Scrutatio

Venerdi, 29 marzo 2024 - Santi Simplicio e Costantino ( Letture di oggi)

Ezechiele 18


font

1Et factus est sermo Domini ad medicens:2“Quid est vo bis quod vulgo dicitis proverbium istud in terra Israeldicentes:
“Patres comederunt uvam acerbam,
et dentes filiorum obstupescunt”?
3Vivo ego, dicit Dominus Deus, non dicetis ultra hoc proverbium in Israel.4Ecce omnes animae meae sunt: ut anima patris, ita et anima filii mea est; anima,quae peccaverit, ipsa morietur.5Et vir, si fuerit iustus et fecerit iudiciumet iustitiam,6in montibus non comederit et oculos suos non levaverit ad idoladomus Israel et uxorem proximi sui non violaverit et ad mulierem menstruatam nonaccesserit7et hominem non afflixerit, pignus debitori reddiderit, per vimnihil rapuerit, panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento,8adusuram non commodaverit et fenus non acceperit, ab iniquitate averterit manumsuam, iudicium verum fecerit inter virum et virum,9in praeceptis meisambulaverit et iudicia mea custodierit, ut faciat veritatem, hic iustus est,vita vivet, ait Dominus Deus.10Quod si genuerit filium latronem, effundentem sanguinem et facientem unum deistis,11cum ipse haec omnia non fecerit, et etiam in montibus comedentem etuxorem proximi sui polluentem,12egenum et pauperem affligentem, rapientemrapinas, pignus non reddentem et ad idola levantem oculos suos, abominationemfacientem,13ad usuram dantem et fenus accipientem, numquid vivet? Non vivet.Cum universa detestanda haec fecerit, morte morietur; sanguis eius in ipso erit.14Quod si genuerit filium, qui videns omnia peccata patris sui, quae fecit,timuerit et non fecerit simile eis:15super montes non comederit et oculos suosnon levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit16etvirum non afflixerit, pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit, panem suumesurienti dederit et nudum operuerit vestimento,17ab iniuria averterit manumsuam, usuram et fenus non acceperit, iudicia mea fecerit, in praeceptis meisambulaverit, hic non morietur in iniquitate patris sui, sed vita vivet.18Patereius, quia calumniatus est et fecit rapinas nec bonum operatus est in mediopopuli sui, ecce mortuus est in iniquitate sua.19Et dicitis: “Quare nonportavit filius iniquitatem patris?”. Videlicet, quia filius iudicium etiustitiam operatus est, omnia praecepta mea custodivit et fecit illa, vivetvita.20Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatempatris, et pater non portabit iniquitatem filii. Iustitia iusti super eum erit,et impietas impii erit super eum.
21Si autem impius egerit paenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatusest, et custodierit universa praecepta mea et fecerit iudicium et iustitiam,vita vivet, non morietur.22Omnes iniquitates eius, quas operatus est, nonmemorabuntur ei; in iustitia sua, quam operatus est, vivet.23Numquidvoluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viissuis et vivat?
24Si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundumomnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet? Omnes iustitiaeeius, quas fecerat, non recordabuntur; in praevaricatione, qua praevaricatusest, et in peccato suo, quod peccavit, in ipsis morietur.25Et dixistis: “Nonest aequa via Domini”. Audite ergo, domus Israel: Numquid via mea non estaequa, et non magis viae vestrae pravae sunt?26Cum enim averterit se iustus aiustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur; in iniustitia, quam operatus est,morietur.27Et cum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est, etfecerit iudicium et iustitiam, ipse animam suam vivificabit;28considerans enimet avertens se ab omnibus iniquitatibus suis, quas operatus est, vita vivet, nonmorietur.29Et dicunt domus Israel: “Non est aequa via Domini”. Numquidviae meae non sunt aequae, domus Israel, et non magis viae vestrae pravae?
30Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo, domus Israel, ait Dominus Deus.Convertimini et agite paenitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris, et non eritvobis in scandalum iniquitatis.31Proicite a vobis omnes praevaricationesvestras, in quibus praevaricati estis, et facite vobis cor novum et spiritumnovum. Et quare moriemini, domus Israel?32Quia nolo mortem morientis, dicitDominus Deus. Revertimini et vivite.