Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Giovanni 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum.1 In principio erat Verbum,
et Verbum erat apud Deum,
et Deus erat Verbum.
2 Hoc erat in principio apud Deum.2 Hoc erat in principio apud Deum.
3 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipsofactum est nihil, quod factum est;3 Omnia per ipsum facta sunt :
et sine ipso factum est nihil, quod factum est.
4 in ipso vita erat, et vita erat luxhominum,4 In ipso vita erat,
et vita erat lux hominum :
5 et lux in tenebris lucet, et tenebrae eam non comprehenderunt.
5 et lux in tenebris lucet,
et tenebræ eam non comprehenderunt.
6 Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes;6 Fuit homo
missus a Deo,
cui nomen erat Joannes.
7 hic venit in testimonium, uttestimonium perhiberet de lumine, ut omnes crederent per illum.7 Hic venit in testimonium
ut testimonium perhiberet de lumine,
ut omnes crederent per illum.
8 Non erat illelux, sed ut testimonium perhiberet de lumine.
8 Non erat ille lux,
sed ut testimonium perhiberet de lumine.
9 Erat lux vera, quae illuminat omnem hominem, veniens in mundum.9 Erat lux vera,
quæ illuminat omnem hominem
venientem in hunc mundum.
10 In mundoerat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognovit.10 In mundo erat,
et mundus per ipsum factus est,
et mundus eum non cognovit.
11 In propriavenit, et sui eum non receperunt.
11 In propria venit,
et sui eum non receperunt.
12 Quotquot autem acceperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his,qui credunt in nomine eius,12 Quotquot autem receperunt eum,
dedit eis potestatem filios Dei fieri,
his qui credunt in nomine ejus :
13 qui non ex sanguinibus neque ex voluntate carnisneque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
13 qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo nati sunt.
14 Et Verbum caro factum est et habitavit in nobis; et vidimus gloriam eius,gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis.
14 Et Verbum caro factum est,
et habitavit in nobis :
et vidimus gloriam ejus,
gloriam quasi unigeniti a Patre
plenum gratiæ et veritatis.
15 Ioannes testimonium perhibet de ipso et clamat dicens: “ Hic erat, quemdixi: Qui post me venturus est, ante me factus est, quia prior me erat ”.
15 Joannes testimonium perhibet de ipso,
et clamat dicens :
Hic erat quem dixi :
Qui post me venturus est,
ante me factus est :
quia prior me erat.
16 Et de plenitudine eius nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia;16 Et de plenitudine ejus
nos omnes accepimus, et gratiam pro gratia :
17 quialex per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum facta est.17 quia lex per Moysen data est,
gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
18 Deumnemo vidit umquam; unigenitus Deus, qui est in sinum Patris, ipse enarravit.
18 Deum nemo vidit umquam :
unigenitus Filius, qui est in sinu Patris,
ipse enarravit.
19 Et hoc est testimonium Ioannis, quando miserunt ad eum Iudaei ab Hierosolymissacerdotes et Levitas, ut interrogarent eum: “ Tu quis es? ”.19 Et hoc est testimonium Joannis, quando miserunt Judæi ab Jerosolymis sacerdotes et Levitas ad eum ut interrogarent eum : Tu quis es ?
20 Etconfessus est et non negavit; et confessus est: “ Non sum ego Christus ”.20 Et confessus est, et non negavit, et confessus est : Quia non sum ego Christus.
21 Et interrogaverunt eum: “ Quid ergo? Elias es tu? ”. Et dicit: “ Non sum”. “ Propheta es tu? ”. Et respondit: “ Non ”.21 Et interrogaverunt eum : Quid ergo ? Elias es tu ? Et dixit : Non sum. Propheta es tu ? Et respondit : Non.
22 Dixerunt ergo ei:“ Quis es? Ut responsum demus his, qui miserunt nos. Quid dicis de teipso? ”.22 Dixerunt ergo ei : Quis es ut responsum demus his qui miserunt nos ? quid dicis de teipso ?
23 Ait:
“ Ego vox clamantis in deserto:
“Dirigite viam Domini”,
sicut dixit Isaias propheta ”.
23 Ait : Ego vox clamantis in deserto : Dirigite viam Domini, sicut dixit Isaias propheta.
24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisaeis;24 Et qui missi fuerant, erant ex pharisæis.
25 et interrogaverunt eum et dixerunt ei: “ Quid ergo baptizas, si tu non esChristus neque Elias neque propheta? ”.25 Et interrogaverunt eum, et dixerunt ei : Quid ergo baptizas, si tu non es Christus, neque Elias, neque propheta ?
26 Respondit eis Ioannes dicens: “Ego baptizo in aqua; medius vestrum stat, quem vos non scitis,26 Respondit eis Joannes, dicens : Ego baptizo in aqua : medius autem vestrum stetit, quem vos nescitis.
27 qui post meventurus est, cuius ego non sum dignus, ut solvam eius corrigiam calceamenti ”.27 Ipse est qui post me venturus est, qui ante me factus est : cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrigiam calceamenti.
28 Haec in Bethania facta sunt trans Iordanem, ubi erat Ioannes baptizans.
28 Hæc in Bethania facta sunt trans Jordanem, ubi erat Joannes baptizans.
29 Altera die videt Iesum venientem ad se et ait: “ Ecce agnus Dei, qui tollitpeccatum mundi.29 Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait : Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi.
