam boni operis, gloriam, et honorem, et incorruptionem quærunt, vitam æternam :
8 his autem, qui ex contentione etnon oboediunt veritati, oboediunt autem iniquitati, ira et indignatio.8 iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio.
9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum etGraeci;9 Tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Judæi primum, et Græci :
10 gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum etGraeco.10 gloria autem, et honor, et pax omni operanti bonum, Judæo primum, et Græco :
11 Non est enim personarum acceptio apud Deum!
11 non enim est acceptio personarum apud Deum.
12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege et peribunt; et, quicumque inlege peccaverunt, per legem iudicabuntur.12 Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt : et quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur.
13 Non enim auditores legis iusti suntapud Deum, sed factores legis iustificabuntur.13 Non enim auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur.
14 Cum enim gentes, quae legemnon habent, naturaliter, quae legis sunt, faciunt, eiusmodi legem non habentesipsi sibi sunt lex;14 Cum autem gentes, quæ legem non habent, naturaliter ea, quæ legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex :
15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis,testimonium simul reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicemcogitationibus accusantibus aut etiam defendentibus,15 qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia ipsorum, et inter se invicem cogitationibus accusantibus, aut etiam defendentibus,
16 in die, cum iudicabitDeus occulta hominum secundum evangelium meum per Christum Iesum.16 in die, cum judicabit Deus occulta hominum, secundum Evangelium meum per Jesum Christum.
17 Si autem tuIudaeus cognominaris et requiescis in lege et gloriaris in Deo,17 Si autem tu Judæus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo,
18 et nostiVoluntatem et discernis potiora instructus per legem,18 et nosti voluntatem ejus, et probas utiliora, instructus per legem,
19 et confidis teipsumducem esse caecorum, lumen eorum, qui in tenebris sunt,19 confidis teipsum esse ducem cæcorum, lumen eorum qui in tenebris sunt,
20 eruditoreminsipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis inlege.20 eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiæ, et veritatis in lege.
21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui praedicas non furandum,furaris?21 Qui ergo alium doces, teipsum non doces : qui prædicas non furandum, furaris :
22 Qui dicis non moechandum, moecharis? Qui abominaris idola, templaspolias?22 qui dicis non mœchandum, mœcharis : qui abominaris idola, sacrilegium facis :
23 Qui in lege gloriaris, per praevaricationem legis Deum inhonoras?23 qui in lege gloriaris, per prævaricationem legis Deum inhonoras.
24 “Nomen enim Dei propter vos blasphematur inter gentes ”, sicut scriptumest.
24 (Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes, sicut scriptum est.)
25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes; si autem praevaricator legissis, circumcisio tua praeputium facta est.25 Circumcisio quidem prodest, si legem observes : si autem prævaricator legis sis, circumcisio tua præputium facta est.
26 Si igitur praeputium iustitiaslegis custodiat, nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur?26 Si igitur præputium justitias legis custodiat, nonne præputium illius in circumcisionem reputabitur ?
27 Etiudicabit, quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteramet circumcisionem praevaricator legis es.27 et judicabit id quod ex natura est præputium, legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem prævaricator legis es ?
28 Non enim qui manifesto Iudaeus est,neque quae manifesto in carne circumcisio,28 Non enim qui in manifesto, Judæus est : neque quæ in manifesto, in carne, est circumcisio :
29 sed qui in abscondito Iudaeus est,et circumcisio cordis in spiritu non littera, cuius laus non ex hominibus sed exDeo est.
29 sed qui in abscondito, Judæus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera : cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.