Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Numeri 2


font
NOVA VULGATAEINHEITSUBERSETZUNG BIBEL
1 Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron dicens:1 Der Herr sprach zu Mose und Aaron:
2 “ Singuli per turmas, signa atque vexilla et domos patrum suorum castrametabuntur filii Israel per gyrum tabernaculi conventus.
2 Alle Israeliten sollen bei ihren Feldzeichen lagern, jede Großfamilie mit einer eigenen Fahne. Sie sollen rings um das Offenbarungszelt so lagern, dass es jeder vor sich hat.
3 Ad orientem Iudas figet tentoria per turmas exercitus sui, fuitque princeps filiorum eius Naasson filius Aminadab;3 Vorne, nach Osten hin, ist das Lager Judas mit seinem Feldzeichen, geordnet nach Abteilungen. Befehlshaber der Nachkommen Judas ist Nachschon, der Sohn Amminadabs;
4 et eius summa pugnantium septuaginta quattuor milia sescenti.4 sein Heer zählt im Ganzen 74600 gemusterte Männer.
5 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanael filius Suar;5 Daran anschließend ist das Lager des Stammes Issachar; Befehlshaber der Issachariter ist Netanel, der Sohn Zuars;
6 et omnis numerus pugnatorum eius quinquaginta quattuor milia quadringenti.6 sein Heer zählt im Ganzen 54400 gemusterte Männer.
7 In tribu Zabulon princeps fuit Eliab filius Helon;7 Dann folgt der Stamm Sebulon; Befehlshaber der Sebuloniter ist Eliab, der Sohn Helons;
8 et numerus exercitus pugnatorum eius quinquaginta septem milia quadringenti.8 sein Heer zählt im Ganzen 57400 gemusterte Männer.
9 Universi, qui in castris Iudae annumerati sunt, fuerunt centum octoginta sex milia quadringenti, et per turmas suas primi egredientur.
9 Die Gesamtzahl der Gemusterten, die zum Lager Judas gehören, beträgt 186400 Mann, geordnet nach Abteilungen. Sie brechen als Erste auf.
10 Vexillum castrorum Ruben ad meridianam plagam erit, secundum exercitus eorum; princeps Elisur filius Sedeur;10 Im Süden ist das Lager Rubens mit seinem Feldzeichen, geordnet nach Abteilungen. Befehlshaber der Rubeniter ist Elizur, der Sohn Schedëurs;
11 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta sex milia quingenti.11 sein Heer zählt im Ganzen 46500 gemusterte Männer.
12 Iuxta eum castrametabuntur de tribu Simeon, quorum princeps fuit Salamiel filius Surisaddai;12 Daran anschließend ist das Lager des Stammes Simeon; Befehlshaber der Simeoniter ist Schelumiël, der Sohn Zurischaddais;
13 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quinquaginta novem milia trecenti.13 sein Heer zählt im Ganzen 59300 gemusterte Männer.
14 In tribu Gad princeps fuit Eliasaph filius Deuel;14 Dann folgt der Stamm Gad; Befehlshaber der Gaditer ist Eljasaf, der Sohn Reguëls;
15 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta quinque milia sescenti quinquaginta.15 sein Heer zählt im Ganzen 45650 gemusterte Männer.
16 Omnes, qui recensiti sunt in castris Ruben, centum quinquaginta milia et mille quadringenti quinquaginta, per turmas suas in secundo loco proficiscentur.
16 Die Gesamtzahl der Gemusterten, die zum Lager Rubens gehören, beträgt 151450 Mann, geordnet nach Abteilungen. Sie brechen als Zweite auf.
17 Levabitur deinde tabernaculum conventus, castra Levitarum in medio castrorum, quomodo erigetur ita et deponetur; singuli per loca et vexilla sua proficiscentur.
17 Dann bricht das Offenbarungszelt auf und das Lager der Leviten, das in der Mitte der Lager liegt. Wie sie lagern, so brechen sie auf, jeder an seiner Stelle, nach Feldzeichen geordnet.
