Atti degli Apostoli 4
Confronta con un'altra Bibbia
Cambia Bibbia
NOVA VULGATA | VULGATA |
---|---|
1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt eis sa cerdotes etmagistratus templi et sadducaei, | 1 Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, |
2 dolentes quod docerent populum etannuntiarent in Iesu resurrectionem ex mortuis; | 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis : |
3 et iniecerunt in eos manus etposuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. | 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera. |
4 Multi autem eorum,qui audierant verbum, crediderunt; et factus est numerus virorum quinque milia. | 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia. |
5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum et senioreset scribae in Ierusalem, | 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem : |
6 et Annas princeps sacerdotum et Caiphas et Ioannes etAlexander et quotquot erant de genere sacerdotali, | 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. |
7 et statuentes eos in mediointerrogabant: “ In qua virtute aut in quo nomine fecistis hoc vos? ”. | 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ? |
8 Tunc Petrus repletus Spiritu Sancto dixit ad eos: “ Principes populi etseniores, | 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite : |
9 si nos hodie diiudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo istesalvus factus est, | 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, |
10 notum sit omnibus vobis et omni plebi Israel quia innomine Iesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit amortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. | 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. |
11 Hic est lapis, qui reprobatus est a vobis aedificatoribus, qui factus est in caput anguli. | 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli : |
12 Et non est in alio aliquo salus, nec enim nomen aliud est sub caelo datum inhominibus, in quo oportet nos salvos fieri ”. | 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. |
13 Videntes autem Petri fiduciam et Ioannis, et comperto quod homines essentsine litteris et idiotae, admirabantur et cognoscebant eos quoniam cum Iesufuerant; | 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant : |
14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihilpoterant contradicere. | 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. |
15 Iubentes autem eos foras extra concilium secedere,conferebant ad invicem | 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem, |
16 dicentes: “ Quid faciemus hominibus istis? Quoniamquidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus in Ierusalemmanifestum, et non possumus negare; | 16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare. |
17 sed ne amplius divulgetur in populum,comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum ”. | 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. |
18 Etvocantes eos denuntiaverunt, ne omnino loquerentur neque docerent in nomineIesu. | 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu. |
19 Petrus vero et Ioannes respondentes dixerunt ad eos: “ Si iustum estin conspectu Dei vos potius audire quam Deum, iudicate; | 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. |
20 non enim possumusnos, quae vidimus et audivimus, non loqui ”. | 20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. |
21 At illi ultra comminantesdimiserunt eos, nequaquam invenientes, quomodo punirent eos, propter populum,quia omnes glorificabant Deum in eo, quod acciderat; | 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. |
22 annorum enim eratamplius quadraginta homo, in quo factum erat signum istud sanitatis. | 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. |
23 Dimissi autem venerunt ad suos et annuntiaverunt quanta ad eos principessacerdotum et seniores dixissent. | 23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. |
24 Qui cum audissent, unanimiter levaveruntvocem ad Deum et dixerunt: “ Domine, tu, qui fecisti caelum et terram et mareet omnia, quae in eis sunt, | 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt : |
25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri Davidpueri tui dixisti: “Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? | 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ? |
26 Astiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus Christum eius”. | 26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus. |
27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Iesum,quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus cum gentibus et populis Israel | 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël, |
28 facere, quaecumque manus tua et consilium praedestinavit fieri. | 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. |
29 Et nunc,Domine, respice in minas eorum et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbumtuum, | 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, |
30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitatem et signa et prodigiafacienda per nomen sancti pueri tui Iesu ”. | 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. |
31 Et cum orassent, motus est locus, in quo erant congregati, et repleti suntomnes Sancto Spiritu et loquebantur verbum Dei cum fiducia. | 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. |
32 Multitudinis autem credentium erat cor et anima una, nec quisquam eorum, quaepossidebant, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. | 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. |
33 Etvirtute magna reddebant apostoli testimonium resurrectionis Domini Iesu, etgratia magna erat super omnibus illis. | 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis. |
34 Neque enim quisquam egens erat interillos; quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebantpretia eorum, quae vendebant, | 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, |
35 et ponebant ante pedes apostolorum; dividebaturautem singulis, prout cuique opus erat. | 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. |
36 Ioseph autem, qui cognominatus estBarnabas ab apostolis — quod est interpretatum filius Consolationis —Levites, Cyprius genere, | 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, |
37 cum haberet agrum, vendidit et attulit pecuniam etposuit ante pedes apostolorum. | 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum. |