Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 8


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Cum autem descendisset de monte, secutae sunt eum turbae multae.
1 Cum autem descendisset de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ :
2 Et ecce leprosus veniens adorabat eum dicens: “ Domine, si vis, potes memundare ”.2 et ecce leprosus veniens, adorabat eum, dicens : Domine, si vis, potes me mundare.
3 Et extendens manum, tetigit eum dicens: “ Volo, mundare! ”;et confestim mundata est lepra eius.3 Et extendens Jesus manum, tetigit eum, dicens : Volo : mundare. Et confestim mundata est lepra ejus.
4 Et ait illi Iesus: “ Vide, neminidixeris; sed vade, ostende te sacerdoti et offer munus, quod praecepit Moyses,in testimonium illis ”.
4 Et ait illi Jesus : Vide, nemini dixeris : sed vade, ostende te sacerdoti, et offer munus, quod præcepit Moyses, in testimonium illis.
5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio rogans eum5 Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum,
6 etdicens: “ Domine, puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur ”.6 et dicens : Domine, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur.
7 Et ait illi: “ Ego veniam et curabo eum ”.7 Et ait illi Jesus : Ego veniam, et curabo eum.
8 Et respondens centurio ait: “Domine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, etsanabitur puer meus.8 Et respondens centurio, ait : Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum : sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus.
9 Nam et ego homo sum sub potestate, habens sub me milites,et dico huic: “Vade”, et vadit; et alii: “Veni”, et venit; et servo meo:“Fac hoc”, et facit”.
9 Nam et ego homo sum sub potestate constitutus, habens sub me milites, et dico huic : Vade, et vadit : et alii : Veni, et venit : et servo meo : Fac hoc, et facit.
10 Audiens autem Iesus, miratus est et sequentibus se dixit: “Amen dico vobis:Apud nullum inveni tantam fidem in Israel!10 Audiens autem Jesus miratus est, et sequentibus se dixit : Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israël.
11 Dico autem vobis quod multi aboriente et occidente venient et recumbent cum Abraham et Isaac et Iacob in regnocaelorum;11 Dico autem vobis, quod multi ab oriente et occidente venient, et recumbent cum Abraham, et Isaac, et Jacob in regno cælorum :
12 filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletuset stridor dentium ”.12 filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.
13 Et dixit Iesus centurioni: “ Vade; sicutcredidisti, fiat tibi ”. Et sanatus est puer in hora illa.
13 Et dixit Jesus centurioni : Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanatus est puer in illa hora.
14 Et cum venisset Iesus in domum Petri, vidit socrum eius iacentem etfebricitantem;14 Et cum venisset Jesus in domum Petri, vidit socrum ejus jacentem, et febricitantem :
15 et tetigit manum eius, et dimisit eam febris; et surrexit etministrabat ei.
15 et tetigit manum ejus, et dimisit eam febris, et surrexit, et ministrabat eis.
16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos daemonia habentes; et eiciebatspiritus verbo et omnes male habentes curavit,16 Vespere autem facto, obtulerunt ei multos dæmonia habentes : et ejiciebat spiritus verbo, et omnes male habentes curavit :
17 ut adimpleretur, quod dictumest per Isaiam prophetam dicentem:
“ Ipse infirmitates nostras accepit
et aegrotationes portavit ”.
17 ut adimpleretur quod dictum est per Isaiam prophetam, dicentem : Ipse infirmitates nostras accepit :
et ægrotationes nostras portavit.
18 Videns autem Iesus turbas multas circum se, iussit ire trans fretum.18 Videns autem Jesus turbas multas circum se, jussit ire trans fretum.
19 Etaccedens unus scriba ait illi: “ Magister, sequar te, quocumque ieris ”.19 Et accedens unus scriba, ait illi : Magister, sequar te, quocumque ieris.
20 Et dicit ei Iesus: “ Vulpes foveas habent, et volucres caeli tabernacula,Filius autem hominis non habet, ubi caput reclinet ”.
20 Et dicit ei Jesus : Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos ; Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet.
21 Alius autem de discipulis eius ait illi: “Domine, permitte me primum ire etsepelire patrem meum ”.21 Alius autem de discipulis ejus ait illi : Domine, permitte me primum ire, et sepelire patrem meum.
22 Iesus autem ait illi: “ Sequere me et dimittemortuos sepelire mortuos suos ”.
22 Jesus autem ait illi : Sequere me, et dimitte mortuos sepelire mortuos suos.
23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli eius.23 Et ascendente eo in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus :
24 Et eccemotus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus; ipse verodormiebat.24 et ecce motus magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus : ipse vero dormiebat.
25 Et accesserunt et suscitaverunt eum dicentes: “ Domine, salvanos, perimus! ”.25 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, et suscitaverunt eum, dicentes : Domine, salva nos : perimus.
26 Et dicit eis: “ Quid timidi estis, modicae fidei? ”.Tunc surgens increpavit ventis et mari, et facta est tranquillitas magna.26 Et dicit eis Jesus : Quid timidi estis, modicæ fidei ? Tunc surgens imperavit ventis, et mari, et facta est tranquillitas magna.
27 Porro homines mirati sunt dicentes: “ Qualis est hic, quia et venti et mareoboediunt ei? ”.27 Porro homines mirati sunt, dicentes : Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei ?
28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gadarenorum,occurrerunt ei duo habentes daemonia, de monumentis exeuntes, saevi nimis, itaut nemo posset transire per viam illam.28 Et cum venisset trans fretum in regionem Gerasenorum, occurrerunt ei duo habentes dæmonia, de monumentis exeuntes, sævi nimis, ita ut nemo posset transire per viam illam.
29 Et ecce clamaverunt dicentes: “Quid nobis et tibi, Fili Dei? Venisti huc ante tempus torquere nos? ”.29 Et ecce clamaverunt, dicentes : Quid nobis et tibi, Jesu fili Dei ? Venisti huc ante tempus torquere nos ?
30 Eratautem longe ab illis grex porcorum multorum pascens.30 Erat autem non longe ab illis grex multorum porcorum pascens.
31 Daemones autem rogabanteum dicentes: “ Si eicis nos, mitte nos in gregem porcorum ”.31 Dæmones autem rogabant eum, dicentes : Si ejicis nos hinc, mitte nos in gregem porcorum.
32 Et aitillis: “ Ite ”. Et illi exeuntes abierunt in porcos; et ecce impetu abiittotus grex per praeceps in mare, et mortui sunt in aquis.32 Et ait illis : Ite. At illi exeuntes abierunt in porcos, et ecce impetu abiit totus grex per præceps in mare : et mortui sunt in aquis.
33 Pastores autemfugerunt et venientes in civitatem nuntiaverunt omnia et de his, qui daemoniahabuerant.33 Pastores autem fugerunt : et venientes in civitatem, nuntiaverunt omnia, et de eis qui dæmonia habuerant.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Iesu, et viso eo rogabant, uttransiret a finibus eorum.
34 Et ecce tota civitas exiit obviam Jesu : et viso eo, rogabant ut transiret a finibus eorum.