Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Ezechiele 36


font

1Tu autem, fili hominis, pro pheta super montes Israel et dices: MontesIsrael, audite verbum Domini.2Haec dicit Dominus Deus: Eo quod dixeritinimicus de vobis: “Euge, altitudines sempiternae in hereditatem datae suntnobis”;3propterea vaticinare et dic: Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quoddesolati estis, et inhiaverunt vobis per circuitum, ut fieretis in hereditatemreliquis gentibus, et ascendistis super labium linguae et opprobrium populi;4propterea, montes Israel, audite verbum Domini Dei: Haec dicit Dominus Deusmontibus et collibus, torrentibus vallibusque et desertis dissipatis et urbibusderelictis, quae depopulatae sunt et subsannatae a reliquis gentibus percircuitum;5propterea haec dicit Dominus Deus: In igne zeli mei locutus sum dereliquis gentibus et de Idumaea universa, quae dederunt terram meam sibi inhereditatem cum gaudio et toto corde et ex animo maligno, ut pascua eiusdepraedarentur.6Idcirco vaticinare super humum Israel et dices montibus etcollibus, torrentibus et vallibus: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego in zelo meoet in furore meo locutus sum, eo quod confusionem gentium sustinueritis;7idcirco haec dicit Dominus Deus: Ego levavi manum meam: gentes, quae in circuituvestro sunt, ipsae confusionem suam portabunt;8vos autem, montes Israel, ramosvestros germinabitis et fructum vestrum afferetis populo meo Israel, prope estenim ut veniat.9Quia ecce ego ad vos et convertar ad vos, et arabimini etaccipietis sementem;10et multiplicabo in vobis homines, omnem domum Israel, ethabitabuntur civitates, et ruinosa instaurabuntur.11Et replebo vos hominibuset iumentis, et multiplicabuntur et crescent; et habitari vos faciam, sicut aprincipio bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio, et scietis quiaego Dominus.12Et adducam super vos homines, populum meum Israel, et hereditatepossidebunt te, et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut eos faciasabsque liberis.13Haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod dicunt de vobis: “Devoratrix hominumes et faciens gentem tuam absque liberis”;14propterea homines non comedesamplius et gentem tuam non facies ultra absque liberis, ait Dominus Deus.15Necauditam faciam in te amplius ignominiam gentium, et opprobrium populorumnequaquam portabis ultra et gentem tuam non facies amplius absque liberis ”,ait Dominus Deus.16Et factum est verbum Domini ad me dicens:17“ Filihominis, domus Israel habitaverunt in humo sua et polluerunt eam in viis suis etin operibus suis; iuxta immunditiam menstruatae facta est via eorum coram me.18Et effudi indignationem meam super eos pro sanguine, quem fuderunt super terram,et in idolis suis polluerunt eam.19Et dispersi eos in gentes, et ventilatisunt in terras; iuxta vias eorum et iuxta opera eorum iudicavi eos.20Etingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, et polluerunt nomen sanctum meum,cum diceretur de eis: “Populus Domini iste est, et de terra eius egressi sunt”.
21Et peperci nomini meo sancto, quod polluerat domus Israel in gentibus, adquas ingressi sunt.
22Idcirco dices domui Israel: Haec dicit Domihus Deus: Non propter vos egofaciam, domus Israel, sed propter nomen sanctum meum, quod polluistis ingentibus, ad quas intrastis;23et sanctificabo nomen meum magnum, quod pollutumest inter gentes, quod polluistis in medio earum, ut sciant gentes quia egoDominus, ait Dominus Deus, cum sanctificatus fuero in vobis coram eis.24Tollamquippe vos de gentibus et congregabo vos de universis terris et adducam vos interram vestram;25et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibusinquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.26Et dabovobis cor novum et spiritum novum ponam in medio vestri et auferam cor lapideumde carne vestra et dabo vobis cor carneum;27et spiritum meum ponam in mediovestri et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis et iudicia mea custodiatis etoperemini.28Et habitabitis in terra, quam dedi patribus vestris, et eritismihi in populum, et ego ero vobis in Deum.29Et salvabo vos ex universisinquinamentis vestris et vocabo frumentum et multiplicabo illud et non imponamvobis famem.30Et multiplicabo fructum ligni et genimina agri, ut non portetisultra opprobrium famis in gentibus.31Et recordabimini viarum vestrarumpessimarum operumque non bonorum, et displicebunt vobis iniquitates vestrae etscelera vestra.32Non propter vos ego faciam, ait Dominus Deus, notum sitvobis; confundimini et erubescite super viis vestris, domus Israel.
33Haec dicit Dominus Deus: In die, qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibusvestris et inhabitari fecero urbes et instauravero ruinosa,34et terra desertafuerit exculta, quae quondam erat desolata in oculis omnis viatoris,35dicent:“Terra illa inculta facta est ut hortus Eden, et civitates desertae etdestitutae atque destructae munitae inhabitantur”.36Et scient gentes,quaecumque derelictae fuerint in circuitu vestro, quia ego Dominus aedificavidissipata plantavique inculta; ego Dominus locutus sum et facio.
37Haec dicit Dominus Deus: Adhuc in hoc exorabor a domo Israel, ut faciam eis:multiplicabo eos sicut gregem hominum,38ut gregem sanctum, ut gregem Ierusalemin sollemnitatibus eius; sic erunt civitates desertae plenae gregibus hominum,et scient quia ego Dominus ”.