Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Luca 4


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur inSpiritu in deserto1 Jesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est a Jordane : et agebatur a Spiritu in desertum
2 diebus quadraginta et tentabatur a Diabolo. Et nihilmanducavit in diebus illis et, consummatis illis, esuriit.2 diebus quadraginta, et tentabatur a diabolo. Et nihil manducavit in diebus illis : et consummatis illis esuriit.
3 Dixit autem illiDiabolus: “ Si Filius Dei es, dic lapidi huic, ut panis fiat ”.3 Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4 Etrespondit ad illum Iesus: “ Scriptum est: “Non in pane solo vivet homo””.4 Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
5 Et sustulit illum et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momentotemporis;5 Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
6 et ait ei Diabolus: “ Tibi dabo potestatem hanc universam etgloriam illorum, quia mihi tradita est, et, cui volo, do illam:6 et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
7 tu ergo, siadoraveris coram me, erit tua omnis ”.7 Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8 Et respondens Iesus dixit illi: “Scriptum est: “Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies” ”.8 Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9 Duxitautem illum in Ierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi: “Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.9 Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
10 Scriptum est enim:
“Angelis suis mandabit de te,
ut conservent te”
10 Scriptum est enim quod angelis suis mandavit de te, ut conservent te :
11 et: “In manibus tollent te,
ne forte offendas ad lapidem pedem tuum” ”.
11 et quia in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.
12 Et respondens Iesus ait illi: “ Dictum est: “Non tentabis Dominum Deumtuum” ”.12 Et respondens Jesus, ait illi : Dictum est : Non tentabis Dominum Deum tuum.
13 Et consummata omni tentatione, Diabolus recessit ab illo usquead tempus.
13 Et consummata omni tentatione, diabolus recessit ab illo, usque ad tempus.
14 Et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam. Et fama exiit peruniversam regionem de illo.14 Et regressus est Jesus in virtute Spiritus in Galilæam, et fama exiit per universam regionem de illo.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum etmagnificabatur ab omnibus.
15 Et ipse docebat in synagogis eorum, et magnificabatur ab omnibus.
16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suamdie sabbati in synagogam et surrexit legere.16 Et venit Nazareth, ubi erat nutritus, et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam, et surrexit legere.
17 Et tradi tus est illi liberprophetae Isaiae; et
ut revolvit librum, invenit locum, ubi scriptum erat:
17 Et traditus est illi liber Isaiæ prophetæ. Et ut revolvit librum, invenit locum ubi scriptum erat :
18 “ Spiritus Domini super me;
propter quod unxit me
evangelizare pauperibus,
misit me praedicare captivis remissionem
et caecis visum,
dimittere confractos in remissione,
18 Spiritus Domini super me : propter quod unxit me, evangelizare pauperibus misit me, sanare contritos corde,
19 praedicare annum Domini acceptum ”.
19 prædicare captivis remissionem, et cæcis visum, dimittere confractos in remissionem, prædicare annum Domini acceptum et diem retributionis.
20 Et cum plicuisset librum, reddidit ministro et sedit; et omnium in synagogaoculi erant intendentes in eum.20 Et cum plicuisset librum, reddit ministro, et sedit. Et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum.
21 Coepit autem dicere ad illos: “ Hodieimpleta est haec Scriptura in auribus vestris ”.21 Cœpit autem dicere ad illos : Quia hodie impleta est hæc scriptura in auribus vestris.
22 Et omnes testimonium illidabant et mirabantur in verbis gratiae, quae procedebant de ore ipsius, etdicebant: “ Nonne hic filius est Ioseph? ”.22 Et omnes testimonium illi dabant : et mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius, et dicebant : Nonne hic est filius Joseph ?
23 Et ait illis: “ Utiquedicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus factain Capharnaum, fac et hic in patria tua” ”.23 Et ait illis : Utique dicetis mihi hanc similitudinem : Medice cura teipsum : quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua.
24 Ait autem: “ Amen dicovobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua.24 Ait autem : Amen dico vobis, quia nemo propheta acceptus est in patria sua.