30 Hic est, de quo dixi: Post me venit vir, qui ante me factusest, quia prior me erat.30 Hic est de quo dixi : Post me venit vir qui ante me factus est : quia prior me erat :
31 Et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur Israel,propterea veni ego in aqua baptizans ”.31 et ego nesciebam eum, sed ut manifestetur in Israël, propterea veni ego in aqua baptizans.
32 Et testimonium perhibuit Ioannesdicens: “ Vidi Spiritum descendentem quasi columbam de caelo, et mansit supereum;32 Et testimonium perhibuit Joannes, dicens : Quia vidi Spiritum descendentem quasi columbam de cælo, et mansit super eum.
33 et ego nesciebam eum, sed, qui misit me baptizare in aqua, ille mihidixit: “Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hicest qui baptizat in Spiritu Sancto”.33 Et ego nesciebam eum : sed qui misit me baptizare in aqua, ille mihi dixit : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.
34 Et ego vidi et testimonium perhibuiquia hic est Filius Dei ”.
34 Et ego vidi : et testimonium perhibui quia hic est Filius Dei.
35 Altera die iterum stabat Ioannes et ex discipulis eius duo,35 Altera die iterum stabat Joannes, et ex discipulis ejus duo.
36 et respiciensIesum ambulantem dicit: “ Ecce agnus Dei ”.36 Et respiciens Jesum ambulantem, dicit : Ecce agnus Dei.
37 Et audierunt eum duodiscipuli loquentem et secuti sunt Iesum.37 Et audierunt eum duo discipuli loquentem, et secuti sunt Jesum.
38 Conversus autem Iesus et videns eossequentes se dicit eis: “ Quid quaeritis? ”. Qui dixerunt ei: “ Rabbi —quod dicitur interpretatum Magister — ubi manes? ”.38 Conversus autem Jesus, et videns eos sequentes se, dicit eis : Quid quæritis ? Qui dixerunt ei : Rabbi (quod dicitur interpretatum Magister), ubi habitas ?
39 Dicit eis: “ Veniteet videbitis ”. Venerunt ergo et viderunt, ubi maneret, et apud eum manseruntdie illo; hora erat quasi decima.
39 Dicit eis : Venite et videte. Venerunt, et viderunt ubi maneret, et apud eum manserunt die illo : hora autem erat quasi decima.
40 Erat Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus, qui audierant ab Ioanneet secuti fuerant eum.40 Erat autem Andreas, frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant a Joanne, et secuti fuerant eum.
41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem et dicit ei:“ Invenimus Messiam ” — quod est interpretatum Christus;41 Invenit hic primum fratrem suum Simonem, et dicit ei : Invenimus Messiam (quod est interpretatum Christus).
42 adduxit eumad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: “ Tu es Simon filius Ioannis; tu vocaberisCephas ” — quod interpretatur Petrus.
42 Et adduxit eum ad Jesum. Intuitus autem eum Jesus, dixit : Tu es Simon, filius Jona ; tu vocaberis Cephas, quod interpretatur Petrus.
43 In crastinum voluit exire in Galilaeam et invenit Philippum. Et dicit eiIesus: “ Sequere me ”.43 In crastinum voluit exire in Galilæam, et invenit Philippum. Et dicit ei Jesus : Sequere me.
44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreaeet Petri.44 Erat autem Philippus a Bethsaida, civitate Andreæ et Petri.
45 Invenit Philippus Nathanael et dicit ei: “ Quem scripsit Moysesin Lege et Prophetae invenimus, Iesum filium Ioseph a Nazareth ”.45 Invenit Philippus Nathanaël, et dicit ei : Quem scripsit Moyses in lege, et prophetæ, invenimus Jesum filium Joseph a Nazareth.
46 Et dixitei Nathanael: “ A Nazareth potest aliquid boni esse? ”. Dicit ei Philippus:“ Veni et vide ”.46 Et dixit ei Nathanaël : A Nazareth potest aliquid boni esse ? Dicit ei Philippus : Veni et vide.
47 Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo:“ Ecce vere Israelita, in quo dolus non est ”.47 Vidit Jesus Nathanaël venientem ad se, et dicit de eo : Ecce vere Israëlita, in quo dolus non est.
48 Dicit ei Nathanael: “Unde me nosti? ”. Respondit Iesus et dixit ei: “ Priusquam te Philippusvocaret, cum esses sub ficu, vidi te ”.48 Dicit ei Nathanaël : Unde me nosti ? Respondit Jesus, et dixit ei : Priusquam te Philippus vocavit, cum esses sub ficu, vidi te.
49 Respondit ei Nathanael: “ Rabbi,tu es Filius Dei, tu rex es Israel! ”.49 Respondit ei Nathanaël, et ait : Rabbi, tu es Filius Dei, tu es rex Israël.
50 Respondit Iesus et dixit ei: “Quia dixi tibi: Vidi te sub ficu, credis? Maiora his videbis ”.50 Respondit Jesus, et dixit ei : Quia dixi tibi : Vidi te sub ficu, credis ; majus his videbis.
51 Et dicitei: “ Amen, amen dico vobis: Videbitis caelum apertum et angelos Deiascendentes et descendentes supra Filium hominis ”.
51 Et dicit ei : Amen, amen dico vobis, videbitis cælum apertum, et angelos Dei ascendentes, et descendentes supra Filium hominis.