Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Numeri 3


font

1Hae sunt generationes Aaron et Moysi in die, qua locutus est Dominus ad Moysen in monte Sinai.
2Et haec nomina filiorum Aaron: primogenitus eius Nadab, deinde Abiu et Eleazar et Ithamar.3Haec nomina filiorum Aaron sacerdotum, qui uncti sunt et quorum repletae manus, ut sacerdotio fungerentur.4Mortui sunt enim Nadab et Abiu, cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai, absque liberis; functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo.
5Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:6“ Applica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis, ut ministrent ei7et observent, quidquid ad eum pertinet et ad totam congregationem coram tabernaculo conventus, servientes in ministerio habitaculi,8et custodiant vasa tabernaculi conventus explentes officia filiorum Israel, servientes in ministerio habitaculi.9Dabisque dono Levitas Aaron et filiis eius, quibus traditi sunt a filiis Israel;10Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii. Externus, qui ad ministrandum accesserit, morietur ”.
11Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:12“ Ecce ego tuli Levitas a filiis Israel pro omni primogenito, qui aperit vulvam in filiis Israel; eruntque Levitae mei.13Meum est enim omne primogenitum: ex quo percussi omnes primogenitos in terra Aegypti, sanctificavi mihi, quidquid primum nascitur in Israel ab homine usque ad pecus; mei sunt. Ego Dominus ”.
14Locutusque est Dominus ad Moysen in deserto Sinai dicens:15“ Numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra ”.16Numeravit eos Moyses, ut praeceperat Dominus,17et inventi sunt filii Levi per nomina sua Gerson et Caath et Merari.18Haec sunt nomina filiorum Gerson secundum familias suas: Lobni et Semei;19filii Caath secundum familias suas: Amram et Isaar, Hebron et Oziel;20filii Merari secundum familias suas: Moholi et Musi. Hae sunt familiae Levi per domos patrum suorum.
21De Gerson fuere familiae duae Lobnitica et Semeitica,22quarum numeratus est omnis populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingenti.23Hi post habitaculum metabantur ad occidentem24sub principe Eliasaph filio Lael;25et habebant excubias in tabernaculo conventus, ipsum habitaculum et tabernaculum, operimentum eius, velum, quod trahitur ante fores tabernaculi conventus,26et cortinas atrii, velum quoque, quod appenditur in introitu atrii, quod est circa habitaculum et circa altare, et funes ad omne opus eius.
27Caath habet familias: Amramitas et Isaaritas et Hebronitas et Ozielitas; hae sunt familiae Caathitarum.28Omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebant excubias sanctuarii.29Familiae filiorum Caath castrametabantur ad latus habitaculi ad meridianam plagam,30princepsque eorum erat Elisaphan filius Oziel.31Et custodiebant arcam mensamque et candelabrum, altaria et vasa sanctuarii, in quibus ministratur, et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem.32Princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erat super excubitores custodiae sanctuarii.
33At vero de Merari erant familiae Moholitae et Musitae.34Omnes generis masculini ab uno mense et supra sex milia ducenti;35princeps familiarum Merari Suriel filius Abihail. In plaga septentrionali ad latus habitaculi castrametabantur;36erant sub custodia eorum tabulae habitaculi et vectes et columnae ac bases earum et cuncta vasa eius et omnia, quae ad cultum huiuscemodi pertinent,37columnaeque atrii per circuitum cum basibus suis et paxilli cum funibus.
38Castrametabantur ante habitaculum, ad orientalem plagam ante tabernaculum conventus ad orientem, Moyses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israel. Quisquis alienus accesserit, morietur.
39Omnes Levitae, quos numeravit Moyses iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra, fuerunt viginti duo milia.
40Et ait Dominus ad Moysen: “ Numera omnes primogenitos sexus masculini de filiis Israel ab uno mense et supra et habebis summam eorum;41tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israel ­ ego sum Dominus ­ et pecora eorum pro universis primogenitis pecorum filiorum Israel ”.42Recensuit Moyses, sicut praeceperat Dominus, omnes primogenitos filiorum Israel,43et fuerunt omnes masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres.
44Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:45“ Tolle Levitas pro omnibus primogenitis filiorum Israel et pecora Levitarum pro pecoribus corum; eruntque Levitae mei. Ego sum Dominus.46In pretio autem ducentorum septuaginta trium, qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israel,47accipies quinque siclos per singula capita, ad mensuram sanctuarii. Siclus habet viginti obolos.48Dabisque pecuniam Aaron et filiis eius pretium eorum, qui supra sunt ”.
49Tulit igitur Moyses pecuniam eorum, qui excesserant numerum eorum, qui redempti erant a Levitis;50a primogenitis filiorum Israel tulit pecuniam mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii.51Et dedit eam Aaron et filiis eius iuxta verbum, quod praeceperat sibi Dominus.