Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Marco 1


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Initium evangelii Iesu Christi Filii Dei.
1 Initium Evangelii Jesu Christi, Filii Dei.
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta:
“ Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui praeparabit viam tuam;
2 Sicut scriptum est in Isaia propheta : Ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam,
qui præparabit viam tuam ante te.
3 vox clamantis in deserto:
“Parate viam Domini, rectas facite semitas eius” ”,
3 Vox clamantis in deserto :
Parate viam Domini, rectas facite semitas ejus.
4 fuit Ioannes Baptista in deserto praedicans baptismum paenitentiae inremissionem peccatorum.4 Fuit Joannes in deserto baptizans, et prædicans baptismum pœnitentiæ in remissionem peccatorum.
5 Et egrediebatur ad illum omnis Iudaeae regio etHierosolymitae universi et baptizabantur ab illo in Iordane flumine confitentespeccata sua.5 Et egrediebatur ad eum omnis Judææ regio, et Jerosolymitæ universi, et baptizabantur ab illo in Jordanis flumine, confitentes peccata sua.
6 Et erat Ioannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circalumbos eius, et locustas et mel silvestre edebat.
6 Et erat Joannes vestitus pilis cameli, et zona pellicea circa lumbos ejus, et locustas et mel silvestre edebat.
7 Et praedicabat dicens: “ Venit fortior me post me, cuius non sum dignusprocumbens solvere corrigiam calceamentorum eius.7 Et prædicabat dicens : Venit fortior me post me, cujus non sum dignus procumbens solvere corrigiam calceamentorum ejus.
8 Ego baptizavi vos aqua; illevero baptizabit vos in Spiritu Sancto ”.
8 Ego baptizavi vos aqua, ille vero baptizabit vos Spiritu Sancto.
9 Et factum est in diebus illis, venit Iesus a Nazareth Galilaeae et baptizatusest in Iordane ab Ioanne.9 Et factum est : in diebus illis venit Jesus a Nazareth Galilææ : et baptizatus est a Joanne in Jordane.
10 Et statim ascendens de aqua vidit apertos caelos etSpiritum tamquam columbam descendentem in ipsum;10 Et statim ascendens de aqua, vidit cælos apertos, et Spiritum tamquam columbam descendentem, et manentem in ipso.
11 et vox facta est de caelis:“ Tu es Filius meus dilectus; in te complacui ”.
11 Et vox facta est de cælis : Tu es Filius meus dilectus, in te complacui.
12 Et statim Spiritus expellit eum in desertum.12 Et statim Spiritus expulit eum in desertum.
13 Et erat in desertoquadraginta diebus et tentabatur a Satana; eratque cum bestiis, et angeliministrabant illi.
13 Et erat in deserto quadraginta diebus, et quadraginta noctibus : et tentabatur a Satana : eratque cum bestiis, et angeli ministrabant illi.
14 Postquam autem traditus est Ioannes, venit Iesus in Galilaeam praedicansevangelium Dei14 Postquam autem traditus est Joannes, venit Jesus in Galilæam, prædicans Evangelium regni Dei,
15 et dicens: “ Impletum est tempus, et appropinquavit regnumDei; paenitemini et credite evangelio ”.
15 et dicens : Quoniam impletum est tempus, et appropinquavit regnum Dei : pœnitemini, et credite Evangelio.
16 Et praeteriens secus mare Galilaeae vidit Simonem et Andream fratrem Simonismittentes in mare; erant enim piscatores.16 Et præteriens secus mare Galilææ, vidit Simonem, et Andream fratrem ejus, mittentes retia in mare (erant enim piscatores),
17 Et dixit eis Iesus: “ Venite postme, et faciam vos fieri piscatores hominum ”.17 et dixit eis Jesus : Venite post me, et faciam vos fieri piscatores hominum.
18 Et protinus, relictisretibus, secuti sunt eum.18 Et protinus relictis retibus, secuti sunt eum.
19 Et progressus pusillum vidit Iacobum Zebedaei etIoannem fratrem eius, et ipsos in navi componentes retia,19 Et progressus inde pusillum, vidit Jacobum Zebedæi, et Joannem fratrem ejus, et ipsos componentes retia in navi :
20 et statim vocavitillos. Et, relicto patre suo Zebedaeo in navi cum mercennariis, abierunt posteum.
20 et statim vocavit illos. Et relicto patre suo Zebedæo in navi cum mercenariis, secuti sunt eum.
21 Et ingrediuntur Capharnaum. Et statim sabbatis ingressus synagogam docebat.21 Et ingrediuntur Capharnaum : et statim sabbatis ingressus in synagogam, docebat eos.
22 Et stupebant super doctrina eius: erat enim docens eos quasi potestatemhabens et non sicut scribae.22 Et stupebant super doctrina ejus : erat enim docens eos quasi potestatem habens, et non sicut scribæ.
