Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 5


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Post haec erat dies festus Iu daeorum, et ascendit Iesus Hie rosolymam.1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
2 Est autem Hierosolymis, super Probatica, piscina, quae cognominatur Hebraice
Bethsatha, quinque porticus habens.
2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
3 In his iacebat multitudo languentium,caecorum, claudorum, aridorum.
3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.
4
4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octoannos habens in infirmitate sua.5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
6 Hunc cum vidisset Iesus iacentem, etcognovisset quia multum iam tempus habet, dicit ei: “ Vis sanus fieri? ”.6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
7 Respondit ei languidus: “ Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fueritaqua, mittat me in piscinam; dum autem venio ego, alius ante me descendit ”.7 Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
8 Dicit ei Iesus: “ Surge, tolle grabatum tuum et ambula ”.8 Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
9 Et statim sanusfactus est homo et sustulit grabatum suum et ambulabat.
Erat autem sabbatum in illo die.
9 Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
10 Dicebant ergo Iudaei illi, qui sanatusfuerat: “ Sabbatum est, et non licet tibi tollere grabatum tuum ”.10 Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
11 Illeautem respondit eis: “ Qui me fecit sanum, ille mihi dixit: “Tolle grabatumtuum et ambula” ”.11 Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
12 Interrogaverunt eum: “ Quis est ille homo, qui dixittibi: “Tolle et ambula”? ”.12 Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
13 Is autem, qui sanus fuerat effectus,nesciebat quis esset; Iesus enim declinavit a turba constituta in loco.13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
14 Postea invenit eum Iesus in templo et dixit illi: “ Ecce sanus factus es; iamnoli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat ”.14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
15 Abiit ille homo etnuntiavit Iudaeis quia Iesus esset, qui fecit eum sanum.15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
16 Et proptereapersequebantur Iudaei Iesum, quia haec faciebat in sabbato.16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
17 Iesus autemrespondit eis: “ Pater meus usque modo operatur, et ego operor ”.17 Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
18 Propterea ergo magis quaerebant eum Iudaei interficere, quia non solum solvebatsabbatum, sed et Patrem suum dicebat Deum, aequalem se faciens Deo.
18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo.
Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
19 Respondit itaque Iesus et dixit eis: “ Amen, amen dico vobis: Non potestFilius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quaecumque enimille faciat, haec et Filius similiter facit.19 Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
20 Pater enim diligit Filium etomnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera, utvos miremini.20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
21 Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius,quos vult, vivificat.21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
22 Neque enim Pater iudicat quemquam, sed iudicium omnededit Filio,22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui nonhonorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
24 Amen, amen dicovobis: Qui verbum meum audit et credit ei, qui misit me, habet vitam aeternam etin iudicium non venit, sed transiit a morte in vitam.24 Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
25 Amen, amen dico vobis:Venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei et, quiaudierint, vivent.25 Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit etFilio vitam habere in semetipso;26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
27 et potestatem dedit ei iudicium facere, quiaFilius hominis est.27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
28 Nolite mirari hoc, quia venit hora, in qua omnes, qui inmonumentis sunt, audient vocem eius;28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
29 et procedent, qui bona fecerunt, inresurrectionem vitae, qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
30 Nonpossum ego a meipso facere quidquam; sicut audio, iudico, et iudicium meumiustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum;31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
32 alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium,quod perhibet de me.32 Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
33 Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuitveritati;33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
34 ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico, ut vossalvi sitis.34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistisexsultare ad horam in luce eius.
35 Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
36 Ego autem habeo testimonium maius Ioanne; opera enim, quae dedit mihi Pater,ut perficiam ea, ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quiaPater me misit;36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
37 et, qui misit me, Pater, ipse testimonium perhibuit de me.Neque vocem eius umquam audistis neque speciem eius vidistis;37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
38 et verbum eiusnon habetis in vobis manens, quia, quem misit ille, huic vos non creditis.38 et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illaesunt, quae testimonium perhibent de me.39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :
40 Et non vultis venire ad me, ut vitamhabeatis.
40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.
41 Gloriam ab hominibus non accipio,41 Claritatem ab hominibus non accipio.
42 sed cognovi vos, quia dilectionem Deinon habetis in vobis.42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me; sialius venerit in nomine suo, illum accipietis.43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
44 Quomodo potestis vos credere,qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam, quae a solo est Deo, nonquaeritis?44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?
45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem; est quiaccuset vos: Moyses, in quo vos speratis.45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
46 Si enim crederetis Moysi,crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit.46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
47 Si autem illiuslitteris non creditis, quomodo meis verbis credetis? ”.
47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?