Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Numeri 8


font

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2“ Loquere Aa ron et dices ad eum: Cum posueris lucernas, contra eam partem, quam candelabrum respicit, lucere debebunt septem lucernae ”.3Fecitque sic Aaron et posuit lucernas super candelabrum, ut praeceperat Dominus Moysi.4Haec autem erat factura candelabri: ex auro ductili, tam medius stipes quam flores eius. Iuxta exemplum, quod ostendit Dominus Moysi, ita operatus est candelabrum.
5Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:6“ Tolle Levitas de medio filiorum Israel et purificabis eos7iuxta hunc ritum. Aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae, lavabunt vestimenta sua et mundabunt se.8Tollent bovem de armentis et oblationem eius similam oleo conspersam; bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato9et applicabis Levitas coram tabernaculo conventus, convocata omni multitudine filiorum Israel.
10Cumque Levitae fuerint coram Domino, ponent filii Israel manus suas super eos,11et agitabit Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israel, ut serviant in ministerio eius.12Levitae quoque ponent manus suas super capita boum, e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini, ut expies eos.13Statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et agitabis eos Domino14ac separabis de medio filiorum Israel, ut sint mei;15et postea ingredientur, ut serviant tabernaculo conventus.
Sicque purificabis et agitabis eos,
16quoniam dono donati sunt mihi e medio filiorum Israel; pro primogenitis, quae aperiunt omnem vulvam in Israel, accepi eos.17Mea sunt enim omnia primogenita filiorum Israel, tam ex hominibus quam ex iumentis. Ex die, quo percussi omne primogenitum in terra Aegypti, sanctificavi eos mihi.18Et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israel19tradidique eos dono Aaron et filiis eius de medio filiorum Israel, ut serviant mihi pro Israel in tabernaculo conventus et expient pro eis, ne sit in populo plaga, si ausi fuerint accedere ad sanctuarium ”.
20Feceruntque Moyses et Aaron et omnis congregatio filiorum Israel super Levitis, quae praeceperat Dominus Moysi.21Purificatique sunt et laverunt vestimenta sua, agitavitque eos Aaron in conspectu Domini et expiavit eos, ut purificati22ingrederentur ad officia sua in tabernaculo conventus coram Aaron et filiis eius; sicut praeceperat Dominus Moysi de Levitis, ita factum est.
23Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:24“ Haec est lex Levitarum: a viginti quinque annis et supra ingredientur, ut ministrent in tabernaculo conventus;25cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint, servire cessabunt26eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo conventus, ut custodiant, quae sibi fuerint commendata; opera autem ipsa non faciant. Sic dispones Levitis in custodiis suis ”.