Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 2


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:1 וידבר יהוה אל משה ואל אהרן לאמר
2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
2 איש על דגלו באתת לבית אבתם יחנו בני ישראל מנגד סביב לאהל מועד יחנו
3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;3 והחנים קדמה מזרחה דגל מחנה יהודה לצבאתם ונשיא לבני יהודה נחשון בן עמינדב
4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.4 וצבאו ופקדיהם ארבעה ושבעים אלף ושש מאות
5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;5 והחנים עליו מטה יששכר ונשיא לבני יששכר נתנאל בן צוער
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.6 וצבאו ופקדיו ארבעה וחמשים אלף וארבע מאות
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;7 מטה זבולן ונשיא לבני זבולן אליאב בן חלן
8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.8 וצבאו ופקדיו שבעה וחמשים אלף וארבע מאות
9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
9 כל הפקדים למחנה יהודה מאת אלף ושמנים אלף וששת אלפים וארבע מאות לצבאתם ראשנה יסעו
10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;10 דגל מחנה ראובן תימנה לצבאתם ונשיא לבני ראובן אליצור בן שדיאור
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.11 וצבאו ופקדיו ששה וארבעים אלף וחמש מאות
12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;12 והחונם עליו מטה שמעון ונשיא לבני שמעון שלמיאל בן צורי שדי
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.13 וצבאו ופקדיהם תשעה וחמשים אלף ושלש מאות
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;14 ומטה גד ונשיא לבני גד אליסף בן דעואל
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.15 וצבאו ופקדיהם חמשה וארבעים אלף ושש מאות וחמשים
16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
16 כל הפקדים למחנה ראובן מאת אלף ואחד וחמשים אלף וארבע מאות וחמשים לצבאתם ושנים יסעו
17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
17 ונסע אהל מועד מחנה הלוים בתוך המחנת כאשר יחנו כן יסעו איש על ידו לדגליהם
18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;18 דגל מחנה אפרים לצבאתם ימה ונשיא לבני אפרים אלישמע בן עמיהוד
19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.19 וצבאו ופקדיהם ארבעים אלף וחמש מאות
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;20 ועליו מטה מנשה ונשיא לבני מנשה גמליאל בן פדהצור
21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.21 וצבאו ופקדיהם שנים ושלשים אלף ומאתים
22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;22 ומטה בנימן ונשיא לבני בנימן אבידן בן גדעני
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.23 וצבאו ופקדיהם חמשה ושלשים אלף וארבע מאות
24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
24 כל הפקדים למחנה אפרים מאת אלף ושמנת אלפים ומאה לצבאתם ושלשים יסעו
25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;25 דגל מחנה דן צפנה לצבאתם ונשיא לבני דן אחיעזר בן עמישדי
26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.26 וצבאו ופקדיהם שנים וששים אלף ושבע מאות
27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;27 והחנים עליו מטה אשר ונשיא לבני אשר פגעיאל בן עכרן
28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.28 וצבאו ופקדיהם אחד וארבעים אלף וחמש מאות
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;29 ומטה נפתלי ונשיא לבני נפתלי אחירע בן עינן
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.30 וצבאו ופקדיהם שלשה וחמשים אלף וארבע מאות
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”.
31 כל הפקדים למחנה דן מאת אלף ושבעה וחמשים אלף ושש מאות לאחרנה יסעו לדגליהם
32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.32 אלה פקודי בני ישראל לבית אבתם כל פקודי המחנת לצבאתם שש מאות אלף ושלשת אלפים וחמש מאות וחמשים
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
33 והלוים לא התפקדו בתוך בני ישראל כאשר צוה יהוה את משה
34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.
34 ויעשו בני ישראל ככל אשר צוה יהוה את משה כן חנו לדגליהם וכן נסעו איש למשפחתיו על בית אבתיו