Scrutatio

Domenica, 28 aprile 2024 - San Luigi Maria Grignion da Montfort ( Letture di oggi)

Numeri 2


font
NOVA VULGATANOVA VULGATA
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:
2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;
4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.
5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;
8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.
9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.
12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.
16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;
19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;
21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.
22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.
24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;
26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.
27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;
28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”.
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”.
32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.
34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.