18 Ad occidentalem plagam erit vexillum castrorum filiorum Ephraim per turmas suas, quorum princeps fuit Elisama filius Ammiud;18 Im Westen ist das Lager Efraims mit seinem Feldzeichen, geordnet nach Abteilungen. Befehlshaber der Efraimiter ist Elischama, der Sohn Ammihuds;
19 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia quingenti.19 sein Heer zählt im Ganzen 40500 gemusterte Männer.
20 Et cum eis tribus filiorum Manasse, quorum princeps fuit Gamaliel filius Phadassur;20 Daran anschließend kommt der Stamm Manasse; Befehlshaber der Manassiter ist Gamliël, der Sohn Pedazurs;
21 cunctusque exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, triginta duo milia ducenti.21 sein Heer zählt im Ganzen 32200 gemusterte Männer.
22 In tribu filiorum Beniamin princeps fuit Abidan filius Gedeonis;22 Dann folgt der Stamm Benjamin; Befehlshaber der Benjaminiter ist Abidan, der Sohn Gidonis;
23 et cunctus exercitus pugnatorum eius, qui recensiti sunt, triginta quinque milia quadringenti.23 sein Heer zählt im Ganzen 35400 gemusterte Männer.
24 Omnes, qui numerati sunt in castris Ephraim, centum octo milia centum, per turmas suas tertii proficiscentur.
24 Die Gesamtzahl der Gemusterten, die zum Lager Efraims gehören, beträgt 108100 Mann, geordnet nach Abteilungen. Sie brechen als Dritte auf.
25 Ad aquilonis partem stabit vexillum castrorum filiorum Dan secundum exercitus suos, quorum princeps fuit Ahiezer filius Ammisaddai;25 Im Norden ist das Lager Dans mit seinem Feldzeichen, geordnet nach Abteilungen. Befehlshaber der Daniter ist Ahiëser, der Sohn Ammischaddais;
26 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, sexaginta duo milia septingenti.26 sein Heer zählt im Ganzen 62700 gemusterte Männer.
27 Iuxta eum figet tentoria tribus Aser, quorum princeps fuit Phegiel filius Ochran;27 Daran anschließend ist das Lager des Stammes Ascher; Befehlshaber der Ascheriter ist Pagiël, der Sohn Ochrans;
28 cunctus exercitus pugnatorum eius, qui numerati sunt, quadraginta milia et mille quingenti.28 sein Heer zählt im Ganzen 41500 gemusterte Männer.
29 De tribu filiorum Nephthali princeps fuit Ahira filius Enan;29 Dann folgt der Stamm Naftali; Befehlshaber der Naftaliter ist Ahira, der Sohn Enans;
30 cunctus exercitus pugnatorum eius quinquaginta tria milia quadringenti.30 sein Heer zählt im Ganzen 53400 gemusterte Männer.
31 Omnes, qui numerati sunt in castris Dan, fuerunt centum quinquaginta septem milia sescenti, et novissimi proficiscentur secundum vexilla sua ”.
31 Die Gesamtzahl der Gemusterten, die zum Lager Dans gehören, beträgt 157600 Mann. Sie brechen als Letzte auf, nach Feldzeichen geordnet.
32 Hic numerus filiorum Israel, per domos patrum suorum omnes recensiti secundum exercitus suos, sescenta tria milia quingenti quinquaginta.32 Das sind also die gemusterten Israeliten, geordnet nach Großfamilien. Die Gesamtzahl der Gemusterten im Lager, geordnet nach Abteilungen, beträgt 603550 Mann.
33 Levitae autem non sunt numerati inter filios Israel; sic enim praeceperat Dominus Moysi.
33 Die Leviten wurden, wie der Herr es Mose befohlen hatte, unter den Israeliten nicht gemustert.
34 Feceruntque filii Israel iuxta omnia, quae mandaverat Dominus: castrametati sunt per vexilla sua et profecti per tribus ad domos patrum suorum.
34 Die Israeliten führten alles aus, was der Herr dem Mose befohlen hatte; sie lagerten geordnet nach ihren Feldzeichen und so brachen sie auch auf, jeder in seiner Sippe und bei seiner Großfamilie.