Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 10


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iorda nem; et conveniuntiterum turbae ad eum, et, sicut consueverat, iterum docebat illos.1 Et inde exsurgens venit in fines Judææ ultra Jordanem : et conveniunt iterum turbæ ad eum : et sicut consueverat, iterum docebat illos.
2 Etaccedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere,tentantes eum.2 Et accedentes pharisæi interrogabant eum : Si licet viro uxorem dimittere : tentantes eum.
3 At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses?”.3 At ille respondens, dixit eis : Quid vobis præcepit Moyses ?
4 Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere”.4 Qui dixerunt : Moyses permisit libellum repudii scribere, et dimittere.
5 Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobispraeceptum istud.5 Quibus respondens Jesus, ait : Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis præceptum istud :
6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos.6 ab initio autem creaturæ masculum et feminam fecit eos Deus.
7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam,7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit ad uxorem suam :
8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro.8 et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro.
9 Quod ergoDeus coniunxit, homo non separet ”.9 Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
10 Et domo iterum discipuli de hocinterrogabant eum.10 Et in domo iterum discipuli ejus de eodem interrogaverunt eum.
11 Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam etaliam duxerit, adulterium committit in eam;11 Et ait illis : Quicumque dimiserit uxorem suam, et aliam duxerit, adulterium committit super eam.
12 et si ipsa dimiserit virum suumet alii nupserit, moechatur ”.
12 Et si uxor dimiserit virum suum, et alii nupserit, mœchatur.
13 Et offerebant illi parvulos, ut tangeret illos; discipuli autem comminabantureis.13 Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos. Discipuli autem comminabantur offerentibus.
14 At videns Iesus, indigne tulit et ait illis: “ Sinite parvulos veniread me. Ne prohibueritis eos; talium est enim regnum Dei.14 Quos cum videret Jesus, indigne tulit, et ait illis : Sinite parvulos venire ad me, et ne prohibueritis eos : talium enim est regnum Dei.
15 Amen dico vobis:Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud ”.15 Amen dico vobis : Quisquis non receperit regnum Dei velut parvulus, non intrabit in illud.
16 Et complexans eos benedicebat imponens manus super illos.
16 Et complexans eos, et imponens manus super illos, benedicebat eos.
17 Et cum egrederetur in viam, accurrens quidam et, genu flexo ante eum, rogabateum: “ Magister bone, quid faciam ut vitam aeternam percipiam? ”.17 Et cum egressus esset in viam, procurrens quidam genu flexo ante eum, rogabat eum : Magister bone, quid faciam ut vitam æternam percipiam ?
18 Iesusautem dixit ei: “ Quid me dicis bonum? Nemo bonus, nisi unus Deus.18 Jesus autem dixit ei : Quid me dicis bonum ? nemo bonus, nisi unus Deus.
19 Praecepta nosti: ne occidas, ne adulteres, ne fureris, ne falsum testimoniumdixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem ”.
19 Præcepta nosti : ne adulteres, ne occidas, ne fureris, ne falsum testimonium dixeris, ne fraudem feceris, honora patrem tuum et matrem.
20 Ille autem dixit ei: “ Magister, haec omnia conservavi a iuventute mea ”.20 At ille respondens, ait illi : Magister, hæc omnia observavi a juventute mea.
21 Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi: “ Unum tibi deest:vade, quaecumque habes, vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo; etveni, sequere me ”.21 Jesus autem intuitus eum, dilexit eum, et dixit ei : Unum tibi deest : vade, quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22 Qui contristatus in hoc verbo, abiit maerens: erat enimhabens possessiones multas.
22 Qui contristatus in verbo, abiit mœrens : erat enim habens multas possessiones.
23 Et circumspiciens Iesus ait discipulis suis: “ Quam difficile, qui pecuniashabent, in regnum Dei introibunt ”.23 Et circumspiciens Jesus, ait discipulis suis : Quam difficile qui pecunias habent, in regnum Dei introibunt !
24 Discipuli autem obstupescebant inverbis eius. At Iesus rursus respondens ait illis: “ Filii, quam diffficileest in regnum Dei introire.24 Discipuli autem obstupescebant in verbis ejus. At Jesus rursus respondens ait illis : Filioli, quam difficile est, confidentes in pecuniis, in regnum Dei introire !
25 Facilius est camelum per foramen acus transirequam divitem intrare in regnum Dei ”.25 Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei.
26 Qui magis admirabantur dicentes adsemetipsos: “ Et quis potest salvus fieri? ”.26 Qui magis admirabantur, dicentes ad semetipsos : Et quis potest salvus fieri ?
27 Intuens illos Iesus ait:“ Apud homines impossibile est sed non apud Deum: omnia enim possibilia suntapud Deum ”.
27 Et intuens illos Jesus, ait : Apud homines impossibile est, sed non apud Deum : omnia enim possibilia sunt apud Deum.
28 Coepit Petrus ei dicere: “ Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te ”.28 Et cœpit ei Petrus dicere : Ecce nos dimisimus omnia, et secuti sumus te.
