Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 In illis diebus iterum cum turba multa esset nec haberent, quodmanducarent, convocatis discipulis, ait illis:1 In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2 “ Misereor super turbam, quiaiam triduo sustinent me nec habent, quod manducent;2 Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
3 et si dimisero eos ieiunosin domum suam, deficient in via; et quidam ex eis de longe venerunt ”.3 et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
4 Etresponderunt ei discipuli sui: “ Unde istos poterit quis hic saturare panibusin solitudine? ”.4 Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5 Et interrogabat eos: “ Quot panes habetis? ”. Quidixerunt: “ Septem ”.5 Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
6 Et praecipit turbae discumbere supra terram; etaccipiens septem panes, gratias agens fregit et dabat discipulis suis, utapponerent; et apposuerunt turbae.6 Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7 Et habebant pisciculos paucos; etbenedicens eos, iussit hos quoque apponi.7 Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8 Et manducaverunt et saturati sunt;et sustulerunt, quod superaverat de fragmentis, septem sportas.8 Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9 Erant autemquasi quattuor milia. Et dimisit eos.
9 Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
10 Et statim ascendens navem cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha.10 Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11 Et exierunt pharisaei et coeperunt conquirere cum eo quaerentes ab illo signumde caelo, tentantes eum.11 Et exierunt pharisæi, et cœperunt conquirere cum eo, quærentes ab illo signum de cælo, tentantes eum.
12 Et ingemiscens spiritu suo ait: “ Quid generatioista quaerit signum? Amen dico vobis: Non dabitur generationi isti signum ”.12 Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quærit ? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
13 Et dimittens eos, iterum ascendens abiit trans fretum.
13 Et dimittens eos, ascendit iterum navim et abiit trans fretum.
14 Et obliti sunt sumere panes et nisi unum panem non habebant secum in navi.14 Et obliti sunt panes sumere : et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15 Et praecipiebat eis dicens: “ Videte, cavete a fermento pharisaeorum etfermento Herodis! ”.15 Et præcipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento pharisæorum, et fermento Herodis.
16 Et disputabant ad invicem, quia panes non haberent.16 Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : quia panes non habemus.
17 Quo cognito, ait illis: “ Quid disputatis, quia panes non habetis? Nondumcognoscitis nec intellegitis? Caecatum habetis cor vestrum?17 Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis, quia panes non habetis ? nondum cognoscetis nec intelligitis ? adhuc cæcatum habetis cor vestrum ?
18 Oculos habentesnon videtis, et aures habentes non auditis? Nec recordamini,18 oculos habentes non videtis ? et aures habentes non auditis ? nec recordamini,
19 quando quinquepanes fregi in quinque milia, quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis? ”.Dicunt ei: “ Duodecim ”.19 quando quinque panes fregi in quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustulistis ? Dicunt ei : Duodecim.
20 “ Quando illos septem in quattuor milia, quotsportas plenas fragmentorum tulistis? ”. Et dicunt ei: “ Septem ”.20 Quando et septem panes in quatuor millia : quot sportas fragmentorum tulistis ? Et dicunt ei : Septem.
21 Etdicebat eis: “ Nondum intellegitis? ”.
21 Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
22 Et veniunt Bethsaida. Et adducunt ei caecum et rogant eum, ut illum tangat.22 Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei cæcum, et rogabant eum ut illum tangeret.
23 Et apprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum; et exspuens in oculoseius, impositis manibus ei, interrogabat eum: “ Vides aliquid? ”.23 Et apprehensa manu cæci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24 Etaspiciens dicebat: “ Video homines, quia velut arbores video ambulantes ”.24 Et aspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
25 Deinde iterum imposuit manus super oculos eius; et coepit videre etrestitutus est et videbat clare omnia.25 Deinde iterum imposuit manus super oculos ejus : et cœpit videre : et restitutus est ita ut clare videret omnia.
26 Et misit illum in domum suam dicens:“ Nec in vicum introieris ”.
26 Et misit illum in domum suam, dicens : Vade in domum tuam : et si in vicum introieris, nemini dixeris.
27 Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae Philippi; et invia interrogabat discipulos suos dicens eis: “ Quem me dicunt esse homines?”.27 Et egressus est Jesus, et discipuli ejus in castella Cæsareæ Philippi : et in via interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse homines ?
28 Qui responderunt illi dicentcs: “ Ioannem Baptistam, alii Eliam, aliivero unum de prophetis ”.28 Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de prophetis.
29 Et ipse interrogabat eos: “ Vos vero quem medicitis esse? ”. Respondens Petrus ait ei: “ Tu es Christus ”.29 Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus, ait ei : Tu es Christus.
30 Etcomminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
30 Et comminatus est eis, ne cui dicerent de illo.
31 Et coepit docere illos: “ Oportet Filium hominis multa pati et reprobari asenioribus et a summis sacerdotibus et scribis et occidi et post tres diesresurgere ”;31 Et cœpit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
32 et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus coepitincrepare eum.32 Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, cœpit increpare eum.
33 Qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petroet dicit: “ Vade retro me, Satana, quoniam non sapis, quae Dei sunt, sed quaesunt hominum ”.
33 Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me Satana, quoniam non sapis quæ Dei sunt, sed quæ sunt hominum.
34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis: “ Si quis vult post mesequi, deneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.34 Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum : et tollat crucem suam, et sequatur me.
35 Qui enimvoluerit animam suam salvam facere, perdet eam; qui autem perdiderit animam suampropter me et evangelium, salvam eam faciet.35 Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me, et Evangelium, salvam faciet eam.
36 Quid enim prodest homini, silucretur mundum totum et detrimentum faciat animae suae?36 Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum et detrimentum animæ suæ faciat ?
37 Quid enim dabit homocommutationem pro anima sua?37 Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua ?
38 Qui enim me confusus fuerit et mea verba ingeneratione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cumvenerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis ”.
38 Qui enim me confusus fuerit, et verba mea in generatione ista adultera et peccatrice, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis.
39 Et dicebat illis : Amen dico vobis, quia sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei veniens in virtute.