Scrutatio

Venerdi, 19 aprile 2024 - San Leone IX Papa ( Letture di oggi)

Ezechiele 37


font

1Facta est super me manus Domini et eduxit me in spiri tu Domini etposuit me in medio campi, qui erat plenus ossibus,2et circumduxit me per ea ingyro: erant autem multa valde super faciem campi siccaque vehementer.3Et dixitad me: “ Fili hominis, putasne vivent ossa ista? ”. Et dixi: “ Domine, tunosti ”.4Et dixit ad me: “ Vaticinare super ossa ista et dices eis: Ossaarida, audite verbum Domini.5Haec dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce egointromittam in vos spiritum, et vivetis,6et dabo super vos nervos etsuccrescere faciam super vos carnes et superextendam in vobis cutem et dabovobis spiritum, et vivetis et scietis quia ego Dominus ”.7Et prophetavi,sicut praeceperat mihi. Factus est autem sonitus, prophetante me, et eccecommotio; et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad iuncturam suam.8Et vidi:et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutisdesuper, sed spiritum non habebant.9Et dixit ad me: “ Vaticinare adspiritum; vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Haec dicit DominusDeus: A quattuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, utreviviscant ”.10Et prophetavi, sicut praeceperat mihi, et ingressus est inea spiritus; et vixerunt steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimisvalde.11Et dixit ad me: “ Fili hominis, ossa haec universa domus Israel est. Ipsidicunt: “Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus”.12Propterea vaticinare et dices ad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiamtumulos vestros et educam vos de sepulcris vestris, populus meus, et inducam vosin terram Israel;13et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulcra vestraet eduxero vos de tumulis vestris, populus meus.14Et dabo spiritum meum invobis, et vivetis, et collocabo vos super humum vestram, et scietis quia egoDominus. Locutus sum et facio ”, ait Dominus Deus.15Et factus est sermo Domini ad me dicens:16“ Et tu, fili hominis, sumetibi lignum unum et scribe super illud: Iudae et filiis Israel sociis eius. Ettolle lignum alterum et scribe super illud: Ioseph, lignum Ephraim, et cunctaedomui Israel sociis eius.17Et adiunge illa unum ad alterum tibi in lignumunum; et erunt in unionem in manu tua.18Cum autem dixerint ad te filii populitui loquentes: “Nonne indicas nobis, quid in his tibi velis?”,19loquerisad eos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Ioseph, quod est inmanu Ephraim, et tribus Israel, quae iunctae sunt ei, et dabo eas pariter cumligno Iudae et faciam eas in lignum unum, et erunt unum in manu mea.20Eruntautem ligna, super quae scripseris, in manu tua in oculis eorum,21et dices adeos: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israel de medio nationum,ad quas abierunt, et congregabo eos undique et adducam eos ad humum suam22etfaciam eos in gentem unam in terra, in montibus Israel; et rex unus erit omnibusimperans, et non erunt ultra duae gentes nec dividentur amplius in duo regna.23Neque polluentur ultra in idolis suis et abominationibus suis et in cunctisiniquitatibus suis, et salvos eos faciam de universis aversionibus suis, quibuspeccaverunt, et mundabo eos, et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.24Etservus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum; in iudiciismeis ambulabunt et mandata mea custodient et facient ea.25Et habitabunt superterram, quam dedi servo meo Iacob, in qua habitaverunt patres vestri; ethabitabunt super eam, ipsi et filii eorum et filii filiorum eorum usque insempiternum, et David servus meus princeps eorum in perpetuum.26Et percutiamillis foedus pacis, pactum sempiternum erit eis, et fundabo eos et multiplicabo;et dabo sanctuarium meum in medio eorum in perpetuum,27et erit habitaculummeum in eis, et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus;28et scient gentesquia ego Dominus sanctificator Israel, cum fuerit sanctuarium meum in medioeorum in perpetuum ”.