Scrutatio

Giovedi, 25 aprile 2024 - San Marco ( Letture di oggi)

Ezechiele 34


font

1Et factum est verbum Do mini ad me dicens:2“ Fili ho minis, prophetade pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus: Haec dicit Dominus Deus: Vaepastoribus Israel, qui pascebant semetipsos! Nonne greges pascuntur apastoribus?3Lac comedebatis et lana operiebamini et, quod crassum erat,occidebatis, gregem autem non pascebatis;4quod infirmum fuit, nonconsolidastis et, quod aegrotum, non sanastis; quod fractum est, non alligastiset, quod eiectum est, non reduxistis et, quod perierat, non quaesistis et superforte imperabatis cum violentia.5Et dispersae sunt oves meae, eo quod nonesset pastor; et factae sunt in devorationem omnium bestiarum agri et dispersaesunt.6Erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso,et super omnem faciem terrae dispersi sunt greges mei; et non erat quirequireret, non erat qui requireret.
7Propterea, pastores, audite verbum Domini:8Vivo ego, dicit Dominus Deus, proeo quod factus est grex meus in rapinam et oves meae in devorationem omniumbestiarum agri, eo quod non esset pastor, neque enim quaesierunt pastores meigregem meum, sed pascebant pastores semetipsos et gregem meum non pascebant,9propterea, pastores, audite verbum Domini.10Haec dicit Dominus Deus: Ecce egoipse super pastores requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam, utultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos; et liberabogregem meum de ore eorum, et non erit ultra eis in escam.11Quia haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ipse requiram oves meas et visitaboeas.12Sicut visitat pastor gregem suum in die, quando fuerit in medio oviumsuarum dissipatarum, sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis, inquibus dispersae fuerant in die nubis et caliginis.13Et educam eas de populiset congregabo eas de terris et inducam eas in terram suam et pascam eas inmontibus Israel, in rivis et in cunctis sedibus terrae.14In pascuis uberrimispascam eas, et in montibus excelsis Israel erunt pascua earum; ibi requiescentin herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel.15Ego pascam oves meas et ego eas accubare faciam, dicit Dominus Deus.16Quodperierat, requiram et, quod eiectum erat, reducam et, quod confractum fuerat,alligabo et, quod infirmum erat, consolidabo et, quod pingue et forte, custodiamet pascam illas in iudicio.17Vos autem, grex meus, haec dicit Dominus Deus: Ecce ego iudico inter pecus etpecus, inter arietes et hircos.18Nonne satis vobis erat pascuam bonam depasci?Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et, cumpurissimam aquam biberetis, reliquam pedibus vestris turbabatis;19et oves meaehis, quae conculcata pedibus vestris fuerant, pascebantur et, quae pedes vestriturbaverant, haec bibebant.
20Propterea haec dicit Dominus Deus ad eos: Ecce ego ipse iudico inter pecuspingue et macilentum;21pro eo quod lateribus et umeris impingebatis etcornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora, donec dispergerentur foras,22salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et iudicabo inter pecus etpecus.23Et suscitabo super eas pastorem unum, qui pascat eas, servum meumDavid; ipse pascet eas et ipse erit eis in pastorem.24Ego autem Dominus eroeis in Deum, et servus meus David princeps in medio eorum. Ego Dominus locutussum.25Et faciam cum eis pactum pacis et cessare faciam bestias pessimas deterra, et habitabunt in deserto securi et dormient in saltibus;26et ponam eoset, quae sunt in circuitu collis mei, benedictionem et deducam imbrem in temporesuo: pluviae benedictionis erunt.27Et dabit lignum agri fructum suum, et terradabit germen suum, et erunt in terra sua absque timore et scient quia egoDominus, cum contrivero vectes iugi eorum et eruero eos de manu imperantiumsibi.28Et non erunt ultra in rapinam gentibus, neque bestiae terrae devorabunteos, sed habitabunt confidenter absque ullo terrore.29Et suscitabo eis germennominatum, et non erunt ultra imminuti fame in terra neque portabunt ultraopprobrium gentium;30et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsipopulus meus domus Israel, ait Dominus Deus.31Vos autem grex meus, grexpascuae meae vos, et ego Dominus Deus vester ”, dicit Dominus Deus.