Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechiele 35


font
NOVA VULGATAVULGATA
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:1 Et factus est sermo Domini ad me, dicens :
2 “ Fili hominis, pone faciemtuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:2 Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi :
3 Haec dicit DominusDeus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
3 Hæc dicit Dominus Deus :
Ecce ego ad te, mons Seir :
et extendam manum meam super te,
et dabo te desolatum atque desertum.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris :
et scies quia ego Dominus.
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manusgladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;5 Eo quod fueris inimicus sempiternus,
et concluseris filios Israël in manus gladii
in tempore afflictionis eorum,
in tempore iniquitatis extremæ :
6 propterea,vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et,cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.6 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quoniam sanguini tradam te,
et sanguis te persequetur :
et cum sanguinem oderis,
sanguis persequetur te.
7 Et dabo montem Seirdesolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem7 Et dabo montem Seir desolatum atque desertum,
et auferam de eo euntem et redeuntem.
8 et implebomontes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque inomnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.8 Et implebo montes ejus occisorum suorum :
in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus,
interfecti gladio cadent.
9 In solitudines sempiternastradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.9 In solitudines sempiternas tradam te,
et civitates tuæ non habitabuntur :
et scietis quia ego Dominus Deus.
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditatepossidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;10 Eo quod dixeris : Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt,
et hæreditate possidebo eas,
cum Dominus esset ibi :
11 propterea, vivo ego, dicit DominusDeus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habenseos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.11 propterea vivo ego, dicit Dominus Deus,
quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum,
quem fecisti odio habens eos :
et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12 Et scies quia ego Dominusaudivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Desertinobis ad devorandum dati sunt!”.12 Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua
quæ locutus es de montibus Israël, dicens :
Deserti nobis ad devorandum dati sunt.
13 Et insurrexistis super me ore vestro etvociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.13 Et insurrexistis super me ore vestro,
et derogastis adversum me verba vestra :
ego audivi.
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;14 Hæc dicit Dominus Deus :
Lætante universa terra,
in solitudinem te redigam :
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quiaego Dominus.
15 sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël
eo quod fuerit dissipata,
sic faciam tibi :
dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis :
et scient quia ego Dominus.