Scrutatio

Venerdi, 26 aprile 2024 - San Marcellino ( Letture di oggi)

Ezechiele 9


font

1Et clamavit in auribus meis voce magna dicens: “ Appro pinquaveruntvisitationes urbis, et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua ”.2Et ecce sex viri veniebant de via portae superioris, quae respicit ad aquilonem,et uniuscuiusque vas interitus in manu eius; vir quoque unus in medio eorumvestitus lineis, et atramentarium scriptoris ad renes eius; et ingressi sunt etsteterunt iuxta altare aereum.3Et gloria Dei Israel elevata est de cherub,super quem erat, ad limen domus; et vocavit virum, qui indutus erat lineis etatramentarium scriptoris habebat in lumbis suis.4Et dixit Dominus ad eum: “Transi per mediam civitatem in medio Ierusalem et signa thau super frontesvirorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus, quae fiunt inmedio eius ”.5Et illis dixit, audiente me: “ Transite per civitatemsequentes eum et percutite; non parcat oculus vester, neque misereamini:6senem, adulescentulum et virginem et parvulum et mulieres interficite usque adinternecionem; omnem autem, super quem videritis thau, ne occidatis, et asanctuario meo incipite ”. Coeperunt ergo a viris senioribus, qui erant antefaciem domus.7Et dixit ad eos: “Contaminate domum et implete atriainterfectis. Egredimini ”. Et egressi sunt et percutiebant eos, qui erant incivitate.
8Et caede completa, remansi ego ruique super faciem meam et clamans aio: “Heu,Domine Deus! Ergone disperdes omnes reliquias Israel, effundens furorem tuumsuper Ierusalem? ”.9Et dixit ad me: “ Iniquitas domus Israel et Iudaemagna est nimis valde; et repleta est terra sanguinibus, et civitas repleta estiniustitia. Dixerunt enim: “Dereliquit Dominus terram, et Dominus non videt”;10igitur et meus non parcet oculus, neque miserebor: viam eorum super caputeorum reddam ”.11Et ecce vir, qui indutus erat lineis, qui habebatatramentarium in lumbis suis, respondit verbum dicens: “ Feci, sicutpraecepisti mihi ”.