Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Numeri 17


font

1Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:2“ Praecipe Eleazaro filio Aaron sacerdoti, ut tollat turibula, quae iacent in incendio, et ignem huc illucque dispergat, quoniam sanctificata sunt3in mortibus peccatorum; producatque ea in laminas et affigat altari, eo quod attulerunt ea Domino, et sanctificata sunt, ut sint pro signo filiis Israel ”.4Tulit ergo Eleazar sacerdos turibula aenea, in quibus obtulerant hi, quos incendium devoravit, et produxit ea in laminas affigens altari,5ut haberent postea filii Israel, quibus commonerentur, ne quis accedat alienigena et, qui non est de semine Aaron, ad offerendum incensum Domino, ne patiatur sicut passus est Core et omnis congregatio eius, loquente Domino ad Moysen.
6Murmuravit autem omnis congregatio filiorum Israel sequenti die contra Moysen et Aaron dicens: “ Vos interfecistis populum Domini ”.7Cumque oriretur seditio contra Moysen et Aaron, converterunt se ad tabernaculum conventus; quod operuit nubes, et apparuit gloria Domini.8Moyses et Aaron venerunt ante tabernaculum conventus.9Dixitque Dominus ad Moysen:10“ Recedite de medio congregationis huius, nam extemplo delebo eos ”. Et ceciderunt in faciem suam.11Dixit Moyses ad Aaron: “ Tolle turibulum et, hausto igne de altari, mitte incensum desuper pergens cito ad populum, ut expies pro eis; iam enim egressa est ira a Domino, et plaga desaevit ”.12Quod cum fecisset Aaron et cucurrisset ad mediam congregationem, quam iam vastabat plaga, obtulit thymiama et expiavit pro populo;13et stetit inter mortuos ac viventes, et plaga cessavit.14Fuerunt autem, qui percussi sunt, quattuordecim milia hominum et septingenti, absque his, qui perierant in seditione Core.15Reversusque est Aaron ad Moysen ad ostium tabernaculi conventus, postquam quievit interitus.
16Et locutus est Dominus ad Moysen dicens:17“ Loquere ad filios Israel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas, a cunctis principibus tribuum virgas duodecim, et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae.18Nomen autem Aaron scribes in virga Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit.19Ponesque eas in tabernaculo conventus coram testimonio, ubi conveniam cum vobis.20Quem ex his elegero, germinabit virga eius; et cohibebo a me querimonias filiorum Israel, quibus contra vos murmurant ”.
21Locutusque est Moyses ad filios Israel, et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus; fueruntque virgae duodecim, et virga Aaron in medio earum.22Quas cum posuisset Moyses coram Domino in tabernaculo testimonii,23sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi; et turgentibus gemmis eruperant flores, qui, foliis dilatatis, in amygdalas deformati sunt.24Protulit ergo Moyses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israel; videruntque et receperunt singuli virgas suas.
25Dixitque Dominus ad Moysen: “ Refer virgam Aaron coram testimonio, ut servetur ibi in signum rebellium filiorum Israel, et quiescant querelae eorum a me, ne moriantur ”.26Fecitque Moyses, sicut praeceperat Dominus.
27Dixerunt autem filii Israel ad Moysen: “ Ecce consumpti sumus, perimus, omnes perimus!28Quicumque accedit ad habitaculum Domini, moritur. Num usque ad internecionem cuncti delendi sumus? ”.