25 In veritate autem dicovobis: Multae viduae erant in diebus Eliae in Israel, quando clausum est caelumannis tribus et mensibus sex, cum facta est fames magna in omni terra;25 In veritate dico vobis, multæ viduæ erant in diebus Eliæ in Israël, quando clausum est cælum annis tribus et mensibus sex, cum facta esset fames magna in omni terra :
26 et adnullam illarum missus est Elias nisi in Sarepta Sidoniae ad mulierem viduam.26 et ad nullam illarum missus est Elias, nisi in Sarepta Sidoniæ, ad mulierem viduam.
27 Et multi leprosi erant in Israel sub Eliseo propheta; et nemo eorum mundatus estnisi Naaman Syrus ”.
27 Et multi leprosi erant in Israël sub Eliseo propheta : et nemo eorum mundatus est nisi Naaman Syrus.
28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes;28 Et repleti sunt omnes in synagoga ira, hæc audientes.
29 et surrexerunt eteiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis,supra quem civitas illorum erat aedificata, ut praecipitarent eum.29 Et surrexerunt, et ejecerunt illum extra civitatem : et duxerunt illum usque ad supercilium montis, super quem civitas illorum erat ædificata, ut præcipitarent eum.
30 Ipse autemtransiens per medium illorum ibat.
30 Ipse autem transiens per medium illorum, ibat.
31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae. Et docebat illos sabbatis;31 Et descendit in Capharnaum civitatem Galilææ, ibique docebat illos sabbatis.
32 et stupebant in doctrina eius, quia in potestate erat sermo ipsius.32 Et stupebant in doctrina ejus, quia in potestate erat sermo ipsius.
33 Et insynagoga erat homo habens spiritum daemonii immundi; et exclamavit voce magna:33 Et in synagoga erat homo habens dæmonium immundum, et exclamavit voce magna,
34 “ Sine; quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venisti perdere nos? Scio te quisis: Sanctus Dei ”.34 dicens : Sine, quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio te quis sis, Sanctus Dei.
35 Et increpavit illi Iesus dicens: “ Obmutesce et exiab illo! ”. Et cum proiecisset illum daemonium in medium, exiit ab illonihilque illum nocuit.35 Et increpavit illum Jesus, dicens : Obmutesce, et exi ab eo. Et cum projecisset illum dæmonium in medium, exiit ab illo, nihilque illum nocuit.
36 Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur adinvicem dicentes: “ Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperatimmundis spiritibus, et exeunt? ”.36 Et factus est pavor in omnibus, et colloquebantur ad invicem, dicentes : Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt ?
37 Et divulgabatur fama de illo in omnemlocum regionis.
37 Et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis.
38 Surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonistenebatur magna febri; et rogaverunt illum pro ea.38 Surgens autem Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus : et rogaverunt illum pro ea.
39 Et stans super illamimperavit febri, et dimisit illam; et continuo surgens ministrabat illis.
39 Et stans super illam imperavit febri : et dimisit illam. Et continuo surgens, ministrabat illis.
40 Cum sol autem occidisset, omnes, qui habebant infirmos variis languoribus,ducebant illos ad eum; at ille singulis manus imponens curabat eos.40 Cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. At ille singulis manus imponens, curabat eos.
41 Exibantautem daemonia a multis clamantia et dicentia: “ Tu es Filius Dei ”. Etincrepans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum.41 Exibant autem dæmonia a multis clamantia, et dicentia : Quia tu es Filius Dei : et increpans non sinebat ea loqui : quia sciebant ipsum esse Christum.
42 Factaautem die, egressus ibat in desertum locum; et turbae requirebant eum etvenerunt usque ad ipsum et detinebant illum, ne discederet ab eis.42 Facta autem die egressus ibat in desertum locum, et turbæ requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum : et detinebant illum ne discederet ab eis.
43 Quibusille ait: “ Et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei, quia ideomissus sum ”.43 Quibus ille ait : Quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei : quia ideo missus sum.
44 Et erat praedicans in synagogis Iudaeae.
44 Et erat prædicans in synagogis Galilææ.