Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Ezechiele 43


font

1Et duxit me ad portam, quae respiciebat ad viam orientalem,2et eccegloria Dei Israel ingrediebatur per viam orientalem, et vox erat ei quasi voxaquarum multarum, et terra splendebat a maiestate eius.3Et vidi visionemsecundum speciem, quam videram, quando venit, ut disperderet civitatem, etspecies secundum aspectum, quem videram iuxta fluvium Chobar; et cecidi superfaciem meam.
4Et maiestas Domini ingressa est templum per viam portae, quae respiciebat adorientem.5Et levavit me spiritus et introduxit me in atrium interius; et eccerepleta erat gloria Domini domus.6Et audivi loquentem ad me de domo, cum virstaret iuxta me,7et dixit ad me: “ Fili hominis, locus solii mei et locusvestigiorum pedum meorum, ubi habitabo in medio filiorum Israel in aeternum; etnon polluent ultra domus Israel nomen sanctum meum, ipsi et reges eorum, infornicationibus suis et in cadaveribus regum suorum in morte eorum,8quifabricati sunt limen suum iuxta limen meum et postes suos iuxta postes meos, etparies erat inter me et eos, et polluerunt nomen sanctum meum inabominationibus, quas fecerunt; propter quod consumpsi eos in ira mea.9Nuncergo repellant procul fornicationem suam et cadavera regum suorum a me, ethabitabo in medio eorum semper.10Tu autem, fili hominis, ostende domui Israel templum, et confundantur abiniquitatibus suis et metiantur fabricam.11Et si erubuerint ex omnibus, quaefecerunt, describe domum et supellectilem eius, exitus et introitus, et omnemfiguram eius et universa praecepta eius et omnes leges eius ostende eis etscribes oculis eorum, ut custodiant omnem figuram eius et omnia praecepta illiuset faciant ea.12Ista est lex domus in summitate montis: omnes fines eius incircuitu sanctum sanctorum sunt; haec est ergo lex domus ”.13Istae autem mensurae altaris in cubitis, cubitus habebat cubitum et palmum;fossae in circuitu eius erat cubitus in altitudine et cubitus in latitudine; etsaepto eius ad marginem eius in circuitu palmus unus. Haec autem erat altitudoaltaris:14de fossa terrae usque ad crepidinem inferiorem duo cubiti, etlatitudo cubiti unius; et a crepidine minore usque ad crepidinem maioremquattuor cubiti, et latitudo unius cubiti.15Ipse autem focus quattuorcubitorum, et a foco usque sursum cornua quattuor.16Et focus duodecimcubitorum in longitudine per duodecim cubitos latitudinis, quadrangulatum aequislateribus.17Et crepido quattuordecim cubitorum longitudinis per quattuordecimcubitos latitudinis in quattuor angulis eius; et saeptum in circuitu eiusdimidii cubiti, et fossa eius unius cubiti per circuitum; gradus autem eiusversi ad orientem.18Et dixit ad me: “ Fili hominis, haec dicit Dominus Deus: Hi sunt ritusaltaris: in qua die fuerit fabricatum, ut offeratur super illud holocaustum, eteffundatur sanguis,19dabis sacerdotibus levitis, qui sunt de semine Sadoc, quiaccedunt ad me, ait Dominus Deus, ut ministrent mihi, vitulum de armento propeccato.20Et assumens de sanguine eius, pones super quattuor cornua eius etsuper quattuor angulos crepidinis et super saeptum in circuitu et mundabis illudet expiabis.21Et tolles vitulum, qui oblatus fuerit pro peccato, et comburesillum in destinato loco domus extra sanctuarium.22Et in die secunda offereshircum caprarum immaculatum pro peccato, et expiabunt altare, sicut expiaveruntin vitulo.23Cumque compleveris expians illud, offeres vitulum de armentoimmaculatum et arietem de grege immaculatum;24et offeres eos in conspectuDomini, et mittent sacerdotes super eos sal et offerent eos holocaustum Domino.25Septem diebus facies hircum pro peccato cotidie, et vitulum de armento etarietem de pecoribus immaculatos offerent.26Septem diebus expiabunt altare etmundabunt illud et consecrabunt illud.27Expletis autem diebus, in die octavaet ultra facient sacerdotes super altare holocausta vestra et pacifica, etplacatus ero vobis ”, ait Dominus Deus.