Scrutatio

Lunedi, 29 aprile 2024 - Santa Caterina da Siena ( Letture di oggi)

Vangelo secondo Matteo 17


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioan nem fratremeius et ducit illos in montem excelsum seorsum.1 Et post dies sex assumit Jesus Petrum, et Jacobum, et Joannem fratrem ejus, et ducit illos in montem excelsum seorsum :
2 Et transfiguratus est anteeos; et resplenduit facies eius sicut sol, vestimenta autem eius facta sunt albasicut lux.2 et transfiguratus est ante eos. Et resplenduit facies ejus sicut sol : vestimenta autem ejus facta sunt alba sicut nix.
3 Et ecce apparuit illis Moyses et Elias cum eo loquentes.3 Et ecce apparuerunt illis Moyses et Elias cum eo loquentes.
4 Respondens autem Petrus dixit ad Iesum: “ Domine, bonum est nos hic esse. Sivis, faciam hic tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum ”.4 Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos; et ecce vox de nube dicens:“ Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui; ipsum audite ”.5 Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.
6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam et timuerunt valde.6 Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
7 Etaccessit Iesus et tetigit eos dixitque eis: “ Surgite et nolite timere ”.7 Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt nisi solum Iesum.
8 Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
9 Et descendentibus illis de monte, praecepit eis Iesus dicens: “ Neminidixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat ”.
9 Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10 Et interrogaverunt eum discipuli dicentes: “ Quid ergo scribae dicunt quodEliam oporteat primum venire? ”.10 Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?
11 At ille respondens ait: “ Elias quidemventurus est et restituet omnia.11 At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12 Dico autem vobis quia Elias iam venit, etnon cognoverunt eum, sed fecerunt in eo, quaecumque voluerunt; sic et Filiushominis passurus est ab eis ”.12 Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13 Tunc intellexerunt discipuli quia de IoanneBaptista dixisset eis.
13 Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
14 Et cum venissent ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum14 Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
15 et dicens: “ Domine, miserere filii mei, quia lunaticus est et malepatitur; nam saepe cadit in ignem et crebro in aquam.15 Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.
16 Et obtuli eumdiscipulis tuis, et non potuerunt curare eum ”.16 Respondens autem Jesus, ait : O generatio incredula, et perversa, quousque ero vobiscum ? usquequo patiar vos ? Afferte huc illum ad me.
17 Respondens autem Iesus ait:“ O generatio incredula et perversa, quousque ero vobiscum? Usquequo patiarvos? Afferte huc illum ad me ”.17 Et increpavit illum Jesus, et exiit ab eo dæmonium, et curatus est puer ex illa hora.
18 Et increpavit eum Iesus, et exiit ab eodaemonium, et curatus est puer ex illa hora.18 Tunc accesserunt discipuli ad Jesum secreto, et dixerunt : Quare nos non potuimus ejicere illum ?
19 Tunc accesserunt discipuli adIesum secreto et dixerunt: “ Quare nos non potuimus eicere illum? ”.19 Dixit illis Jesus : Propter incredulitatem vestram. Amen quippe dico vobis, si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis monti huic : Transi hinc illuc, et transibit, et nihil impossibile erit vobis.
20 Illeautem dicit illis: “ Propter modicam fidem vestram. Amen quippe dico vobis: Sihabueritis fidem sicut
granum sinapis, dicetis monti huic: “Transi hinc illuc!”, et transibit, etnihil impossibile erit vobis ”.
20 Hoc autem genus non ejicitur nisi per orationem et jejunium.
21 .21 Conversantibus autem eis in Galilæa, dixit illis Jesus : Filius hominis tradendus est in manus hominum :
22 Conversantibus autem eis in Galilaea,dixit illis Iesus: “ Filius hominis tradendus est in manus hominum,22 et occident eum, et tertia die resurget. Et contristati sunt vehementer.
23 etoccident eum, et tertio die resurget ”. Et contristati sunt vehementer.
23 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt qui didrachma accipiebant ad Petrum, et dixerunt ei : Magister vester non solvit didrachma ?
24 Et cum venissent Capharnaum, accesserunt, qui didrachma accipiebant, adPetrum et dixerunt: “ Magister vester non solvit didrachma? ”.24 Ait : Etiam. Et cum intrasset in domum, prævenit eum Jesus, dicens : Quid tibi videtur Simon ? reges terræ a quibus accipiunt tributum vel censum ? a filiis suis, an ab alienis ?
25 Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “ Quid tibividetur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiissuis an ab alienis? ”.25 Et ille dixit : Ab alienis. Dixit illi Jesus : Ergo liberi sunt filii.
26 Cum autem ille dixisset: “ Ab alienis ”, dixitilli Iesus: “ Ergo liberi sunt filii.26 Ut autem non scandalizemus eos, vade ad mare, et mitte hamum : et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle : et aperto ore ejus, invenies staterem : illum sumens, da eis pro me et te.
27 Ut autem non scandalizemus eos, vadead mare et mitte hamum; et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle; et, apertoore, eius invenies staterem. Illum sumens, da eis pro me et te ”.