23 Et statim erat in synagoga eorum homo in spirituimmundo; et exclamavit23 Et erat in synagoga eorum homo in spiritu immundo : et exclamavit,
24 dicens: “ Quid nobis et tibi, Iesu Nazarene? Venistiperdere nos? Scio qui sis: Sanctus Dei ”.24 dicens : Quid nobis et tibi, Jesu Nazarene ? venisti perdere nos ? scio qui sis, Sanctus Dei.
25 Et comminatus est ei Iesusdicens: “ Obmutesce et exi de homine! ”.25 Et comminatus est ei Jesus, dicens : Obmutesce, et exi de homine.
26 Et discerpens eum spiritusimmundus et exclamans voce magna exivit ab eo.26 Et discerpens eum spiritus immundus, et exclamans voce magna, exiit ab eo.
27 Et mirati sunt omnes, ita utconquirerent inter se dicentes: “ Quidnam est hoc? Doctrina nova cumpotestate; et spiritibus immundis imperat, et oboediunt ei ”.27 Et mirati sunt omnes, ita ut conquirerent inter se dicentes : Quidnam est hoc ? quænam doctrina hæc nova ? quia in potestate etiam spiritibus immundis imperat, et obediunt ei.
28 Et processitrumor eius statim ubique in omnem regionem Galilaeae.
28 Et processit rumor ejus statim in omnem regionem Galilææ.
29 Et protinus egredientes de synagoga venerunt in domum Simonis et Andreae cumIacobo et Ioanne.29 Et protinus egredientes de synagoga, venerunt in domum Simonis et Andreæ, cum Jacobo et Joanne.
30 Socrus autem Simonis decumbebat febricitans; et statimdicunt ei de illa.30 Decumbebat autem socrus Simonis febricitans : et statim dicunt ei de illa.
31 Et accedens elevavit eam apprehensa manu; et dimisit eamfebris, et ministrabat eis.
31 Et accedens elevavit eam, apprehensa manu ejus : et continuo dimisit eam febris, et ministrabat eis.
32 Vespere autem facto, cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes malehabentes et daemonia habentes;32 Vespere autem facto cum occidisset sol, afferebant ad eum omnes male habentes, et dæmonia habentes :
33 et erat omnis civitas congregata ad ianuam.33 et erat omnis civitas congregata ad januam.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et daemonia multa eiecitet non sinebat loqui daemonia, quoniam sciebant eum.
34 Et curavit multos, qui vexabantur variis languoribus, et dæmonia multa ejiciebat, et non sinebat ea loqui, quoniam sciebant eum.
35 Et diluculo valde mane surgens egressus est et abiit in desertum locum ibiqueorabat.35 Et diluculo valde surgens, egressus abiit in desertum locum, ibique orabat.
36 Et persecutus est eum Simon et qui cum illo erant;36 Et prosecutus est eum Simon, et qui cum illo erant.
37 et cuminvenissent eum, dixerunt ei: “ Omnes quaerunt te! ”.37 Et cum invenissent eum, dixerunt ei : Quia omnes quærunt te.
38 Et ait illis: “Eamus alibi in proximos vicos, ut et ibi praedicem: ad hoc enim veni ”.38 Et ait illis : Eamus in proximos vicos, et civitates, ut et ibi prædicem : ad hoc enim veni.
39 Etvenit praedicans in synagogis eorum per omnem Galilaeam et daemonia eiciens.
39 Et erat prædicans in synagogis eorum, et in omni Galilæa, et dæmonia ejiciens.
40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum et genu flectens et dicens ei: “ Sivis, potes me mundare ”.40 Et venit ad eum leprosus deprecans eum : et genu flexo dixit ei : Si vis, potes me mundare.
41 Et misertus extendens manum suam tetigit eum etait illi: “ Volo, mundare! ”;41 Jesus autem misertus ejus, extendit manum suam : et tangens eum, ait illi : Volo : mundare.
42 et statim discessit ab eo lepra, etmundatus est.42 Et cum dixisset, statim discessit ab eo lepra, et mundatus est.
43 Et infremuit in eum statimque eiecit illum43 Et comminatus est ei, statimque ejecit illum,
44 et dicit ei: “Vide,nemini quidquam dixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer pro emundationetua, quae praecepit Moyses, in testimonium illis ”.44 et dicit ei : Vide nemini dixeris : sed vade, ostende te principi sacerdotum, et offer pro emundatione tua, quæ præcepit Moyses in testimonium illis.
45 At ille egressus coepitpraedicare multum et diffamare sermonem, ita ut iam non posset manifesto incivitatem introire, sed foris in desertis locis erat; et conveniebant ad eumundique.
45 At ille egressus cœpit prædicare, et diffamare sermonem, ita ut jam non posset manifeste introire in civitatem, sed foris in desertis locis esset, et conveniebant ad eum undique.