29 Ait Iesus: “ Amen dico vobis: Nemo est, qui reliquerit domum aut fratresaut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propterevangelium,29 Respondens Jesus, ait : Amen dico vobis : Nemo est qui reliquerit domum, aut fratres, aut sorores, aut patrem, aut matrem, aut filios, aut agros propter me et propter Evangelium,
30 qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc, domos etfratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus, et insaeculo futuro vitam aeternam.30 qui non accipiat centies tantum, nunc in tempore hoc : domos, et fratres, et sorores, et matres, et filios, et agros, cum persecutionibus, et in sæculo futuro vitam æternam.
31 Multi autem erunt primi novissimi, etnovissimi primi ”.
31 Multi autem erunt primi novissimi, et novissimi primi.
32 Erant autem in via ascendentes in Hierosolymam, et praecedebat illos Iesus,et stupebant; illi autem sequentes timebant. Et assumens iterum Duodecim coepitillis dicere, quae essent ei eventura:32 Erant autem in via ascendentes Jerosolymam : et præcedebat illos Jesus, et stupebant : et sequentes timebant. Et assumens iterum duodecim, cœpit illis dicere quæ essent ei eventura.
33 “ Ecce ascendimus in Hierosolymam;et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis, et damnabunt eummorte et tradent eum gentibus33 Quia ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et senioribus, et damnabunt eum morte, et tradent eum gentibus :
34 et illudent ei et conspuent eum et flagellabunteum et interficient eum, et post tres dies resurget ”.
34 et illudent ei, et conspuent eum, et flagellabunt eum, et interficient eum : et tertia die resurget.
35 Et accedunt ad eum Iacobus et Ioannes filii Zebedaei dicentes ei: “Magister, volumus, ut quodcumque petierimus a te, facias nobis ”.35 Et accedunt ad eum Jacobus et Joannes filii Zebedæi, dicentes : Magister, volumus ut quodcumque petierimus, facias nobis.
36 At illedixit eis: “ Quid vultis, ut faciam vobis? ”.36 At ille dixit eis : Quid vultis ut faciam vobis ?
37 Illi autem dixerunt ei: “Da nobis, ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram sedeamus in gloria tua”.37 Et dixerunt : Da nobis ut unus ad dexteram tuam, et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua.
38 Iesus autem ait eis: “ Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem,quem ego bibo, aut baptismum, quo ego baptizor, baptizari? ”.38 Jesus autem ait eis : Nescitis quid petatis : potestis bibere calicem, quem ego bibo, aut baptismo, quo ego baptizor, baptizari ?
39 At illidixerunt ei: “ Possumus ”. Iesus autem ait eis: “ Calicem quidem, quem egobibo, bibetis et baptismum, quo ego baptizor, baptizabimini;39 At illi dixerunt ei : Possumus. Jesus autem ait eis : Calicem quidem, quem ego bibo, bibetis ; et baptismo, quo ego baptizor, baptizabimini :
40 sedere autem addexteram meam vel ad sinistram non est meum dare, sed quibus paratum est ”.
40 sedere autem ad dexteram meam, vel ad sinistram, non est meum dare vobis, sed quibus paratum est.
41 Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne.41 Et audientes decem, cœperunt indignari de Jacobo et Joanne.
42 Et vocans eosIesus ait illis: “ Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus,dominantur eis, et principes eorum potestatem habent ipsorum.42 Jesus autem vocans eos, ait illis : Scitis quia hi, qui videntur principari gentibus, dominantur eis : et principes eorum potestatem habent ipsorum.
43 Non ita estautem in vobis, sed quicumque voluerit fieri maior inter vos, erit vesterminister;43 Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :
44 et, quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus;44 et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.
45 nam et Filius hominis non venit, ut ministraretur ei, sed ut ministraret etdaret animam suam redemptionem pro multis ”.
45 Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.
46 Et veniunt Ierichum. Et proficiscente eo de Iericho et discipulis eius etplurima multitudine, filius Timaei Bartimaeus caecus sedebat iuxta viammendicans.46 Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.
47 Qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est, coepit clamare etdicere: “ Fili David Iesu, miserere mei! ”.47 Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.
48 Et comminabantur ei multi, uttaceret; at ille multo magis clamabat: “ Fili David, miserere mei! ”.48 Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.
49 Etstans Iesus dixit: “ Vocate illum ”. Et vocant caecum dicentes ei: “Animaequior esto. Surge, vocat te ”.49 Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.
50 Qui, proiecto vestimento suo,exsiliens venit ad Iesum.50 Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.
51 Et respondens ei Iesus dixit: “ Quid vis tibifaciam? ”. Caecus autem dixit ei: “ Rabboni, ut videam ”.51 Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.
52 Et Iesus aitilli: “ Vade; fides tua te salvum fecit ”. Et confestim vidit et sequebatureum in via.
52 Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.