Scrutatio

Sabato, 27 aprile 2024 - Santa Zita ( Letture di oggi)

Ezechiele 35


font
NOVA VULGATAMODERN HEBREW BIBLE
1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:1 ויהי דבר יהוה אלי לאמר
2 “ Fili hominis, pone faciemtuam adversum montem Seir et propheta de eo et dices illi:2 בן אדם שים פניך על הר שעיר והנבא עליו
3 Haec dicit DominusDeus:
Ecce ego ad te, mons Seir;
et extendam manum meam super te
et dabo te desolatum atque desertum.
3 ואמרת לו כה אמר אדני יהוה הנני אליך הר שעיר ונטיתי ידי עליך ונתתיך שממה ומשמה
4 Urbes tuas demoliar,
et tu desertus eris
et scies quia ego Dominus.
4 עריך חרבה אשים ואתה שממה תהיה וידעת כי אני יהוה
5 Eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israel in manusgladii in tempore afflictionis eorum, in tempore poenae extremae;5 יען היות לך איבת עולם ותגר את בני ישראל על ידי חרב בעת אידם בעת עון קץ
6 propterea,vivo ego, dicit Dominus Deus, sanguini tradam te, et sanguis te persequetur et,cum sanguinem non oderis, sanguis persequetur te.6 לכן חי אני נאם אדני יהוה כי לדם אעשך ודם ירדפך אם לא דם שנאת ודם ירדפך
7 Et dabo montem Seirdesolatum atque desertum et auferam de eo euntem et redeuntem7 ונתתי את הר שעיר לשממה ושממה והכרתי ממנו עבר ושב
8 et implebomontes eius occisorum suorum, in collibus tuis et in vallibus tuis, atque inomnibus torrentibus tuis interfecti gladio cadent.8 ומלאתי את הריו חלליו גבעותיך וגיאותיך וכל אפיקיך חללי חרב יפלו בהם
9 In solitudines sempiternastradam te, et civitates tuae non habitabuntur, et scietis quoniam ego Dominus.9 שממות עולם אתנך ועריך לא תישבנה וידעתם כי אני יהוה
10 Eo quod dixeris: “Duae gentes et duae terrae meae erunt, et hereditatepossidebo eas!”, cum Dominus esset ibi;10 יען אמרך את שני הגוים ואת שתי הארצות לי תהיינה וירשנוה ויהוה שם היה
11 propterea, vivo ego, dicit DominusDeus, faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habenseos, et notus efficiar in eis, cum te iudicavero.11 לכן חי אני נאם אדני יהוה ועשיתי כאפך וכקנאתך אשר עשיתה משנאתיך בם ונודעתי בם כאשר אשפטך
12 Et scies quia ego Dominusaudivi universa opprobria tua, quae locutus es de montibus Israel dicens: “Desertinobis ad devorandum dati sunt!”.12 וידעת כי אני יהוה שמעתי את כל נאצותיך אשר אמרת על הרי ישראל לאמר שממה לנו נתנו לאכלה
13 Et insurrexistis super me ore vestro etvociferati estis vobis adversum me verba vestra; ego audivi.13 ותגדילו עלי בפיכם והעתרתם עלי דבריכם אני שמעתי
14 Haec dicit Dominus Deus: Laetante universa terra, in solitudinem te redigam;14 כה אמר אדני יהוה כשמח כל הארץ שממה אעשה לך
15 sicuti gavisus es super hereditatem domus Israel, eo quod fuerit dissipata,sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumaea omnis, et scient quiaego Dominus.
15 כשמחתך לנחלת בית ישראל על אשר שממה כן אעשה לך שממה תהיה הר שעיר וכל אדום כלה וידעו כי אני יהוה