Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Numeri 28


font

1Dixit quoque Dominus ad Moysen:2“ Praecipe filiis Is rael et dices ad eos: Oblationem meam et panem meum, sacrificium ignis in odorem suavissimum offerte per tempora sua.
3Hoc est sacrificium ignis, quod offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos cotidie in holocaustum sempiternum;4unum offeretis mane et alterum ad vesperam;5decimam partem ephi similae in oblationem, quae conspersa sit oleo purissimo et habeat quartam partem hin.6Holocaustum iuge est, quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino;7et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos; in sanctuario effundetis libamen potus inebriantis Domino.8Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam, iuxta ritum sacrificii matutini: sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino.
9Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos et duas decimas similae oleo conspersae et libamentum eius.10Est holocaustum sabbati per singula sabbata, praeter holocaustum sempiternum et libamentum eius.
11In calendis autem offeretis holocaustum Domino vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos12et tres decimas similae oleo conspersae in oblatione per singulos vitulos et duas decimas similae oleo conspersae per singulos arietes,13et decimam unam similae oleo conspersae in oblatione per agnos singulos: holocaustum in odorem suavissimum, sacrificium ignis Domino.14Libamenta autem eorum ista erunt: media pars hin vini per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.15Hircus quoque offeretur Domino pro peccato, praeter holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
16Mense autem primo, quarta decima die mensis Pascha Domini erit,17et quinta decima die sollemnitas. Septem diebus vescemini azymis,18quarum die prima conventus sanctus erit; omne opus servile non facietis in ea.19Offeretisque sacrificium ignis, holocaustum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem;20et oblationem singulorum ex simila, quae conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos et duas decimas per arietem21et decimam unam per agnos singulos, id est per septem agnos;22et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,23praeter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.24Ita facietis per singulos dies septem dierum: panem, sacrificium ignis in odorem suavissimum Domino praeter holocaustum iuge et libationem eius.25Die quoque septimo conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in eo.
26Die etiam primitivorum, quando offeretis oblationem novam Domino, in sollemnitate Hebdomadarum, conventus sanctus erit vobis; omne opus servile non facietis in ea.27Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulos de armento duos, arietem unum et agnos anniculos immaculatos septem,28atque in oblatione eorum similae oleo conspersae, tres decimas per singulos vitulos, per arietem duas,29per agnos decimam unam, qui simul sunt agni septem;30hircum quoque, qui mactatur pro expiatione,31praeter holocaustum sempiternum et oblationem eius. Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.